CELT document L201001

Vita sancte Ite Virginis

 p.lxxii

Introduction

Vita Sancte Ite Virginis

This life is from M f. 109c. It probably  p.lxxiii existed also in T, but is lost owing to the mutilation of that MS. There is another Latin life of Ita in R2 f. 169d, F p. 212. In R1 it has been lost owing to the mutilation of that MS. at the end, but the table of contents shows that R1 once contained this life. The M version was printed by Colgan, Acta Sanctorum pp. 66 ff., who seems to have taken more than his usual liberties with the text. It was also printed by the Bollandists, Jan. i. 1062 ff., who have corrected some of Colgan's mistakes. They also give readings from a copy of the R text supplied by Hugh Ward.

M and R cover much the same ground, though R is shorter and certainly less original. M itself may be an abbreviation of a longer life (cf. paragraph I: “breviter enarrare cupimus,” “alia … propter brevitatem omittimus”). It professes to have been written in the second generation after St. Ita (paragraph 28 “cuius filius adhuc vivit”). In its present form the life cannot be so old; but it may be based on earlier materials. I know no Irish life. Ita, in Irish Ite, or (with the endearing prefix “mo” “my”) Mite or Mide, belonged by birth to the Deisi, but her active life was spent among the Ui Conaill Gabra, whose patron-saint she is (paragraphs 8, 33, 36), and whose name survives in the baronies of Conello, co. Limerick. For her death and the almost coincident death of Aengus or Oenu of Clonmacnois the Annales Ultoniae give two alternative dates, 570 and 577. For the death of her foster-son Brendan the same authority also gives two dates, 577 and 583. Her other famous foster-child, St. Mochoemog, did not die till 656. The battle of paragraph 33 was fought in 552, v. s. Ita is also made contemporary with St. Columba, ob. 597. The life seems to aim chiefly at exalting her powers as a prophetess. There also seem to be solar touches about her legend (cf. paragraphs 2, 23, 31).

 p.lxxiv

There is a brief life of Ita in Nova Legenda Anglie, ii. 543–4. I do not think it is derived either from M or R. It has preserved the saint's original name: “Derithea, que alio nomine Itta vocatur.” So the Martyrology of Donegal says: “Deirdri a céd ainm.” i.e. Deirdre was her first name (Jan. 15). Deirdre was the name of the heroine of the Sorrowful Tale of the sons of Usnech.


Unknown author

Edited by Charles Plummer

 p.116

Vita sancte Ite Virginis

 109c

Incipit vita sanxte virginis Ythe

De vita et miraculis beatissime virginis…

De vita et miraculis beatissime virginis Yte aliquam commemoracionem breviter enarrare cupimus. Multa enim de miraculis eius nos latent, quia ipsa ea semper ascondebat. Et que sibi soli contigerunt, nemini narrabat. Alia autem que scimus, propter brevitatem omittimus. Sanctissima siquidem virgo Yta de nobilissimo genere Hybernie orta est, id est de semine Feidhlimidh Reachtmair, a quo tota Hybernia multis annis in maxima potestate in opido regali Temoria regnabatur. Ipse vero tres filios habuit, id est, Fiacha, Cond, et Eochaid. Fiacha quidem,  109d tres filios habens, mortuus est sine regno. Conn autem totam 'Hyberniam' post patrem suum potenter in maxima fertilitate regnavit. Et ipse, proth dolor, occisus est in bello, quod conversum est in campo Cobha a rege Ultorum qui vocabatur Tybraide Tireach. Tres autem filii fratris sui, Fiacha, cum multis turbis et magno exercitu, ad terram Mumenensium de Temoria venerunt; et ibi maximam regionem nobiliter et fortiter gladiis suis apprehenderunt. Que gens hodie na Deisi vocatur. De qua gente nobilissima virgo eximia, Yta silicet, orta est. Que a fonte baptismatis Spiritu Sancto repleta est. Nam omnes mirabantur continenciam et mores infancie eius, et abstinenciam diebus quibus famula Dei debebat ieiunare. Et multa signa per eam, cum infantula esset, fieri videbantur. Et cum valeret loqui et ambulare, prudens in sermone et opere, dulcis eloquio, constans mente apparuit, proferens semper verba castissima de ore suo, mitis ad omnes, larga valde, Deum timens et amans, prohibens semper mala, suadens bona; ita vixit in domo parentum suorum in puellari etate.

Quodam quoque die sancta puella Yta…

Quodam quoque die sancta puella Yta sola dormivit in cubiculo; et totum illud cubiculum visum est hominibus ardere. Cum autem illi homines accessis[s]ent adiuvare, illud incombustum apparuit; et omnes mirantes hoc valde, dictum est eis desuper, quia gratia Dei  p.117 ardebat circa famulam Christi, que ibi dormiebat. Et cum surrexisset sancta Yta de sompno, tota forma eius visa est quasi forma angelica. Quia tunc habuit talem pulcritudinem, qualem nec antea nec postea habuit. Ita enim species eius tunc apparuit, ut vix amici sui potuissent eam conspicere. Et tunc omnes cognoverunt quod gratia Dei ardebat circa eam. Et post breve intervallum in speciem suam virgo Dei conversa est, que siquidem satis pulcra erat.

Alio die, cum dormisset sancta Yta,…

Alio die, cum dormisset sancta Yta, vidit angelum Domini ad se venire, et dare sibi tres preciossos lapides. Et cum surrexisset ancilla Christi de sompno, nescivit quid illa vissio significaret. Et de hoc sancta Dei questionem habebat in corde suo. Tunc angelus Domini descendit ad eam, dicens: “Quid scrutaris de vissione? Illi tres lapides preciossi, quos vidisti tibi dari, significant sanctam trinam visitacionem ad te venire et te visitare; id est visitacio Patris, Christi Filii sui, et Spiritus Sancti. Et semper in sompnis et in vigiliis angeli Dei et sancte visiones ad te venient. Tu enim templum Deitatis es, corpore et anima.” Et hec dicens, discessit ab ea.

Alio die beatissima virgo Yta accessit…

Alio die beatissima virgo Yta accessit ad matrem suam, et predicavit ei divina precepta, Spiritu Sancto docta. Et rogavit ipsam, ut patrem suum rogaret pro ea, ut cum licentia patris sui sancta Yta consecraretur Christo. Et ille nullo modo hanc licentiam voluit dare; quia potens et nobilis adolescens petivit ab eo eam. Et valde hoc matri displicuit. Et aditis aliis, ut rogarent eum, ipse hoc cum iuramento negavit. Tunc sancta Yta, repleta spiritu prophetie, dixit ad omnes: “Dimittite patrem meum ad tempus. Pater meus me modo prohibet consecrari in Christo; iterum  110a suadebit et precipiet. Quia a Domino meo Iesu Christo compelletur, ut me dimittat quocunque “ire” voluero, ad serviendum Deo.” Et ita factum est. Quomodo autem contigit posterius narrabitur.

Postea vero non post multum tempus,…

Postea vero non post multum tempus, beata virgo Yta tribus diebus tribusque noctibus ieiunavit. In illis autem diebus et noctibus per sompnia et vigilias evidenter dyabolus multis pugnis contra virginem Dei pugnavit. Et beatissima virgo prudentissime in omnibus ei resistebat, tam dormiens quam vigilans. In posteriori vero nocte apparuit dyabolus tristis et lugens, et lucente die, recessit a famula Dei, dicens lugubri voce: “Heu non solum temet ipsam, Yta, liberabis a me; set et alios multos.”

In illa vero nocte angelus Domini…

In illa vero nocte angelus Domini venit ad patrem sancte Yte, dicens ei: “Cur prohibes filiam tuam, ut ipsa in Christi nomine velamen virginitatis acciperet? Ipsa enim magna et probata virgo  p.118 coram Deo et sanctis eius erit, et multorum matrona in die iudicii. Tu non solum dabis ei signum virginitatis accipere, set dimittes eam, quocunque ire voluerit, Christo servire. In alia iam gente serviet Deo; et matrona ipsius gentis ipsa erit.” Pater autem puelle sine ulla mora venit ad eam, et hec omnia narravit ei. Et, sicut prophetavit superius virgo probabilis de 'eo', non solum dedit optatam licentiam, set suassit ei, ut ipso die velamen virginitatis acciperet, et iret quocunque vellet. Et ipso die, completo triduano ieiunio, virgo Domini ad ecclesiam Dei que fuit in eadem plebe, accipere velamen virgineum perrexit.

Et cum iter ageret beata Yta,…

Et cum iter ageret beata Yta, ecce multi demones contra eam in via venerunt, et ceperunt atrociter adversus virginem Dei litigare. Tunc angeli Dei desuper advenerunt, et pugnaverunt fortiter cum demonibus pro sponsa Christi. Et cum essent demones superati ab angelis Dei, fugierunt per devia, clamantes et dicentes: “Ve nobis, quia ab hoc die contra hanc virginem certare non valebimus. Et voluimus nostras iniurias in ea hodie vindicare; et angeli Dei a nobis eam liberaverunt. Ipsa enim nostram habitacionem de multis locis destruet, et plures eripiet a nobis in hoc seculo, et ab inferis.” Virgo autem Domini, consolantes eam angeli Dei, interea ad ecclesiam pervenit; et in ea ius[s]ione 1 angelica ilico ab ecclesiasticis viris consecrata est, et velamen virginitatis accepit.

Deinde beata virgo Yta oravit ad…

Deinde beata virgo Yta oravit ad Dominum, ut ostenderet ei locum in quo sibi serviret. Et ecce venit angelus Domini ad eam, dicens: “Relinque hanc patriam tuam, et vade ad illam regionem que vocatur Hy Conayll et manebis in occidentali parte eiusdem regionis, iuxta radices montis Luachra. Et ibi angelus Domini veniet ad te, et ostendet tibi locum in quo erit civitas tua, in qua migrabis ad Christum. Tu enim matrona gentis Hua Conaill eris; que gens tibi et sancto Senano donata est a Deo.” Hiis verbis angeli auditis, sancta Yta cum suis commitibus ad illam regionem perrexit, et mansit iuxta radices montis Luachra, sicut sibi angelus dixit. Et statim angelus Domini venit ad eam, et  110b assignavit ei locum in quo Deo serviret. Et ilico fama sanctissime virginis per totam illam regionem diffussa est. Et multe virgines hinc et inde ad sanctam Ytam venerunt, Deo servire sub cura eius; et ipsa pie et mente hylari recipiebat eas omnes.

Audita vero maxima sanctitate beatissime virginis…

Audita vero maxima sanctitate beatissime virginis Yte, gens Hua Conaill cum suo duce venit ad eam, et voluerunt omnem agrum qui erat in circuitu celle sancte Yte, sibi et Deo in eternum donare.  p.119 Famula autem Domini, nolens curiosa esse in secularibus curis, nichil de agro ab eis accepit, nisi tantum quatuor iugera in usus hortorum. Et hoc duci et suis commitibus valde displicuit; et dixerunt “Quod tu non vis modo recipere, cum migrabis ad regnum Dei, tibi donabitur.” Et ita factum est. Tunc tota gens Hua Conaill sanctam Ytam matronam suam hic et in futuro accepit, sicut angelus predixit. Et beata [Yta] eandem gentem et terram suam multis benedictionibus benedixit; que semper complentur. Et illi cum gaudio magno ad sua reversi sunt; et magna munera et elymosinas ac donaciones ad eandem cellam ad ussum sanctarum virginum que ibi erant, in honore beate Yte semper ferebant.

Beatissima virgo Yta omne studium in…

Beatissima virgo Yta omne studium in biduanis et in triduanis et frequenter in quatriduanis ieiuniis vivere dedit. Angelus autem Domini quadam die, cum ipsa esset fatigata fame, venit ad eam, et ait ei: “Sine mensura corpus tuum affligis ieiuniis; et ne ita facias.” Sponsa vero Christi nolente onus suum laxare, dixit ei angelus: “Tantam tibi Deus gratiam donavit, ut ab hoc die usque ad obitum tuum cibo celesti reficiaris. Et tu non poteris non commedere in quacunque hora angelus Domini veniet ad te, afferens tibi prandium.” Tunc beata Yta inclinans se ad terram, gratias egit Deo; et de illo prandio sancta Yta aliis dabat, quibus sciebat dignum esse donari. Sicque sine ullo dubio usque ad obitum suum annona celesti vixit, ministrante sibi angelo.

Quadam die quedam virgo sancta religiosa…

Quadam die quedam virgo sancta religiosa accessit ad sanctam Ytam, et loquebatur cum ea in divinis preceptis. Et cum loquerentur ad invicem, dixit virgo illa sancte Yte: “Indica nobis in Dei nomine, cur tu diligeris plus a Deo quam alie virgines quas scimus in mundo esse. Tibi enim prandium de celo a Deo datur; omnes languores tua oratione sanas; prophetas de preteritis et futuris; demonia ubique fugas; angeli Dei cotidie tecum loqu[u]ntur; semper in meditacione et oratione sancte Trinitatis sine impedimento persistis.” Tunc dixit ei sancta Yta: “Tuam questionem tu ipsa soluisti, dicens: “Sine impedimento in oratione et meditacione sancte Trinitatis persistis.” Si quis enim ita fuerit, Deus semper cum eo erit; et si ita ego fui ab infancia, hec omnia, que dixisti, ideo mihi contigerunt.” Sancta illa virgo hoc verbum audiens a beata Yta de oratione et meditacione Dei, gaudens recessit in cellam suam.

 p.120

Tantam iam prophetie gratiam largitus est…

Tantam iam prophetie gratiam largitus est Deus sancte Yte, ut ipsa sciret si viverent infirmi sua infirmitate, an morerentur.

Sanctus abbas Comhganus, cum sciret sue…

 110cSanctus abbas Comhganus, cum sciret sue remuneracionis tempus advenire, rogata est a se sancta Ita, ut veniret ad eum. Et dixit ei sanctus Comhghanus: “En moriar hac infirmitate cicius, et rogo te in Christi nomine, ut ponas 'manus' tuas super labia mea, et claudas os meum in hora dormicionis mee. Scio enim ab angelo Dei, super quemcunque morientem posueris manus tuas, quod angeli Domini animam eius ilico deducent in regnum Dei.” Dixit ei sancta virgo: “O pater sancte, quid tu dicis? Peccatorem hominem oporteret hoc verbum dicere. Magna est merces tua apud Deum, et tu gloriosus eris inter sanctos Dei. Quid indiges a me?” Dixit sanctus Comhganus: “Vere dico; propter hoc quod ego petii, nullus demon ad iter nostrum appropinquare audebit, vel nos ullo modo accussare.” Interea vir sanctus Comhganus de hoc seculo inter choros sanctorum angelorum migravit; et quod petivit, perfecit sancta Yta.

Deinde gloriossa virgo Dei Yta ad…

Deinde gloriossa virgo Dei Yta ad cellam suam reversa est. Et cum appropinquaret Dei famula suo monasterio, audivit de propinquo magnum et immensum ululatum. Ibi enim erant tres nobiles mortui, qui illo die obierunt; et amici eorum ululantes et lugentes eos. Et illi scientes quod sancta Yta transiret, descenderunt, et voce flebili rogaverunt famulam Dei ut veniret, et saltim oraret pro animabus eorum. Sancta vero Yta ait illis: “Quod plus vultis quam orare pro animabus eorum, in Christi nomine fiet vobis.” Illi hoc verbum adhuc nescierunt. Hoc verbum beata Yta dixit, quia noverat, 'plena' spiritu prophetie, quod resuscitaret in Dei nomine illos a morte. Et descendit sancta Dei cum illis ubi erant mortui, et orans signavit corpora iacencia signo sancte crucis; et illi ad iussionem eius surrexerunt viui. Assignavitque Christi sponsa eos viuos ante omnes.

In illo siquidem loco erat quidam…

In illo siquidem loco erat quidam homo paraliticus maxima infirmitate detentus, et amici sui, videntes mortuos suscitatos, apprehenderunt eum, et adduxerunt ad sanctam Ytam, ut sanaret eum. Ipsi enim non dubitabant quod sanaret infirmum que mortuos suscitavit. Vidensque famula Dei magnam miseriam illius, respexit in celum, et ait ad eum: “Deus miseriatur tui.” Et hec dicens, signavit illum signo sancte crucis. Mirum dictu est valde; famula Christi signans adhuc paraliticum, ipse ilico sanus et incolumis ante omnes surrexit, quasi nunquam fuisset paralisi deprehensus. Tunc  p.121 clamor omnis populi in celum ercctus est, laudans Deum, et sibi gratias agens, famulamque eius digno honore magnificans. Postea Dei famula cum suis ad suam cellam pervenit.

Quedam sanctimonialis, que fuerat sub cura…

Quedam sanctimonialis, que fuerat sub cura sancte Yte, occulte fornicavit; et in crastina die beata Yta vocavit eam ad se, et ait ei: “Cur tu, soror, non curasti custodire virginitatem tuam?” Illa vero negans quod fecit, dixit ei sancta Yta: “Nonne heri in illo loco fornicasti, et ita tibi contigit?” Statimque sciens illa beatam Ytam prophetissam esse de preteritis et de futuris, confessa est veritatem rei. Et sanata est, agens penitentiam secundum iussionem sancte Yte.

Alia quoque virgo, que erat longe…

Alia quoque virgo, que erat longe a sancta  110d Yta, id est, in provinchia Connachtorum, cum quodam viro occulte adulterabatur. Sancta autem Yta, plena spiritu prophetie, sciens hoc, iussit sancto Brendano ut illam duceret ad eam. Sanctus vero Brendanus fecit illam venire ad sanctam Ytam. Christi siquidem sponsa narrabat ei inter cetera, quomodo concepit et peperit filiam. Illa enim illi viro peperit filiam. At illa, audiens suam iniquitatem ex ore Dei famule, dignam egit penitentiam. Et anima eius saluti eterne red[d]ita est, postea degens in sanctitate. De cetero autem omnis familia sancte Yte, et ceteri qui cognoverant scientiam prophetie eius, timebant eam, tam absentem quam presentem.

Quidam bonus artifex, qui erat homo…

Quidam bonus artifex, qui erat homo honorabilis de provinchia Connachtorum, in exilio ad terram Mumenensium venit. Et audiens beata Yta famam artis eius, rogatus est ab ea, ut ageret sibi edificia. Ille vero artifex quesivit sibi uxorem a sancta Yta, et agrum ad habitandum. Et beatissima Yta dedit ei sororem suam, et agrum in quo maneret. Et ille cum omni devocione edificia in monasterio sancte Yte agebat. Contigit autem, ut duo duces bellum inter se aliquo die agerent. Et ille artifex cum uno eorum in bellum exivit; ipse enim probatus erat in milicia. Ille autem dux cum quo erat artifex, versus est in fugam, et sui omnes occisi sunt; inter quos ille artifex occisus est, et decollatus; caput autem eius ab eo longe ductum est. Et cum hoc esset sancte Yte narratum, valde sibi displicuit. Ipsa enim promisit artifici in Christi nomine, ut filium post se haberet. Et ipse tunc non habuit prolem; quia adhuc uxor eius sterilis erat. Et venit sancta Yta cum suis ubi erat corpus  p.122 truncum Beoani artificis. Ipse enim artifex vocabatur Beoanus. Et non invento capite eius, oravit sancta Yta ad Deum, ut ostenderet sibi capud. Et capud divina potencia evolavit per aera, et stetit ad corpus suum ante Dei famulam. Et Deus, misertus famule sue, capud corpori suo adhesit tam valide, quasi nunquam esset abscissum; set tantum vestigium vulneris mansit. Et orante sancta Dei, transactoque spacio hore, ille vivus surrexit, salutans famulam Dei, et gratias Deo agens. Omnesque qui ibi erant, similiter gratias Deo egerunt cum sancta Dei. Et surgens sancta Dei famula, monasterium suum adiit; et ille qui resuscitatus est, ivit in commitatu. Deinde ipse artifex Beoanus dormivit cum sua uxore sterili, et ipsa concepit, et peperit filium, sicut promissit sancta Yta. Quem filium sancta Yta nutrivit, qui vocatur Mochoemhog; et ipse est sanctissimus abbas, in cuius honore civitas Liath edifficata est.

Quidam vir sapiens aliquo eventu amisit…

Quidam vir sapiens aliquo eventu amisit suam loquelam, et effectus est mutus; et venit ad sanctam Ytam cum suis discipulis ad querendam salutem. Et oravit sancta Dei ancilla ad Dominum pro eo; et statim ipsa adhuc orans, reddita est illi loquela, et loqu[u]tus est clare. Et orantes invicem ad Deum, cum gaudio ad sua ille reversus est.

Quodam sancto die rogavit beata Yta…

 111a Quodam sancto die rogavit beata Yta Deum, ut de manu digni sacerdotis corpus et sanguinem Christi illo die acciperet. Gratia autem 'Dei' duxit ancillam suam per longa spatia terrarum oculte ad civitatem Cluayn meic Noys; et accepit de manu digni sacerdotis corpus et sanguinem Domini, sicut ipsa voluit. Set nemo vidit eam ibi venientem, vel accipientem, aut redeuntem. Et statim ipso die inventa est in suo loco. Et sacerdotes nescientes quid factum est de corpore et sanguine Domini, ieiunavit omnis clerus et populus cum ipsis illo die, ut misterium huius eventus ostenderet eis Deus. Postea angelus Domini venit ad quendam sanctum senem illorum, et narravit ei omnia que gesta fuerant. Ille autem sacerdos qui immolavit hostiam quam sumpsit sancta Yta, venit cum aliis clericis longa via ad eam, ut benediceret eos ancilla Dei. Et cum iter agerent, unus eorum aliquo eventu effectus est cecus. Consolantes se invicem dixerunt: “Beata Yta, sponsa Christi, quando perveniemus  p.123 ad eam, prestabit Dei gratia lumen occulorum fratris nostri.” Et beata virgo suis adventum illorum prophetice predicavit. Et venientes illi illuc, ancilla Dei recepit eos gaudens, et confestim illi fratri illorum ceco lumen suum Dei gratia prebuit. Et sancta Yta precepit illi sacerdoti a quo accepit in civitate Cluayn meic Noys oculte communionem dominicam, ut missam cantaret ante se. Et beata virgo suis filiabus precepit, ut darent illi sancto missalia indumenta in quibus tunc immolavit. At ille renuit, dicens: “Non possumus aliquid nunc nobiscum ducere; quia abbas noster, Aengus, nobis precepit, ne a te ullam rem accipiamus, nisi tantum orationem tuam.” Sancta prophetissa Yta dixit: “Non displicebit sancto abbati vestro, Aengusso, hoc accipere a me; quia dabo vobis signum ad eum. Quadam die ipse ad monasterium sancte virginis Chinreche Dercain pervenit; et beatissima virgo rogavit eum ut lavaret pedes suos. Et ille concessit. Tunc sanctissima virgo Chinrecha sanctos pedes Aengusi lavit, et tersit lintheo. Ego silicet, Deo teste, capud linthei tenui, et extersi pedes eius cum tergine. Cum hoc abbas vester audierit, gavisus erit, et munus meum letus suscipiet.” Postea illi accipientes, et de hiis discipuli admirantes, acceptaque benedictione sancte, in viam suam reversi sunt. Et ita omnia evenerunt, sicut sancta Yta predixit.

Venit quidam vir secularis, dives multum…

Venit quidam vir secularis, dives multum et eloquens valde, ad beatam Ytam, habens magnum munus argenti in elymosinam, posuitque illud ad pedes sanctissime virginis. Que porrigens manum tetigit argentum; et parvipendens proiecit de pedibus suis, nolens illud animo vel occulis videre. Postquam igitur ancilla Dei manibus argentum supradictum tetigit, dixit filie sibi ministranti: “Da mihi aquam, ut lavem manum que tetigit argentum corruptibile.” Sic iam abhorruit aurum vel argentum, et omnia lucra seculi, quasi immundum tetigisset. Deinde qui donum dedit, interrogavit beatam Ytam, dicens: “Cui dari debet  111b donum? divitibus [et] potentibus, an pauperibus et peregrinis?” Respondit famula Dei: “Utrisque debet dari; divitibus et potentibus causa secularis honoris; pauperibus autem et peregrinis pro retribucione in celestibus.” Ille ait: “Si non potuero utrisque dare, quid faciam?” Ancilla Dei respondit: “In potestate hominis est substantiam suam pro honore seculi dare, vel Deo, sibi danti, pro eterna vita.” Ille hiis dictis edificatus, accepta benedictione recessit.

Interrogans sanctus Brendanus quodam tempore beatam…

Interrogans sanctus Brendanus quodam tempore beatam Ytam de tribus operibus que satis Deo placent, et de tribus que satis displicent, ancilla Dei Yta respondit: “Vera credulitas corde  p.124 puro in Deum; simplex vita cum religione; largitas cum caritate; hec tria satis Deo placent. Os autem detestans homines; affectusque malorum in corde tenax; confidencia in diviciis 2; hec tria satis Deo displicent.” Sanctus Brendanus et omnes qui ibi erant, talem sententiam audientes, glorificaverunt Deum in famula sua.

Quedam sancta virgo, volens explorare quomodo…

Quedam sancta virgo, volens explorare quomodo viveret sanctissima Yta in secretissimo loco, in quo consveverat soli Deo vacare, exivit quadam hora, ut videret eam. Ingrediens iam ibi, vidit tres soles lucidissimos, similesque isti soli mundiali lucentes totum locum et spacium in circuitu. Et pre terrore non potuit intrare, set statim reversa est. Misterium huius prodigii nobis latet, nisi fuerint dona sancte Trinitatis, que fecit omnia de nichilo, cui beatissima Yta corpore et anima assidue servivit.

Fuit quedam virgo in campo Lyffe,…

Fuit quedam virgo in campo Lyffe, Rychena nomine, que sanctum alumpnum, cui nomen erat Columbanus, habuit. Qui Columbanus ad insulam Yth3 ad sanctum Columbam pergens, illic gradum episcopalem accepit, et iterum ad suam patriam reversus est. Qui veniens ad nutricem suam, sanctam Richenam, dixit ei beata virgo: “Fili mi, magna egritudine dulcis filia mea vexatur; et ideo mecum veni ad sanctam Ytam, ut te benedicat, et ut sodali tue subveniat.” Itaque episcopus hoc gratanter suscepit. Postea possitis equis in curru, episcopus et sua nutrix cum suis commitibus viam carpebant. Set dyabolus multum in via cepit insidias eis facere. Beata Yta prophetissa sue familie dixit: “Preparate balneum et convivium, quia hodie sancti hospites ad nos venient de longinqua terra Laginensium.” Illo iam die illi pervenerunt illuc, et ilico ait Yta: “Veniat episcopus ad me, et ponat manum, benedicens capud meum.” Illi mirabantur quod sancta Dei sciret quod episcopus esset, nemine sibi indicante. Benedicentes se invicem, sicut placuit episcopo, ait beata Yta, non indicantes illi adhuc de virgine infirma: “Filia vestra, quam eduxistis, eligite ut[rum] sit sana corpore, et in peccato moriatur, an sit hic in dolore, et in eterna vita vivat; sicut ait apostolus: “Nam virtus in infirmitate perficitur.””. Illi cum filia eligentes, ut hic esset in dolore, et in eterna requie viveret, sic factum est. Conversa beata Yta ad sanctam Richenam, ait ei: “Ancilla Dei, iter tuum prosperum non esset, nisi episcopus tecum veniret, quia multum demones insidiantur nostro sexui.” Et commanentes per  p.125 aliquot dies apud sanctam Ytam in vera caritate, ceperunt redire. Tunc sancta  111c Richena dixit ad beatam Ytam: “Est mihi karissima sodalis virgo in australi plaga Hybernie. Quid iam consiliaris mihi, domina mea? si debeo adire eam?” Dixit ei beata Yta: “Non; set ibis cum tuis recta via ad cellam tuam, et illa virgo occurret vobis in confinio Laginensium et Mumenensium, volens te adire.” Sic factum est. Illis autem euntibus cum benedictione illic predicta virgo occurrit. Et benedixerunt Ytam prophetissam, gaudentes invicem.

Quidam vir occidit fratrem suum; et…

Quidam vir occidit fratrem suum; et tactus penitentia, venit ad sanctam Ytam, et egit penitudinem secundum iussionem eius. Et ait ei beatissima Yta, videns animum eius devotum esse: “Si adheseris meis verbis, non subita morte morieris, set ad vitam migrabis [eternam].” Contigit iam ei postea ire cum duce suo in bellum, quia miles erat; et, gravato bello contra suos, ipse inter ceteros occissus est. Hoc audiens beata Yta ait: “Ego promisi viro illi cursum vite sue feliciter consum[m]are, quia servat que ego precepi ei.” Et ait ministris: “Ite, et a me in Dei nomine mei in strage vocate eum vocabulo suo; et credo quia resurget ad vos.” Illi ita agentes, ipse surrexit de cede, quasi nunquam esset iugulatus. Cucurritque ad quesitores suos, et venit cum eis ad beatam Ytam; et postea evenit ei, sicut promissit famula Domini.

Quodam tempore venit vir quidam dives…

Quodam tempore venit vir quidam dives secularis ad beatam Ytam, dicens: “Rogo te, sancta Dei, ut eque mee masculos pullos albi capitis et rubei coloris pariant hoc anno.” Respondit ei sancta Yta: “Non est mee parvitatis, quod dicis; set Dei est facere de elementis suis, quod vult.” Tunc ille gravius rogavit eam, dicens: “Pete Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui Deus trinus et unus celi et terre, maris et hominum, vestium et peccorum colores coloravit, ut ipse efficiat colores pullorum, sicut ego volo.” Ait ei ancilla Dei: “Quia tu credis sic in Deum, ita erunt pulli tui hoc anno, sicut vis.” Ille de tali prophetia gaudens, exivit; et evenerunt ei omnia, sicut dixit ancilla Dei.

Alio tempore in cella sanctimonialium que…

Alio tempore in cella sanctimonialium que dicitur Doyre Cusgryd, orta est questio inquietissima de furto quod ibi factum est. Requirebatur iam illud ab unaquaque illarum. Negantibus itaque cunctis, dixit abbatissa illius loci filiabus suis: “Eamus ad beatam Ytam; et credo quod solvetur per illam hec questio obscura.” Nam displicuit illi, quia hec tota opinio venit super unam innocentem virginem Christi. Postea perrexit ad beatam Ytam; et Yta prophetice  p.126 familie sue dixit: “Preparate epulas et balneum, quia Christi ancille veniunt ad nos hodie.” Postea ille venientes intraverunt per ordinem ad sanctissimam Ytam, osculantes eam. Illa autem, ad quam erat opinio, non ausa est 'propius' ad famulam Dei accedere, quamvis erat innocens et pure conscientie. Tunc beata Yta dixit ei: “Veni innocentissima Christi virgo, et da mihi osculum; certum est quod non tulisti furtum quod queritur a te.” Ilico ille virgines in Christi nomine rogaverunt sanctam Ytam, ut indicaret eis personam que furata est illud. Respondit eis beata Yta: “Illa que pro alia culpa apud vos in penitentia possita est, ipsa furata est illud, et abscondit inter lignum veli et pratum suum.”  111d Et addidit dicens: “Illud invenietis incolume; set que furata est illud, non manebit in cella vestra. Set, ut propheta dicit: “Frons meretricis facta est ei.”” Et ita omnia fuerunt. Nam illud inventum est; et illa infelix, deserens habitum suum, apud silvaticos in fornicatione constuprata permansit.

Alio tempore quidam vir, nomine Feargus,…

Alio tempore quidam vir, nomine Feargus, cuius filius adhuc vivit, adductus est ad sanctam Ytam in maximo dolore occulorum et corporis. Vix enim sui sciebant si vivus an mortuus esset. Set hic eger pene mortuus, et luminibus extinctus, et a cunctis desperatus, satis valens corpore, et oculis perspicacissimis ad sua reddiit. Atque iam usque ad obitum suum sanus membris suis per orationem et benedictionem beatissime Yte vixit.

Quodam tempore avunculus sancte Yte mortuus…

Quodam tempore avunculus sancte Yte mortuus est, qui octo filios habuit. Illi habitabant in regione na n-Desi. Misitque ad eos de terra Hua Conaill ancilla Dei, vocans illos. Qui venientes, alloqu[u]ta est eos 'Christi sponsa', dicens: “Avunculus meus, pater vester, mortuus est; heu nobis, quia in penis infernalibus pro commissis suis torquetur. Mihi autem divinitus ostensum est, quomodo cruciatur; set agamus aliquid pro salute anime sue, ut possit erui. Facite ergo quod dico; id est, ut det unusquisque vestrum per hunc totum annum cotidie panes cum alimento carnis vel butyri pro anima eius, et totidem lucernas; et in fine anni revertimini ad me.” Illi silicet erant divites. Feceruntque, sicut precepit eis Christi famula, et reversi sunt post annum ad beatam Ytam. Dixit eis Dei famula: “Pater vester ex undis inferni dimedia parte extractus est per munera vestra et orationes meas. Nunc ite, et paria munera date hoc anno, et iterum venite ad me.” Et ita fecerunt. Venientes iterum, sic loqu[u]ta est eis virgo Christi: “Pater vester ex  p.127 toto inferno creptus est; set modo nudus est, absque vestimento, quia nemini in Christi nomine dedit vestimentum. Ergo facite elymosinas de vestimentis, ut possit indui.” Illi elymosinas de vestimentis dantes per annum illum, reversi sunt ad sanctam Ytam. Quibus illa ait: “Pater vester modo requiem habet per munera vestra et postulaciones meas, ymmo per Dei misericordiam. Vos ergo custodite ab illicitis secularibus pro quibus pater vester cruciatus est.” At illi, gratulantes Deo et ancille eius, redierunt ad sua.

Quodam die homo secularis, de morte…

Quodam die homo secularis, de morte filii sui valde contristatus, venit ad sanctam Ytam lacrimans, affirmansque rustice, et dicens: “Scias hoc, sancta Dei, pro certa re, quia non recedam de habitaculo tuo, et ululare non cessabo, donec filium meum mortuum resuscites.” Respondit ei leniter beata Yta: “Quod petis a me, O homo, non est mee virtutis, set apostolorum est eorumque similium.” Tunc dixit vir ille: “Inde maxime doleo, quia prepedita est lingua filii mei ante mortem suam, ut non potuisset Deum confiteri, nec ulla verba nobis loqui. Peto ergo a te, ut sanctam Trinitatem roges, ut iterum filius meus saltim uno die 'vivat', ut et possim audire verba eius.” Respondit ei beata Yta: “Quanto tempore contentus eris,  112a si Dominus pius, qui mortuos suscitat, miseriatur tui, et resuscitaverit filium tuum?” Ille ait: “Gratum habeo etiam unius diei tempus.” Dixit ei ancilla Christi: “Septem annis et septem mensibus et septem diebus vivet.” Postea ille mortuus, orante beata virgine, ilico surrexit et nec minus nec plus vixit, nisi sicut predictum est ei per os prophetice virginis.

Alio tempore sanctus Luchtichernus et sanctus…

Alio tempore sanctus Luchtichernus et sanctus Lasreanus, abbates, dixerunt ad invicem: “Eamus visitare famulam Dei, sanctam Ytam.” Tunc quidam adolescens stulte et insipienter dixit eis: “Quid est vobis, sapientibus et magnis viris, ire ad anum illam vetustam?” Increpantes illum sancti, dixerunt ei: “Male loqu[u]tus es, frater; iam enim prophetissa Dei noverit quod tu dixisti.” Deinde perrexerunt sancti ad beatam Ytam, ducentes illum iuvenem secum. Venientes autem ad ostium monasterii, virgines sanctum Luchtichernum agnoverunt, quia ipse frequenter visitabat beatissimam Ytam; et intrantes nunciaverunt Christi sponse, dicentes: “Bona est dies nobis hodie, quia sanctus Luchtichernus visitat te.” Respondit eis mater sancta: “Non minor est apud Deum, qui cum ipso venit, id est sanctus Lasreanus filius Colmani, quem non salutastis, quia eum non cognovistis.” Per Spiritum enim sancta Yta novit eum nomine et merito, quem nunquam vidit. Et venientes ad beatam Ytam, ut benediceret eos, ilico famula Dei illi iuveni predicto ait: “Cur tu  p.128 venisti ad anum vetustam, cum dixisti, quid prodesset sanctis venire ad me?” Tunc ille egit penitentiam, rogantes sancti pro eo. Manentes ibi sancti feliciter triduo, accepta licentia et benedictione a felicissima Yta, ad sua redierunt.

Prophetia sancte Yte in multis miraculis…

Prophetia sancte Yte in multis miraculis ostensa est, sicut in hoc miraculo audietis. Quodam die Christi virgo Yta dixit familie 'sue': “Que verba audio? Aspicite qui venerunt ad locum nostrum.” Ieruntque sui foras, et viderunt duos uterinos fratres sibi notos satis. Et redientes dixerunt ancille Dei: “Hii sunt duo fratres de hac terra, quos bene novimus.” Tunc prophetissa mirabilis, beata Yta, gemens, ait: “Ve ve illis, et dolor mihi de ipsis crescit; quia alter alterum cito occidet.” Quod iam ita probavit eflfectus. [Et]enim frater fratrem manibus suis occidit. Deinde malefactor 'ille' alligatus est in vinculis a duce regionis Hua Conaill, ad mortem cito tradendus. Set Christi virgo miserta est ei, dicens: “Tristis erit infelix mater illorum, dum amisit primum, et si hunc amiserit, privata ambobus. Etiam Filius Dei, quem diligit anima mea, non vult hunc perire in peccatis suis, set seruare ad veniam.” Postea misit ad predictum ducem, rogans eum sibi illum dimitti. Et missus est homo ille ad eam, dicentes ei nuncii: “Solve eum virgo Dei, et accipe in fidem tuam, si tibi bonum videtur; et si quid mali fecerit contra regnum, super te constabit. Tolle ergo eum, et agat penitentiam.” Respondit eis sancta Yta: “Scio quod non egerit cicius penitentiam, set postea tamen bene penitebit.” Quod ita factum est. Nam statim dimissus reus noluit agere penitentiam, set sicut sancta Yta predixit. Sponsa Christi expectabat eam pacienter, non iam coactam sed  112b spontaneam, quia Deus dimisit unumquemque in suo arbitrio.

Hiis itaque transactis, bellum magnum commotum…

Hiis itaque transactis, bellum magnum commotum est genti Hua Conaill a plurimis inimicis. Gens vero supradicta, presente sua matrona, beata Yta, auxilium Dei per ipsam petivit contra maximam multitudinem inimicorum. Tunc beata Yta compaciens illis, rogabat Deum, dicens: “Sancta Trinitas et inseparabilis Unitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, paucis et miseris meis hominibus, qui me benigne in tuo nomine in suis finibus sumpserunt, et me matronam suam receperunt, subveni auxilio; quibus non est auxilium humanum contra hanc nimiam multitudinem occidentalis Mumenie.” Gens Hua Conaill, confidens orationibus beatissime Yte, audacter exivit contra maximam multitudinem inimicorum, et pugnavit animose. Et bellantes invicem in vulneribus maximis, illi Dei adiutorio evidenter  p.129 per orationem sanctissime Yte in fugam bello versi sunt, et gens Hua Conaill maximam stragem fecit in eis. Et victoriosissime bello gens Hua Conaill revertens gratias egit Deo et beatissime Yte matrone sue pro victoria sibi concessa. Victores Christi pauci contra plurimos erant, quia pro eis oravit sancta 'Yta'. Tunc beatissima Yta uni de ministris suis dixit: “Perge ubi bellum gestum est, et quere ibi illum qui promisit mihi agere 'penitentiam', et adhuc non egit; et invenies eum in str[a]ge belli latitantem et vulneratum.” Ille enim erat miles, et in prima acie belli vulneratus est. Et invenit eum nuncius virginis, sicut ipsa indicavit ei. Reduxitque eum ad beatam Ytam; et benigne ab ea susceptus, sanatus est a vulneribus suis. Et postea ille egit dignam penitentiam, secundum iussionem beatissime virginis Yte, et in vita beata obiit.

Alio die dixit beata Yta filiabus…

Alio die dixit beata Yta filiabus suis: “In hac hora anima ex nostra familia maculatur. Ite, et diligenter considerate, que modo ex nostris ab insidiante lupo nostro gregi rapitur.” Tunc familia beatissime virginis inquisivit scelus peractum; et non potuerunt scire que persona ex eis peccavit. Et collecta est omnis familia ad beatam Ytam, et negantes omnes singulariter, dicebant: “Non ego feci illud peccatum.” Negans cum ceteris que peccavit, repleta spiritu prophetie, beata Yta ait illi neganti: “Tu hodie in fornicatione peccasti.” Et non penitvit illa, nec confessa est; set cum peccati ignomenia recessit. Que vagans per multa loca, effecta est ancilla in regione Connachtorum, et peperit filiam. Post iam multum tempus dixit sancta Yta familie sue: “Nostra soror, quondam libera, modo serva est in domo cuiusdam magi in terra Connacthorum, que iam agit penitentiam; et si esset libera, se fideliter emendaret.” Postea beatissima virgo Yta nuncios ad beatum Brendanum abbatem habitantem in regione Connachtorum misit, ut ipse quereret libertatem predicte femine. Et sanctus Brendanus humilis precepto Christi sponse Yte, regem Connachtorum adivit pro illa, et fecit eam liberam cum filia sua. Et illa missa a beato Brendano, et sua filia secum, venit ad beatam Ytam, et recepta est ab ea, gaudens in adventu eius. Et ipsa agens dignam penitentiam, in sanctitate usque ad obitum suum cum filia sua in monasterio piissime matrone Yte mansit.

Quodam die beatissima virgo Yta in…

Quodam die beatissima virgo  112c Yta in senectute venerabili, collectis virginibus suis ante se, indicans obitum suum prope esse, lenis ait eis: “Abbas Cluana meic Noys, Mac Nisse, misit nuncios ad  p.130 me, ut reducerent aquam benedictam a me abbati Aenguso, qui valde infirmatur; quia sperant sanitatem illi, si ita contigisset ut ipse biberet aquam consecratam a me. Modo benedicam aquam illis; tristes nuncii sunt; et dicite eis, quia ego benedixi aquam ipsam. En enim ego moriar, antequam ipsi huc venient; et antequam ad domum redeant, ipse sanctus Aengus ad celum migrabit.” Et sic hec omnia contingerunt, secundum vaticinium felicissime prophetisse Yte.

Postea sanctissima matrona Yta infirmitate correpta…

Postea sanctissima matrona Yta infirmitate correpta est; et cepit benedicere et monere suam civitatem, et clerum et populum Hua Conaill, que accepit eam matronam suam. Et visitata a multis sanctis utriusque sexus, inter choros sanctorum, letantibus angelis in obviam anime eius, post maximam virtutum multitudinem, felicissime in conspectu sancte Trinitatis gloriosissima virgo Yta decimo octavo Kalendas Februarii migravit. Cuius beatissimum corpus, collectis multis populis per circuitum, peractis miraculis, que adhuc non cessant ibi ostendi, gloriose, post missarum sollempnia, in suo monasterio quod signavit ipsa sancta Yta, secunda Brigida meritis et moribus, de agro, traditum est sepulture, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat.

Deus in secula seculorum. Amen.
Explicit vita sanctissime virginis Yte.

Document details

The TEI Header

File description

Title statement

Title (uniform): Vita sancte Ite Virginis

Title (translation, English Translation): Life of St Ite

Editor: Charles Plummer

Responsibility statement

Electronic edition compiled by: Beatrix Färber

Proof corrections by: Janet Crawford and Beatrix Färber

Funded by: School of History, University College, Cork

Edition statement

1. First draft.

Extent: 7370 words

Publication statement

Publisher: CELT: Corpus of Electronic Texts: a project of University College, Cork

Address: College Road, Cork, Ireland

Date: 2013

Distributor: CELT online at University College, Cork, Ireland.

CELT document ID: L201001

Availability: The text on which this electronic edition is based is in the free domain. This electronic edition is available with prior consent of the CELT programme for purposes of academic research and teaching only.

Notes statement

Source description

Manuscript sources for Irish text

  1. Dublin, March's Library, V. 3. 4 (M). A folio volume written in double columns. 15th century?
  2. Dublin, Trinity College Library, E 3 11 (T). A folio volume written in double columns. 15th century? M and T are sister manuscripts, i.e. both copied from the same original, but neither of them copied from the other. (Plummer, p. xi.)
  3. Oxford, Bodleian Library, Rawlinson B 485 (R1)
  4. Oxford, Bodleian Library, Rawlinson B 505 (R2); which is a copy of Rawlinson B 485.

Editions, secondary and reference works

  1. John Colgan, Acta Sanctorum Hiberniae (Leuven (=Louvain) 1645).
  2. Carl Horstmann (ed), Nova Legenda Anglie, 2 vols. (Oxford) 1901.
  3. Charles Plummer (ed.), Vitae sanctorum Hiberniae, 2 vols. (Oxford 1910; repr. Oxford 1968) [SS Abbanus, Aedus, Albeus, Barrus, Berachus, Boecius, Brendanus, Cannicus, Carthagus, Ciaranus de Cluain, Ciaranus de Saigir, Coemgenus, Colmanus de Land Elo, Comgallus, Cronanus, Declanus, Endeus, Fechinus, Finanus de Cenn Etigh, Fintanus, Geraldus, Ita, Lasrianus seu Molaissus, Maedoc, Mochoemog, Mochua de Tech Mochua, Moling, Molua seu Lugidus, Munnu, Ruadanus, Samthanna, Tigernacus].
  4. Charles Plummer, Bethada Náem nÉrenn. Lives of the Irish Saints (Oxford: Clarendon Press 1922, repr. 1968). 2 vols. Vol. 1: Introduction, texts, glossary; vol. 2: Translations, notes, indexes.
  5. Alice Curtayne, 'Five Irish Saints', Capuchin Annual 1945, 269–276.
  6. Dorothy Ann Bray, 'Secunda Brigida: Saint Ita of Killeedy and Brigidine tradition', in: Cyril J. Byrne; Margaret Harry; Pádraig Ó Siadhail (eds), Celtic languages and Celtic peoples: proceedings of the Second North American Congress of Celtic Studies, held in Halifax, August 16–19, 1989 (Halifax 1992).
  7. Dorothy Ann Bray, 'Sucking at the breast of Christ: a spiritual lesson in an Irish hagiographical motif', Peritia 14 (2000) 282–296.
  8. Elva Johnston, 'Ite: patron of her people?', Peritia 14 (2000) 421–428.
  9. Christina Harrington, Women in a Celtic church: Ireland 450–1150 (Oxford 2002).
  10. Nathalie Stalmans, Saints d'Irlande: Analyse critique des sources hagiographiques (VIIe-IXe siècles) (Rennes 2003).
  11. Pádraig Ó Riain, A dictionary of Irish Saints (Dublin 2011) 375–378.

Select bibliography of Charles Plummer's writings

  1. P. Allen; F. M. Stenton; R. I. Best, Charles Plummer 1851–1927 [with bibliography], Proceedings of the British Academy 15. Separately printed [1931].
  2. Paul Grosjean, Charles Plummer, Revue Celtique 45 (1928), 431–435.
  3. Charles Plummer, The Conversion of Loegaire and his Death, Revue Celtique 6 (1884), 162–172.
  4. Charles Plummer, Notes on the Stowe Missal, Zeitschrift für vergleichende Sprachforschung 27 (1885), 441–448.
  5. Charles Plummer, Some new light on the Brendan legend, Zeitschrift für celtische Philologie 5 (1905), 124–141.
  6. Charles Plummer, Cáin Eimíne Báin, Ériu 4 (1908), 39–46.
  7. Charles Plummer, Betha Farannáin, Anecdota from Irish Manuscripts 3 (1909), 1–7.
  8. Charles Plummer, Vitae Sanctorum Hiberniae (Oxford 1910). 2 vols.
  9. Charles Plummer, The miracles of Senan, Zeitschrift für celtische Philologie 10 (1914), 1–35.
  10. Charles Plummer, Notes on some passages in the Brehon laws, Ériu 8 (1916 (17)), 127–132; 9 (1921), 31–42; (1923), 109–117; 10 (1926), 113–129.
  11. Charles Plummer, On the meaning of Ogam stones, Revue Celtique 40 (1923), 387–390.
  12. Charles Plummer, Notes on some passages in the Thesaurus Palaeohibernicus of Stokes and Strachan, Revue Celtique 42 (1925), 376–378.
  13. Charles Plummer, Irish Litanies (London 1925). Henry Bradshaw Society 62.
  14. Charles Plummer, Miscellanea Hagiographica Hibernica (Brussels 1925). Société des Bollandistes, Subsidia Hagiographica 15.
  15. Charles Plummer, On the colophons and marginalia of Irish scribes, Proceedings of the British Academy 12, 11–44. Separately printed, 34 pp. (London [1926]).
  16. Charles Plummer, On the fragmentary state of the text of the Brehon laws, Zeitschrift für celtische Philologie 17 (1927), 157–166.
  17. Charles Plummer; J. Fraser; P. Grosjean, Vita Brigitae (Irish Texts 1 (1931), 2–18).

Internet source

  • Plummer's Vitae Sanctorum Hiberniae (Oxford 1910) is available on www.archive.org.

The edition used in the digital edition

Plummer, Charles, ed. (1910). Vitae Sanctorum Hiberniae: partim hactenus ineditae ad fidem codicum manuscriptorum recognovit prolegomenis notis indicibus instruxit‍. 1st ed. vol. 1: cxcii + 273 pp; vol. 2: 391 pp. Oxford: Clarendon Press.

You can add this reference to your bibliographic database by copying or downloading the following:

@book{L201001,
  title 	 = {Vitae Sanctorum Hiberniae: partim hactenus ineditae ad fidem codicum manuscriptorum recognovit prolegomenis notis indicibus instruxit},
  editor 	 = {Charles Plummer},
  edition 	 = {1},
  note 	 = {vol. 1: cxcii + 273 pp; vol. 2: 391 pp},
  publisher 	 = {Clarendon Press},
  address 	 = { Oxford},
  date 	 = {1910}
}

 L201001.bib

Encoding description

Project description: CELT: Corpus of Electronic Texts

Sampling declarations

This edition covers the Editor's introductory remarks about the Life of St Ita (pp lxxii-lxxiv) and the Latin text on pp 116– 130 of volume 2. Editorial footnotes are omitted.

Editorial declarations

Correction: Text has been checked and proof-read twice. All corrections and supplied text are tagged.

Normalization: The electronic text represents the edited text. V/v written for U/u was rendered as U/u and vice versa, to achieve better electronic processability.

Quotation: Quotation marks are rendered q.

Hyphenation: Soft hyphens are silently removed. When a hyphenated word (hard or soft) crosses a page-break or line-break, the page-break and line-break are marked after the completion of the hyphenated word.

Segmentation: div0=the volume; div1=the individual saint's Life or religious text. Typographical line-breaks are not marked. Page-breaks and folio numbers of the manuscript are marked.

Standard values: Dates are standardized in the ISO form yyyy-mm-dd.

Interpretation: Names, offices, titles etc. are not tagged in the translation. Nor are numbers or dates.

Reference declaration

A canonical reference to a location in this text should be made using “section”, eg section 1.

Profile description

Creation: Twelfth century, based on earlier materials. 1150–1175

Language usage

  • The text is in Latin. (la)
  • The introduction is in English. (en)
  • Some proper names are in Irish. (ga)

Keywords: religious; prose; medieval; Saint's Life; Ita; Ite; Ide

Revision description

(Most recent first)

  1. 2013-03-19: Provisional header created, file converted to XML. (ed. Beatrix Färber)
  2. 2013-03-17: File proofed (1); structural and some content encoding applied. (ed. Beatrix Färber)
  3. 2012-03-26: Text scanned in. (text capture Beatrix Färber)
  4. 2012-03-25: Corrections added; new HTML and SGML files created. (ed. Beatrix Färber)
  5. 2012-03-22: File proofed (2). (ed. Janet Crawford)
  6. 2012-03-21: SGML and HTML files created. (ed. Beatrix Färber)
  7. 2012-03-20: Added to bibliographic details. (ed. Beatrix Färber)
  8. 2012-03-19: Plummer's introductory remarks scanned; proofed (1), encoded; file parsed and validated. (ed. Beatrix Färber)

Index to all documents

Standardisation of values

CELT Project Contacts

More…

Formatting

For details of the markup, see the Text Encoding Initiative (TEI)

page of the print edition

folio of the manuscript

numbered division

 999 line number of the print edition (in grey: interpolated)

underlining: text supplied, added, or expanded editorially

italics: foreign words; corrections (hover to view); document titles

bold: lemmata (hover for readings)

wavy underlining: scribal additions in another hand; hand shifts flagged with (hover to view)

TEI markup for which a representation has not yet been decided is shown in red: comments and suggestions are welcome.

Other languages

G201001: Lives of the Saints from the Book of Lismore (in Irish)

Source document

L201001.xml

Search CELT

  1. MS uisione. 🢀

  2. ? diuiciis? Edition has 'diuicns' with two dots over n. 🢀

  3. ad Yam insulam R. 🢀

CELT

2 Carrigside, College Road, Cork

Top