CELT document L201052

Monks' Rules

 p.122

Incipiunt capitula regulae.

  1. De oboedientia.
  2. De taciturnitate.
  3. De cibo et potu.
  4. De cupiditate calcanda.
  5. De vanitate calcanda.
  6. De castitate.
  7. De cursu.
  8. De discretione.
  9. De mortificatione.
  10. De perfectione monachi.


Columbanus Hibernus

Edited by G. S. M. Walker

Regulae

1. Regula Monachorum

Incipit regula monachorum sancti Columbani abbatis.

Primo omnium docemur ‘deum diligere ex toto corde et ex tota mente et ex totis viribus et proximum tamquam nosmet ipsos;’ (Matt. 22.37 et 39) deinde opera.

1. De oboedientia

Ad primum verbum senioris omnes ad oboediendum audientes surgere oportet, quia oboedientia deo exhibetur, dicente domino nostro Iesu Christo: ‘Qui vos audit me audit.’ (Luc. 10.16)(II) Si quis igitur verbum audiens non statim surrexerit inoboediens iudicandus est. Qui autem contradixerit contumaciae crimen incurrit, et ideo non solum ‘inoboedientiae reus est, sed etiam contradictionis aditum aliis aperiens’ (Cf. Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 69) multorum p.124 destructor aestimandus est. (III) Si quis vero murmuraverit, et ipse tamquam non ex voto oboediens inoboediens putandus est. Idcirco ‘opus eius abiiciatur,’ (cf. Basil. Interrog. 71) donec illius bona voluntas cognoscatur. Oboedientia autem usque ad quem modum definitur? ‘Usque ad mortem’ (cf. Basil. Interrog. 65, Cassian. Inst. xii. 28) certe praecepta est, quia Christus usque ad mortem oboedivit patri pro nobis. Quam ipse nobis per apostolum insinuat dicens: ‘Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu. Qui cum informa dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo; sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, et specie inventus ut homo humiliavit semet ipsum, factus oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis.’ (Phil. 2. 5-8) Nihil itaque recusandum est oboedientibus veris Christi discipulis, quamvis durum et arduum sit, sed cum fervore, cum laetitia arripiendum est, quia si talis non fuerit oboedientia, non erit acceptabilis domino qui ait: Et ‘qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.’ (Matt. 10. 38) Et ideo dicit de digno discipulo: ut ‘Ubi ego sum, ibi et minister meus mecum.’ (Ioann. 12. 26)

2. De Taciturnitate (IV)

Silentii regula diligenter custodienda decernitur, quia scriptum est: ‘Cultus autem iustitiae silentium et pax.’ (Isa. 32. 17 ) Et ideo ne reatus de verbositate conquiratur, exceptis utilitatibus ac necessariis opus est ut taceatur, quia iuxta scripturam ‘in multiloquio non deerit peccatum.’ (Prov. 10. 19) Idcirco salvator ait: ‘Ex verbis tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.’ (Matt. 12.37) Iuste damnabuntur qui iusta dicere noluerunt cum potuerunt, sed mala iniusta impia inania iniuriosa incerta falsa contentiosa contumeliosa turpia fabulosa blasphema aspera ac flexuosa loqui garrula verbositate maluerunt. Tacendum igitur est de his et talibus et cum cautela et ratione loquendum est ne aut detractiones aut tumidae contradictiones in loquacitate vitiosa prorumpant.

3. De cibo et potu (V)

Cibus sit ‘vilis et vespertinus’ (cf. Hieron. Epist. lviii. 6) monachorum ‘satietatem fugiens’ (cf. Hieron. Epist. xxii. 17) et potus ebrietatem, ut et sustineat et non noceat; holera, legumina, farinae p.126 aquis mixtae cum parvo pane paxemati, ne venter oneretur et mens suffocetur. Etenim utilitati et usui tantum consulendum est aeterna desiderantibus praemia. Ideo temperandus est vitae usus sicut temperandus est labor, quia haec est vera discretio, ut possibilitas spiritalis profectus cum abstinentia carnem macerante retentetur. Si enim modum abstinentia excesserit, vitium non virtus erit; virtus enim multa sustinet bona et continet. Ergo cottidie ieiunandum est, sicut cottidie reficiendum; et dum cottidie edendum est, vilius et parcius corpori indulgendum est; quia ideo cottidie edendum est quia cottidie proficiendum est, cottidie orandum est, cottidie laborandum, cottidieque est legendum.

4. De paupertate ac de cupiditate calcanda (VI)

Monachis, quibus pro Christo ‘mundus crucifixus est et ipsi mundo,’ (cf. Gal. 6. 14) cupiditas cavenda est, nimirum dum non solum superflua eos habere damnabile est, sed etiam velle. Quorum non census sed voluntas quaeritur; qui relinquentes omnia et Christum dominum cum timoris cruce cottidiani sequentes ‘in caelis [habent] thesauros.’ (cf. Matt. 19. 21) Idcirco dum in caelis multum sunt habituri parvo extremae necessitatis censu in terris debent esse contenti, scientes lepram esse cupiditatem monachis imitatoribus filioram prophetarum ac discipulo Christi proditionem atque perditionem, apostolorum quoque dubiis sectatoribus mortem. Ideo ergo ‘nuditas et facultatum contemptus’ (cf. Cassian. Inst. iv. 43 ) prima perfectio est monachorum, secunda vero ‘purgatio vitiorum,’ (cf. Cassian. Conl. xiv. I) tertia perfectissima dei continuata dilectio ac divinorum iugis amor, qui terrenorum succedit oblivioni. Quae cum ita sunt, ‘paucis [nobis] opus est [iuxta verbum domini] aut etiam uno.’ (Luc. 10. 42) Pauca namque sunt necessaria vera sine quibus non transigitur, aut etiam uno, quasi cibo iuxta litteram. Puritate autem sensus indigemus per gratiam Dei, ut intellegamus spiritaliter, quae sunt illa pauca caritatis, quae Marthae a domino suggeruntur.

 p.128

5. De vanitate calcanda (VII)

Vanitas quoque quam sit periculosa brevibus demonstratur verbis salvatoris, qui suis discipulis hac laetantibus vanitate dixit, ‘Vidi satanan sicut fulgur de caelo cadentem,’ (Luc. 10. 18) et Iudaeis aliquando se iustificantibus ait, ‘Quod autem altum est in hominibus abominatio est in compectu domini.’ (Luc. 16. 15) His et illo farisei famosissimo se iustificantis exemplo colligitur quod interemtrix sit omnium bonorum vanitas et gloriatio elata, dum bona vane laudata farisci perierunt, et peccata publicani accusata evanuerunt. Non exeat igitur verbum grande de ore monachi, ne suus grandis pereat labor.

6. De castitate (VIII)

Castitas vero monachi in cogitationibus iudicatur, cui nimirum cum discipulis ad audiendum accedentibus a domino dicitur: ‘Qui viderit mulierem ad concupiscendum iam moechatus est eam in corde suo.’ (Matt. 5. 28) Dum enim votum illius considerat ille cui consecratus est, verendum est ne inveniat in anima quod abominatur, ne forte iuxta sancti sententiam Petri habeant ‘oculos luxuriae plenos atque adulterii.’ (2 Pet. 2. 14) Et quid prodest si virgo corpore sit, si non sit virgo mente? ‘Deus enim spiritus’ (cf. Hieron. Epist. xxii. 38; Ioann. 4. 24) in spiritu habitat ac mente, quem immaculatum viderit, in quo nulla sit adultera cogitatio, nulla spiritus coinquinati macula, nulla peccati labes sit.

7. De cursu

De synaxi vero, id est de cursu psalmorum et orationum modo canonico quaedam sunt distinguenda, quia varie a diversis memoriae de eo traditum est. Ideo iuxta vitae qualitatem ac temporum successionem varie a me quoque litteris idem insinuetur. Non enim uniformis esse debet pro reciproca temporum alternatione; longior enim per longas noctes, breviorque per breves esse convenit. Inde et cum senioribus nostris ab VIII Kalendas Iulii cum noctis augmento sensim incipit p.130 crescere cursus a XII choris brevissimi modi in nocte sabbati sive dominicae usque ad initium hiemis, id est Kalendas Novembris. In quibus XXV canunt antifonas psalmorum [eiusdem numeri duplicis], qui semper tertio loco duobus succedunt psallitis, ita ut totum psalterii inter duas supradictas noctes numerum cantent, duodecim choris ceteras temperantes tota hieme noctes. Qua finita per ver sensim per singulas ebdomadas terni semper decedunt psalmi, ut XII in sanctis noctibus tantum antifonae remaneant, id est cottidiani hiemalis XXXVI psalmi cursus, XXIIII autem per totum ver et aestatem et usque ad autumnale aequinoctium, id est octavo Kalendas Octobris. In quo similitudo synaxeos est sicut in vernali aequinoctio, id est in VIII Kalendas Aprilis, dum per reciprocas vices paulatim et crescit et decrescit.

Igitur iuxta vires consideranda vigilia est, maxime cum ab auctore salutis nostrae iubemur vigilare et ‘orare omni tempore,’ (Luc. 21. 36) et Paulus praecipit: ‘sine intermissione orate.’ (I Thess. 5. 17) Sed quia orationum canonicarum noscendus est modus, in quo omnes simul orantes horis conveniunt statutis, quibus absolutis unusquisque ‘in cubiculo’ (cf. Matt. 6.6; cf. Cassian. Inst. iii. 3) suo orare debet, per diurnas terni psalmi horas pro operum interpositione statuti sunt a senioribus nostris cum versiculorum augmento intervenientium pro peccatis primum nostris, deinde pro omni populo christiano, deinde pro sacerdotibus et reliquis deo consecratis sacrae plebis gradibus, postremo pro elemosinas facientibus, postea pro pace regum, novissime pro inimicis, ne illis deus statuat in peccatum quod persecuntur et detrahunt nobis, quia ‘nesciunt quid faciunt.’ (Luc. 23. 34) Ad initium vero noctis XII psalmi, ad mediumque noctis XII similiter psalluntur; ad matutinum vero bis deni bisque bini per tempora brevium, ut dictum est, noctium sunt dispositi, pluribus, iam ut dixi, p.132 semper nocti dominicae ac sabbati vigiliae deputatis, in quibus sub uno cursu LXXV singillatim cantantur.

Haec iuxta communem dicta sunt synaxin. Ceterum vera, ut dixi, orandi traditio, ut possibilitas ad hoc destinati sine fastidio voti praevaleat, sive suae perfectio possibilitatis permittat, vel capacitas mentis illius cum necessitatum consideratione vel vitae qualitas possit admittere, et quantum uniuscuiusque fervor exigerit, si liber ac solus sit, aut eruditionis eius quantitas postulaverit, aut status otium aut magnitudo studii aut operum qualitas aut aetatum diversitas permiserit, ita varie licet unius rei perfectio aestimanda est, quia cum labore ac loco vices partitur. Et ideo licet longitudo standi aut cantandi sit varia, unius tamen perfectionis erit aequalitas orandi in corde ac mentis cum deo iugis intentio. Sunt autem quidam catholici, quibus idem est ‘canonicus duodenarius psalmorum numerus’ (cf. Cassian. inst. ii. 4 et 12) sive per breves sive per longas noctes, sed per quaternas in nocte vices hunc canonem reddunt; ad initium scilicet noctis ad mediumque eius pullorum quoque cantus ac matutinum. Qui cursus sicut in hieme parvus aliis videtur, ita in aestate satis onerosus et gravis invenitur, dum crebris in noctis brevitate expeditionibus non tam lassitudinem facit quam fatigationem. Noctibus vero reverentissimis dominicis scilicet vel sabbatis ad matutinum ter idem volvitur numerus, id est ter denis et vi psalmis. Quorum pluralitas ac sancta conversatio hunc numerum canonicum multis dulci indixit suavitate, tamquam et reliquam disciplinam, sub quorum nimirum regula nullus invenitur lassus. Et cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille abbates sub uno archimandrita esse referantur, nulla ibi a conditione coenobii inter duos monachos rixa fuisse fertur visa; quod sine dei ibi habitatione dicentis—‘Ego in eis habitabo et inter illos ambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus’ (2 Cor. 6. 16)—esse non posse manifestum est. Merito itaque creverunt et cottidie deo gratias crescunt, in quorum medio deus habitat, quorum meritis mereamur salvari a salvatore domino nostro.

Amen.

 p.134

8. De discretione (IX)

Discretio monachis quam sit necessaria multorum error ostendit et ‘aliquorum ruinae demonstrant, qui sine discretione incipientes et absque moderatrice scientia degentes vitam finire laudabilem non potuerunt;’ (cf. Cassian. Conl. ii. 2) quia sicut sine via tendentibus error evenit, ita sine discretione viventibus excessus in promptu est, qui semper virtutibus in medio inter utramque nimietatem positis contrarius est. Cuius impactio periculi res est, dum iuxta semitam discretionis directam inimici pravitatis offendicula ac diversorum errorum scandala ponunt.

(X) Orandus igitur iugiter est deus quo lumen verae discretionis largiatur ad illuminationem huius viae tenebris saeculi utrimque obscurissimis circumdatae, quo sui ad se sine errore veri adoratores possint has evadere tenebras. Discretio igitur discernendo nomen accepit eo quod ipsa in nobis discernit inter bona et mala, inter media quoque ac perfecta. Divisa namque sunt ab initio sicut lux et tenebrae utraque, id est bona et mala, postquam mala per diabolum boni depravatione esse coeperunt, sed per deum illuminantem prius ac postea dividentem. Inde Abel pius bona elegit, Cain vero impius mala incidit.

(XI) Bona deus fecit cuncta quae creavit, mala vero diabolus superseminavit dolosa calliditate ac subdola ambitionis intutae suasione. Quae sunt igitur bona? Illa scilicet, quae ‘integra sunt ac incorrupta, sicut creata, permanserunt;’ (cf. Cassian. Conl. viii. 24 ) quae solus ‘creavit deus et praeparavit, [iuxta apostolum,] ut in illis ambulemus; [quae sunt] opera bona, in quibus in Christo Iesu creati sumus,’ (cf. Eph. 2. 10) bonitas scilicet, integritas pietas iustitia veritas misericordia caritas pax salutaris laetitia spiritalis cum spiritus fructu—haec omnia cum fructibus suis bona sunt. His vero contraria mala sunt, scilicet malitia corruptela impietas iniustitia mendatium avaritia odium discordia amaritudo cum fructibus eorum multiplicibus, quae ab eis nascuntur. Innumerabilia enim sunt quae de utrisque contrariis, id est bonis et malis, procreantur.

(XII) Quod autem declinat a bonitate condita et integritate hoc primum malum est, quod est superbia malitiae primae; cui contraria est piae bonitatis p.136 humilis existimatio suum creatorem agnoscentis et glorificantis, quod est rationabilis creaturae primum bonum. Sic et cetera per duplices sensim partes in immanem nominum silvam creverunt. Quae cum ita sint, tenenda sunt fortiter bona dei habentibus auxilium, quod semper orandum est per prospera et adversa, ne aut extollamur in prosperis in vanitatem, neque deiciamur in adversis in desperationem. Ideo continendum semper est ab utroque periculo, id est ab omni nimietate per temperantiam gloriosam et veram discretionem, quae christianae humilitati adhaeret et viam perfectionis veris Christi militibus aperit, discernendo scilicet semper in dubiis recte ac inter bona et mala ubique dividendo iuste, sive inter utraque foris, sive inter corpus intus et animam, sive inter opera et mores, sive inter curam et quietem, sive inter publica ac secreta. Mala itaque cavenda sunt similiter, superbia invidia mendatium corruptela impietas mala morum transgressio gula fornicatio cupiditas ira tristitia instabilitas vana gloria elatio detractio; bona quoque virtutum sectanda sunt, humilitas benignitas puritas oboedientia abstinentia castitas largitas patientia laetitia stabilitas fervor impigritia vigilantia taciturnitas, quae per fortitudinem sufferentem et temperantiam moderantem quasi in quadam ponderatrice discretionis statera statuenda in actu sunt operis assueti pro captu conatus nostri sufficientia ubique quaerentibus. Nam ‘cui sufficientia non sufficiunt’ (cf. Sulp. Sev. Dial. i. 18) excessisse discretionis modum nulli dubium est, et quicquid ipsum modum excesserit vitium esse manifestum est.

(XIII) Igitur inter parvum et nimium rationabilis est in medio mensura, revocans semper ab omni utrimque superfluo, in omni re posita certum ubique necessitatis procurans ac inrationabile superfluae voluntatis declinans. Et haec mensura verae discretionis omnes nostros pondere trutinans iusto actus nequaquam nos deviare ab iusto permittet, neque, si illam vice ducis per directum semper sequamur, errorem pati. Dum enim de utraque parte semper est continendum iuxta illud dictum, ‘Continete vos a dextris et a sinistris,’ (cf. Deut. 5. 32) in directum semper per discretionem tendendum est, id est per lumen dei, dicentibus saepius atque psalmistae p.138 victoris versiculum cantantibus, ‘Deus meus, illumina tenebras meas, quoniam in te eripiar a temptatione.’ (Ps. 17. 28) ‘Temptatio enim est vita hominis super terram.’ (Iob 7. 1)

9. De mortificatione (XIV)

Maxima pars regulae monachorum mortificatio est, quibus nimirum per scripturam praecipitur, ‘Sine consilio nihil facias.’ (Ecclus. 32. 24) Ergo si nihil sine consilio faciendum, ‘totum per consilium est interrogandum.’ (cf. Cassian. Conl. ii. 10) Inde etiam per Moysen praecipitur, ‘Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, maiores tuos et dicent tibi.’ (Deut. 32. 7) Sed licet duris dura videatur haec disciplina, ut scilicet homo semper de ore pendeat alterius, certis tamen deum timentibus dulcis ac secura invenietur, si ex integro et non ex parte conservetur, quia nihil dulcius est conscientiae securitate et nihil securius est animae impunitate, quam nullus sibi ipsi per se potest tradere, quia proprie aliorum est examinis. Hoc namque defendit a timore iudicii, quod iam examinaverit iudicantis censura, cui alieni ponderis imponitur moles et totum portat quod suscipit periculum; maius enim, ut scriptum est, periculum ‘iudicantis [quam eius qui] iudicatur.’ (cf. Matt. 7.1. et seq.) Quicumque itaque semper interrogaverit, si servaverit, numquam errabit, quia si alterius erraverit responsio, fides credentis et labor oboedientis non errabunt, neque mercede interrogantis carebunt. Nam si per se aliquid discusserit qui debuit interrogare, in hoc ipso arguitur errasse, quod iudicare praesumpsit qui debuit iudicari; etsi rectum fuerit, pravum illi deputabitur, dum per hoc a recto declinavit; quia nihil audet per se iudicare cuius officii est tantum oboedire.

Cum haec igitur ita sint, cavenda ubique est monachis superba libertas ac vera humilitas discenda sine murmuratione et haesitatione oboedientibus, quo iuxta domini verbum ‘iugum [Christi] suave et onus [eius] leve [sentiant].’ (Matt. 11. 30) Alioquin donec Christi humilitatem discant, suavitatem iugi p.140 eius et oneris illius levitatem non sentient: Humilitas enim cordis requies animae est vitiis ac laboribus fatigatae ac unicum illius de tot malis refrigerium, et quantum ad hanc considerationem tota de tantis foris vagis ac vanis attrahatur, tantum intus requiescit ac refrigeratur, ita ut etiam amara illi sint dulcia, ac dura et ardua ante habita plana ac facilia esse sentiat, mortificatio quoque, superbis ac duris intolerabilis, illi sit consolatio cui hoc solum placet quod humile ac mansuetum est. Sciendum autem est quod neque hanc martyrii felicitatem neque aliud quid utile superveniens poterit perfecte complere quis, nisi qui in hoc studium singulare posuerit, ut non inveniatur imparatus. Si enim iuxta hoc studium suas aliquas sectari aut nutrire voluerit intentiones, continuo interpositorum occupatione detentus turbatus totus sequi quo iussio ducit gratus semper non poterit, neque ut competit complere potest qui turbulentus est et ingratus.

Mortificationis igitur triplex est ratio: non animo discordare, non lingua libita loqui, non ire quoquam absolute. Suum est semper dicere seni quamvis contraria iubenti, ‘Non sicut ego volo, sed sicut tu vis,’ (Matt. 26. 39) iuxta exemplum domini salvatoris qui ait, ‘Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit patris.’ (Ioann. 6. 38)

10. De perfectione monachi

‘Monachus in monasterio vivat sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discat humilitatem ab alio patientiam. Unus enim silentium, alter doceat mansuetudinem. Non faciat quod vult, comedat quod iubetur, habeat auantum acceperit, operis sui pensum persolvat, subiciatur cui non vult. Lassus ad stratum veniat ambulansque dormitet, necdum expleto somno surgere compellatur. Passus iniuriam taceat, praepositum monasterii timeat ut dominum, diligat ut parentem, credat sibi hoc esse salutare quicquid ille praeceperit, nec de maioris p.142 sententia iudicet, cuius officii est oboedire et implere quae iussa sunt,’ ([for the entire paragraph] cf. Hieron. Epist. cxxv. 15) dicente Moysi, ‘Audi Israel’ (Deut. 6. 4) et cetera.

Finit regula.

2. Regula Coenobialis

Incipit Regula Coenobialis Patrum.

  1. De confessione ante mensam sive lectorum introitum, et custodienda benedictione ad mensam, similiter et silentio.
  2. Ut lucerna signata fiat, et qui suum proprium aliquid dixerit, et de observatione cultelli ad mensam, et qui ministrando aliquid perdiderit, et de humiliatione in sinaxi, et qui perdiderit micas.
  3. De eo qui aliquid neglegenter perdiderit, et qui effuderit aliquid super mensam, et qui egrediens domum non se humiliaverit ad orationem, et qui obliviscitur orationem ante opus, et qui comedit sine benedictione, et qui regrediens domum non se curvaverit, et de eo qui haec omnia confessus fuerit.
  4. Qui in exordio psalmi bene non cantaverit, et qui calicem domini dentibus pertunderit, et qui ordinem suum non custodierit, et qui riserit in sinaxi, et qui eulogias accipit, et qui obliviscitur oblationem facere. De fabulis otiosis et de excusatione et de consilio contra consilium et de altare concusso.
  5. De eo qui profert sermonem altum, et qui se excusat, et qui fratri aliquid indicando contradicit, et quod excusantes se non sint filii dei.
  6. De eo qui superbum verbum dixerit, et qui profert sermonem altum, et qui abscondit alicuius crimen donec proferat illud in malum, et qui reprehendit alterius opera, et qui profert correptionem contra correptionem.
  7. De eo qui detrahit alterum et de contentioso, et qui reprehendit superiorem sibi, et de eo qui tristis fuerit, et qui consanguineum suum sollicitat ad malum, et qui vituperat alterius obsequium.
  8. De eo qui docet consanguineum suum contra seniorem suum, et qui priori suo causam suam contradicit, et qui non postulat veniam cum corripitur, et qui visitator vult esse aliorum, et qui coquinam visitant iniussi, et qui extra claustra egrediuntur, et qui conlocuntur invicem prohibiti, et qui dicunt quod non licet eis facere rogata, et de his qui dicunt “Facimus quod dicis,” et qui scientes transgrediuntur, et cui ceciderit suum crismal.
  9.  p.144
  10. De eo qui profert verbum otiosum, et de paenitentibus fratribus, et de minutis paenitentiis.
  11. De fratre qui inoboediens fuerit, et qui dicit et non facit, et qui murmurat, et qui veniam non petit aut se excusat, et qui duos fratres ad iracundiam provocat, et de mendatio, et qui contradicit fratri, et qui interrumpit mandatum, et qui neglegenter facit opus sibi iniunctum, et qui detractaverit abbatem suum, et qui aliquid obliviscitur foras vel perdiderit.
  12. De eo qui loquitur cum saeculare, et qui opus suum perficit et postea sine iussione aliquid fecerit, et de eo qui bilinguis fuerit, et qui manducaverit in domo aliena, et qui narraverit peccatum praeteritum, et qui de saeculo rediens et saecularia narraverit, et de eo qui consentit ei qui aliquid facit contra regulae praeceptum.
  13. De eo qui suscitat furorem fratri suo, et de eo qui non venit ad orationem super mensam, et qui dormierit ad orationem, et qui non responderit “Amen”, et qui transgressus fuerit horam, et qui non audierit sonitum orationis, et qui cum nocturno cingulo communicaverit.
  14. De eo qui quarta et sexta feria ante nonam manducaverit, et qui dixerit mendacium, et qui dormierit cum muliere in domo una, et qui non claudit ecclesiam post se, et qui sputaverit in ecclesia, et qui psallendi obliviscitur.
  15. De eo qui tardius ad aliquod signum venerit, et qui sonaverit post pacem, et qui velato capite intraverit, et qui non petit orationem, et qui manducat sine oratione, qui sonum fecerit dum oratur, et qui vel iram vel tristitiam retinet.
  16. De neglegentia sacrificiorum.

Expliciunt capitula.

Incipit ipsa regula coenobialis fratrum.

Diversitas culparum diversitatis paenitentiae medicamento sanari debet. Itaque, fratres karissimi

Statutum est, fratres carissimi, a sanctis patribus, ut demus confessionem ante mensam sive ante lectorum introitum aut quandocumque fuerit facile de omnibus non solum ‘capitalibus criminibus sed etiam de minoribus neglegentiis’ (cf. Caesar. Arelat. Serm. 235. 4) quia confessio et paenitentia de morte liberant. Ergo nec ipsa parva a confessione sunt neglegenda peccata, quia ut scriptum est, ‘Qui parva neglegit p.146 paulatim defluit’ (seq. Ecclus. 19. 1) ut detur confessio ante mensam, ante introitum lectulorum vel quandocumque fuerit facile dare.

Ergo qui non custodierit ad mensam benedictionem et non responderit “Amen”, sex percussionibus emendare statuitur. Simili modo qui locutus fuerit comedens non necessitate alterius fratris, VI emendare statuitur. Qui dixerit suum proprium aliquid, sex percussionibus. Et qui non signaverit coclear quo lambit sex percussionibus et qui locutus fuerit in plausu, id est altiore sono solito sonaverit, VI percussionibus.

Si non signaverit lucernam, hoc est cum accensa fuerit a iuniore fratre et non exhibeatur ad seniorem ad signandum, VI percussionibus. ‘Si dixerit suum proprium aliquid,’ (cf. Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 29, Cassian. Inst. iv. 13) VI percussionibus. Si aliquod opus vanum fecerit, sex percussionibus. Qui pertunderit cultello mensam, X percussionibus emendetur. Quicumque de fratribus, cui sollicitudo coquinandi vel ministrandi commissa est, quantulum quid effuderit, oratione in ecclesia post expletum cursum, ita ut fratres pro eo orent, emendare statuitur. Qui humiliationem in synaxi, id est in cursu, oblitus fuerit, haec est humiliatio in ecclesia post finem cuiuscumque psalmi, similiter paeniteat. Simili modo qui perdiderit micas oratione in ecclesia emendetur; ita tamen haec parva paenitentia ei iudicetur, si parvum quid effuderit.

Quod si ex neglegentia vel oblivione seu transgressione securitatis tam in liquidis quam in aridis amplius solito perdiderit, longa venia in ecclesia dum duodecim psalmos ad duodecimam canunt prostratus nullum membrum movens paeniteat. Vel certe si multum est quod effudit, quantos metranos de cervisa aut mensuras qualiumcumque rerum intercidente neglegentia effundens perdidit, supputans tot diebus illud quod in sumptus proprios rite accipere consueverat, sibi ea perdidisse sciat, ut pro cervisa aquam bibat. De effuso super mensam decidenteque extra eam veniam in discubitu petere dicimus sufficere.

‘Qui egrediens’ (cf. Hieron. Epist. xxii. 37) domum ad orationem poscendam non se humiliaverit et post acceptam benedictionem non se signaverit, crucem non adierit, p.148 XII percussionibus emendare statuitur. Similiter qui orationem ante opus aut post opus oblitus fuerit, XII percussionibus. Et qui comederit sine benedictione, XII percussionibus. Et qui regrediens domum orationem petens non se curvaverit intra domum, XII percussionibus emendetur. Qui vero frater haec omnia confessus fuerit et cetera usque ad superpositionem, semipaenitentia id est media paenitentia, et de his similia; sic temperare interim.

Qui tusse in exordio psalmi non bene decantaverit, VI percussionibus emendare statuitur. Similiter qui pertunderit dentibus calicem salutaris, VI percussionibus. Ordinem ad sacrificium qui non custodierit ad offerendum VI percussionibus. Sacerdos offerens, qui ungulas non dempserit, et diaconus cui barba non tonsa fuerit, de rustro sacrificium accipientem ad calicem accedentem, sex percussionibus. Et qui subridens in sinaxi, id est in cursu orationum, VI percussionibus; si in sonum risus eruperit, superpositione, nisi veniabiliter contigerit. Sacerdos offerens et diaconus sacrificium custodientes cavere ne vagis oculis oberrent; quod si neglexerint, sex percussionibus emendari. Qui oblitus fuerit chrismal pergens procul ad opus aliquod, quinis quinqueis percussionibus; si super terram in agro dimiserit et invenerit statim, denis quinqueis percussionibus; si in ligno illud levaverit, ter denis, si ibi maneat nocte, superpositione. Eulogias inmundus accipiens, XII percussionibus. Obliviscens oblationem facere usque dum itur ad offerendam C percussionibus.

Fabulas otiosas proferens ad alterum, statim semet ipsum reprehendens, venia tantum; si autem se non reprehenderit sed detractaverit qualiter eas excusare debeat superpositione silentii aut L percussionibus. Excusationem proferens cum simplicitate quando in aliquo discutitur et non dicat statim veniam petens, “Mea culpa, paenitet me,” p.150 L percussionibus. Consilium contra consilium cum simplicitate promens, L percussionibus. Qui altare concusserit, L percussionibus.

Proferens sermonem altum sine suppressione, nisi ubi necessitas fuerit, superpositione silentii aut L percussionibus. Excusans ad veniam similiter paeniteat. Qui fratri aliquid indicanti responderit, “Non ita est ut dicis,” praeter seniores iunioribus dicentes simpliciter, superpositione silentii aut L percussionibus; nisi hoc tantum licet, ut respondeat coaequali fratri suo, si veratius est aliquid quam ille dicit et recordatur, “Si bene recolis, frater,” et alter haec audiens non adfirmet sermonem suum, sed humiliter dicat, “Spero quod tu melius recorderis; ego per oblivionem in verbo excessi, paenitet me quod male dixi.” Ecce verba filiorum Dei, si ‘nihil per contentionem, [ut ait apostolus,] neque per inanem gloriam sed per humilitatem spiritus alter alterum existimans superiorem sibi.’ (Phil. 2. 3) Ceterum qui se excusaverit non filius Dei spiritalis sed filius Adam carnalis iudicetur.

Quique non cito ad portum requiei humilitatis dominicae confugerit, nimie contradictionis aditum aliis aperiens in superbiae verbo persistens, de libertate sanctae ecclesiae in cellula ob paenitentiam agendam separetur, usque dum bona eius voluntas cognoscatur atque per humilitatem denuo sanctae congregationi inseratur.

Qui profert sermonem altum ad reprehendendum opus hostiarii, ut hostiarius horas non bene custodierit, superpositione silentii aut L percussionibus. Et qui abscondit aliquod crimen videns in fratre suo, usque dum corrigatur de alio vitio vel de ipso, et tunc profert illud adversus fratrem, tribus superpositionibus. Reprehendens aliorum fratrum opera aut detractans, tribus superpositionibus paeniteat. Proferens correptionem contra correptionem, hoc est castigans castigantem se, similiter tribus superpositionibus paeniteat.

Qui detrahit alicui fratri aut audit detrahentem, non continuo corrigens eum, tribus superpositionibus. Qui aliquam contemptionem cum tristitia promit, simili modo tribus superpositionibus paeniteat. Qui aliquid reprehendens praeposito suo non vult indicare, usque dum p.152 patri seniori indicet, tribus superpositionibus, nisi haec omnia a confessione verecundiae fiant. Si quis frater tristis fuerit, si fieri potest, consolationem accipiat si sustinere valet, subprimat interim confessionem, ut verecundius dicat, quando tristitia cessaverit orent pro eo fratres.

Si quis dicat ad consanguineum suum, sollicitans eum in loco optimo habitantem, “Melius est, ut nobiscum habites aut cum aliquibus,” tribus superpositionibus. Et Qui vituperat alicui fratri obsequium dandum, similiter paeniteat./p>

Qui consanguineum docet aliquam discentem artem aut quodlibet a senioribus impositum, ut melius lectionem discat, tribus superpositionibus.

Qui ad praepositum audet dicere, “Non tu iudicabis causam meam, sed noster senior aut ceteri fratres,” sive, “Ad patrem monasterii ibimus omnes,” XL diebus castigari oportet in paenitentia, in pane et aqua nisi ipse dicat prostratus coram fratribus “Paenitet me quod dixi.” Frater quilibet in aliquo opere detentus, quamvis fatigatus sit, ita tamen ad oeconomum dicat in propria causa, “Si tibi placet dicam ad abbatem, sin autem, non dicam”; in alterius causa, “Si tu iteras, non tibi difficile videatur, si forte ad abbatem dicam”; ut oboedientia custodiatur.

Qui non reportat quod commodat usque in crastinum, si ipse reportat recordatus, VI percussionibus; si oblitus fuerit usque dum queratur, XII. Si quis oblitus fuerit interrogare debitum paenitentiae usque in crastinum, VI percussionibus. Qui murmurat, qui dicit, “Non faciam nisi dicat abbas vel secundus,” tribus superpositionibus. Cursus non necessarios aut saltus XII plagis. Prohibetur ne quis alterius ‘teneat manum.’ (cf. Cassian. Inst. ii. 15)

Procuret economus de humanitate advenientibus adhibenda tam peregrinis quam reliquis fratribus, et omnes fratres parati sint ad ministrandum cum omni famulatu propter Deum. Quamvis economus non senserit aut praesens non fuerit, ceteri faciant diligenter quod necesse est et custodiant utensilia eorum, donec adsignent ea parata custodi; sin autem neglexerint, paenitentia de his ut videatur adhiberi ad iudicium sacerdotis.

 p.154

Qui non postulat veniam correptus, superpositione paeniteat. Qui visitaverit alios fratres in cellulis corum sine interrogatione, simili modo paeniteat; aut in coquinam post nonam sine ordinatione vel iussione ierit, superpositione; aut extra vallum, id est extra sepem monasterii, sine interrogatione ierit, superpositione. Iuvenculi quibus imponitur terminus ut non se appellent invicem, si transgressi fuerint, tribus superpositionibus. Hoc tantum dicant, “Scis quod nobis non licet loqui tecum.” Et si quis praeceperit eis quod non licet, ipsi dicant, “Scis quod nobis non liceat;” et si ipse praeceperit ultra, ipse damnetur tribus superpositionibus, ipsi tamen dicant, “Facimus quod dicis”, ut bonum oboedientiae servetur. Illis vero specialius cavendum est, ut quomodo inter se mutuo non loquuntur, sic nec per os alterius fratris conloquantur. Quodsi scientes transgressi fuerint, simili modo quasi inter se locuti fuissent, paeniteant.

Cui ceciderit crismal et nihil confringens, duodecim percussionibus emendetur.

Qui profert verbum otiosum, silentio inter duas horas consequentes condemnari, aut XII percussionibus.

Paenitentes fratres, quamvis opera difficilia et sordida faciant, non lavent capita nisi in die dominica, id est octava, sin autem, quintadecima die quaque, aut certe propter fluentium capillorum incrementum arbitrio senioris unusquisque in lavando utatur. Declinato de via sine interrogatione aut benedictione, VI percussiones. Paenitentias minutas iuxta mensam si scierit praepositus mensae imponat, et amplius quam XXV percussiones simul non dentur.

Paenitentes fratres et indigentes paenitentia psalmorum—hoc est, cui necesse fuerit ut psalmos adhuc pro visione nocturna decantet, quia pro inlusione diabolica, aut pro modo visionis—alii XXX, alii XXIIII psalmos in ordine, alii XV, alii XII, indigentes paenitentia psalmorum, decantare p.156 debent; qui ergo in nocte dominica et tempore quinquagesimae paenitentes genua flectunt.

Si, cui iniunxerit abbas aut praepositus, idem fratribus iteraverit, ita observandum est ut seniori iunior oboediat; si tamen rectum fuerit quod eis indicaverit, observare studeat. Si quid praeceperit abbas vel economus maior, et aliud humilior iteraverit economus, ipse oboedire debet, indicans tamen in silentio quod praeceperit alius maior; infra monasterium vero nullus tamen alio imperio praecellente imperet, nisi qui praeest.

Ab initio diei usque noctem commutatio vestimenti et altera in nocte; intermutentur separatim. Qui ministrat in die dominico aut in alio solemni ad lavacrum aut ad quamcumque necessitatem, unam orationem ante exitum et introitum eget. Interroget tamen. Si non procul exeat, signo crucis indiget. Quamvis ambulans signet se, non est autem necesse ad orientem se vertere. Exiens extra domum quilibet festinans et se signans, non eget ad orientem conversionem. Ita et in ambulando conveniens quemquam faciat, si festinet, postulans orationem et se humilians. In domu, in qua non congrua fiat genuflexio, curvatio tantum statuetur.

Si quis voluerit, in die sabbati praeparet oblationem dominicae; consummato lavacro commutare sacerdotes si facile fuerit, diacones autem aut ante praeceptum aut post praeceptum ministerium oportunum perficiant.

Si quis viderit somnium inmundum aut coinquinatus fuerit aut penitens, quando detur praeceptum, stare praecipitur. In magnis autem sollempnitatibus quando audiant sonum sedere in cottidiano praecepto paene mediante iubentur sedere. Deinde sonum omnes audientes ad sinaxim initiantem diei conventus lavent ante oratorii introitus, nisi prius laverint. Primarius ut primus psallat statuetur et secundus; et non flectatur genu, sed tantum curvatio fiat. Ordines qui priores in medio p.158 fiant oratorii, ceteri dextra levaque adsistant, praeter offerentem eidemque adherentem. In omnique dominica sollempnitate hymnus diei cantetur dominice et in die inchoante pasche. Aut qui ad altare inchoaverit accedere, sacrificium accepturus, ter se humiliet. Et novi quia indocti et quicumque fuerint tales ad calicem non accedant, et quando offertur oblatio nullus cogatur coactus accipere sacrificium praeter necessitates. In omnique dominica die et sollempnitate, qui non fuerit in coetu fratrum ad dominum fundentium preces, oret ipse, aliqua necessitate cogente. Et quamdiu offeratur non multum discurratur. Paenitens quoque necessitate itineris occupatus ambulansque cum ceteris utentibus licito cibis, si advenerit hora tertia et longe proficiscantur, accipiat et ipse quiddam cibi pro modo quodam et quod ei defuerit accipiat ubi quiescat.

In commune autem omnes fratres omnibus diebus ac noctibus tempore orationum in fine omnium psalmorum genua in oratione, si non infirmitas corporis offecerit, flectere aequo animo debent, sub silentio dicentes, ‘Deus in adiutorium meum intende, domine ad adiuvandum me festina.’ (Ps. 69. 1) Quem versiculum postquam ter in oratione tacite decantaverint, aequaliter a flexione orationis surgant, excepto diebus dominicis et a prima die sancti paschae usque ad quinquagesimam diem, in quibus moderate se in tempore psalmodiae humiliantes, genua non flectentes, sedule dominum orent.

Si quis frater inoboediens fuerit, duos dies una paxmate et aqua. Si quis dicit, “Non faciam,” tres dies uno paxmatio et aqua. Si quis murmurat, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis veniam non petit aut dicit excusationem, duos dies uno paxmatio et aqua. Si duo fratres contenderint aliquid et ad furorem venerint, duos dies uno paxmatio et aqua. Si alius contendit mendacium et distinctionem confirmat, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis contradicit fratri et non petit eum veniam, duos dies uno paxmatio. Si quis interrumpit mandatum et regulam frangit, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis cum iniungitur p.160 ei opus et neglegenter facit, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis detractaverit abbati suo, VII dies uno paxmatio et aqua; si quis fratri suo, viginti IIII psalmos, si saeculari, duodecim psalmos. Si quis obliviscitur aliquid foras, si minus, XII psalmos, si maius, XXX psalmos. Si quis perdiderit vel deciderit aliquid, sicut pretium eius, ita et paenitentia eius.

Si quis facit colloquium cum saeculari sine iussu, XXIIII psalmos. Si quis quando consummaverit opus suum et aliud non requirit et fecerit aliquid sine iussu, viginti IIII psalmos cantet. Si fuerit aliquis bilinguis et conturbet corda fratrum, I diem in paxmatio et aqua. Si quis manducaverit in domo aliena sine iussu et venerit domui suae, I diem in paxmatio. Si quis enarraverit praeteritum peccatum, unum diem cum paxmatio. Vel qui ambulaverit in saeculo et dicit de saeculi peccato, diem unum in pane et aqua. Et tepidus, qui aliquem audierit murmurantem et detrahentem aut facientem aliquid contra regulam et consentit a confessione, diem unum paxmatio.

Si quis suscitat furorem fratri suo et satisfaciet ei postea, et ipse non remittit ei sed mittit eum suo seniori, qui suscitaverit furorem viginti IIII psalmos, et ille diem I in pane et aqua. Si quis voluerit aliquid et prohibet oeconomus et iubet abbas, quinque dies. Si quis non venerit ad orationem super mensam et post cibum, XII psalmos cantet. Si quis dormierit dum oratur, si frequens, XII psalmos, si non frequens, VI psalmos. Si quis non dicit Amen, XXX verbera. Si transgressus erit horam, XV psalmos, cantica graduum, nisi matutina hiemis, XII psalmos. Et qui non audierit sonitus orationum, XII psalmos. Si quis veniet ad sacrificium et nocturnum cingulum vel vestis circa eum, XII psalmos.

Si quis ante horam nonam quarta sextaque feria manducat nisi infirmus, duos dies in pane et aqua vivat. Si quis dixerit mendacium nesciens, L verbera; si sciens et audax dicit, duos dies in pane et aqua. Si p.162 denegatur mendacium eius et ille contendit, VII dies in pane et aqua. Si quis monachus dormierit in una domu cum muliere, duos dies in pane et aqua; si nescivit quod non debet, unum diem. Si quis non claudit ecclesiam, XII psalmos. Si quis emittit sputum et attingit altare, XXIIII psalmos; si parietem attingit, VI. Si obliviscitur psallendi seu lectionis, III psalmos.

Si quis tardius veniat orationibus, L, vel plausu, L, vel segnius exequerit quod iubetur ei, L. Si post pacem sonaverit, L. Si contumaciter responderit, L. Si veniet velato capite in domum, L verbera. Si non petit orationem dum intrat domum, L. Si manducat sine oratione, L. Si locutus est aliquid in ore suo, L. Si sonum fecerit dum oratur, L verbera. Si quis iracundiam vel tristitiam vel invidiam retinet contra fratrem suum, ut tempus tenuerit, ita erit paenitentia eius in pane et aqua; si vero primo die confessus fuerit, XXIIII psalmos cantet.

Quicumque sacrificium perdiderit et nescit ubi sit, annum paeniteat. Qui neglegentiam fecerit erga sacrificium ut siccetur et a vermibus consumetur, ita ut ad nihilum devenerit, dimidium annum paeniteat. Qui neglegentiam erga sacrificium incurrerit, ut inveniatur vermis in eo et tamen plenum sit, igne comburat vermem et iuxta altare abscondat cinerem eius in terra et ipse paeniteat XL diebus. Et qui neglegit sacrificium et immutatum fuerit et panis amiserit saporem, si rubro colore, XX diebus paeniteat, si iacinctino, XV diebus paeniteat. Si autem non immutatum fuerit colore sed conglutinatum, VII dies paeniteat. Qui autem merserit sacrificium continuo bibat aquam quae in crismali fuerit; sacrificium comedat. Si de cimba vel de ponte seu de equo ceciderit, et non per neglegentiam sed casu aliquo, diem unum paeniteat; si autem per contemptum submerserit, id est exierit aqua et non consideraverit de periculo sacrificii, XL dies paeniteat. Si autem obtentu insoliti pinguioris cybi et non vitio saturitatis sed stomachi evomuit in die sacrificii coenam, XX diebus; si infirmitatis gratia, X diebus paeniteat in pane et aqua.

 p.164

‘Qui scit fratrem suum peccare peccatum’ (cf. 1 Ioann. 5. 16) ad mortem et non arguit eum, legis evangelii transgressor notetur, donec arguat cum cuius malum reticuit et fateatur sacerdoti, ut quamdiu conscientia mala reticuit tamdiu in afflictione paeniteat. Qui parvum peccatum reticuit simili correptione non eadem adflictione paeniteat, sed plagis XXX aut XV psalmos canat. Si de reliquo spernens minima neglexerit in pane et aqua paeniteat, ut ‘peccans [iuxta mandatum domini] corripiatur.’ (cf. Matt. 18. 15) Qui vero arguit non leniter, notetur donec petat veniam a fratra correpto et plagis XXX aut XV psalmos. Qui peccatum pudendum alicui exprobrat priusquam ‘inter semet ipsum solum’ (cf. Matt. 18. 15) arguat, sicut dominus dicit, corripiatur donec exprobrato satisfaciat et tribus diebus in pane et aqua peniteat. Qui transgreditur regulam iussionis vel disciplinae generalis, maneat expulsus sine cibo ut in crastinum recipiatur.

Qui solus cum sola femina sine certis personis familiariter loquitur, maneat sine cybo vel duobus diebus in pane et aqua vel CC plagis.

Qui praesumit facere ambasciam non permittente eo qui praeest libera et ineffrenata processione absque necessitate, quinquaginta plagis inhibeatur. ‘Operis peculiaris praesumptio’ (cf. Cassian. Inst. iv. 16) C plagis, ‘possessio’ (cf. Cassian. Inst. iv. 16) alicuius rei quam non necessitas generaliter fratribus concessit, amissione eiusdem et C plagis coerceatur. Necessarium vero ac licitum aliquid facere dare accipere sine iussione XII plagis, nisi ratio aliqua defendat, ut supplex satisfactio remittat.

Qui comedens loquitur, VI plagis. Et cuius vox obstrepit de mensa ad mensam, sex plagis; si de domo foras vel de foris in domum sonuerit, XII plagis.

Egredi vel ingredi in domum aut opus facere sine oratione et signo crucis XII plagis, si aliter fuerit, V plagis.

Meum vel tuum dixisse, VI plagis.

Verbum contra verbum simpliciter dictum VI percussionibus, si ex contentione C plagis vel superpositio silentii.

Si ordinem psallendi non servaverit VI percussionibus.

Si statuto tempore taciturnitatis loqui praesumpserit sine necessitate, XVII plagis.

Si quid de supellectile monasterii per contemptum amiserit vel p.166 dissipaverit quis, proprio sudore et operis adiectione restituat vel pro estimatione arbitrio sacerdotis superpositione paeniteat, aut una die in pane et aqua. ‘Si non contemptu sed casu aliquo amiserit aut fregerit, non aliter neglegentiam suam quam publica diluat paenitentia, cunctis in sinaxi fratribus congregatis tamdiu prostratus in terram veniam postulabit, donec orationum consummetur sollempnitas, inpetraturus eam cum iussus fuerit abbatis iudicio de solo surgere. Eodem modo satisfaciat quisquis ad orationem vel opus aliquod arcersitus tardius occurerit.’ (cf. Cassian. Inst. iv. 16)

‘Si decantans psalmum titubaverit, si superfluo, si durius, si contumacius responderit, superpositione. Si neglegentius obsequia iniuncta impleverit, superpositione. Si vel leviter murmuraverit, superpositione. Si lectionem operi oboedientiaeve preferens, superpositione. Si officia statuta segnius fuerit exsecutus, superpositione. Si demissa sinaxi non continuo ad cellam recurrerit, superpositione. Si cum aliquo ad modicum substiterit, superpositione. Si ad modicum temporis uspiam secesserit, superpositione. Si cum illo qui cellae suae cohabitator non est confabulari quantulumcumque praesumpserit, superpositione. Si alterius tenuerit manum, superpositione. Si oraverit cum illo qui est ab oratione suspensus, superpositione.’ (cf. Cassian. Inst. iv. 16)

‘Si parentum quempiam vel amicorum saecularium viderit vel conlocutus ei fuerit sine iussione, si epistolam cuiuscumque susceperit, si tribuere presumpserit sine suo abbate, superpositione. Si inpedierit aliquem a necessarii facti expletione, superpositione. Si per ardorem mentis legitimum religionis excesserit modum, superpositione. Si alium ferventem a legitimo facto retinere teporis sui gratia praesumpserit, superpositione.’ (cf. Cassian. Inst. iv. 16)

‘Hucusque et in similibus admissis procedit animadversio spiritalis,’ (cf. Cassian. Inst. iv. 16) ut ‘increpatio quae fit a pluribus’ (2 Cor. 2. 6) peccanti proficiat in salutem et de cetero cautior et diligentior emendatione morum deo propitio salvatus existat.

Qui autem rixam commiserit, septem diebus peniteat. Qui vero suum praepositum dispexerit aut regulam blasfemaverit, foras repellendus est, nisi ipse dicat, “Paenitet me quod dixi.” Si autem non se humiliaverit, XL diebus peniteat, quia superbiae morbo detinetur.

Verbosus taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine, p.168 gulosus ieiunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, distitutor repulsione. Unusquisque iuxta quod meretur quoaequalia sentiat, ut iustus iuste vivat. Amen.

In omni loco et opere silentii regula magnopere custodiri censetur, ut omne quantum valuerit humana fragilitas, quae prono ad vitia praecipitari solet cursu oris, mundemur vitio, aedificationemque potius proximorum, pro quibus salvator noster Iesus sanctum effudit sanguinem, quam delacerationem absentium in pectore conceptam et ‘otiosa [passim] verba, [de quibus iusto sumus retributori] rationem reddituri,’ (cf. Matt. 12. 36) ore promamus.

Haec superum volentibus carpere iter tendens alti ad ‘fastigia summa,’ (Ovid Met. ii. 3) rudiumque hominum flagitiis atro ambientibus, uni adhaerere deo hac in tellure misso, statui visa. Immortalia nimirum sunt praemia accepturi cum gaudio summo nunquam decidente in aevum.

Explicit regula cenobialis sancti Columbani abbatis. Deo gratiam.

3. Paenitentiale

Incipit de paenitentia.

1. A

‘Paenitentia vera est paenitenda non admittere sed admissa deflere.’ (cf. Ambr. De Quadrag. Serm. 9, Greg. Magn. Homil. in Evang. ii. 34. 15) Sed quia hanc multorum fragilitas, ut non dicam omnium, rumpit, mensurae noscendae sunt paenitentiae. Quarum sic ordo a sanctis traditur patribus ut iuxta magnitudinem culparum etiam longitudo statuatur paenitentiarum.

‘Si quis igitur per cogitationem peccaverit, id est concupierit hominem occidere aut fornicari aut furari aut clam commedere et inebriari vel certe aliquem percutere sive discedere vel alia his facere similia, et paratus ad haec corde complenda fuerit: maiora demidio anno, minora quadraginta diebus in pane et aqua paeniteat.’ (cf. Paen. Venniani 1-3)

Si quis autem peccatis praevalentibus facto peccaverit, si homicidium aut sodomiticum fecerit peccatum, X annis paeniteat; si fornicaverit semel tantum, tribus annis monachus paeniteat, si saepius septem p.170 annis; si discesserit et vota fregerit, si cito paenitens redierit, tribus quadragesimis, si autem post annos, tribus annis paeniteat.

Si quis furaverit anno paeniteat.

Si quis periuraverit VII annis paeniteat.

Si quis percusserit per rixam fratrem suum et sanguinem fuderit, III annis paeniteat.

Si quis autem inebriaverit se et vomuerit aut saturatus nimis sacrificium per hoc evomuerit, XL diebus paeniteat. Si vero per infirmitatem sacrificium vomere cogatur, VII diebus paeniteat. Si ipsum sacrificium quis perdiderit, anno paeniteat.

Si quis se ipsum coinquinaverit, anno paeniteat, si iunior sit.

Si quis falsum testimonium testificatus fuerit sciens, duobus annis paeniteat cum illius rei perditione vel redintegratione.

Haec de causis casualibus: ceterum de minutis morum inconditorum.

Qui facit per se aliquid sine interrogatione, vel qui contradicit et dicit, “Non facio,” vel qui murmurat, si grande sit, tribus superpositionibus, si parvum, una paeniteat. Verbum vero contra verbum simpliciter promptum, L plagis vindicandum est, vel si ex intentione, silentii superpositione; nam si rixa, septimana paeniteatur.

Qui autem detrahit aut libenter audit detrahentem, tribus superpositionibus paeniteat; si de eo qui praeest, septimana paeniteat.

Qui autem per superbiam suum praepositum dispexerit aut regulam blasphemaverit, foras repellendus est, nisi confestim dixerit, “Paenitet me quod dixi;” si autem se non bene humiliaverit, XL diebus paeniteat, quia superbiae morbo detinetur.

Verbosus vero taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine, gulosus ieiunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, destitutor repulsione: unusquisque iuxta quod meretur quoaequalia sentiat, ut iustus iuste vivat.

B

Diversitas culparum diversitatem facit paenitentiarum. ‘Nam et p.172 corporum medici diversis medicamenta generibus componunt;’ (cf. Greg. Magn. Reg. Past. iii. 36) aliter enim vulnera, aliter morbos, aliter tumores, aliter livores, aliter putredines, aliter caligines, aliter confractiones, aliter combustiones curant. Ita igitur etiam spiritales medici diversis curationum generibus animarum vulnera, morbos, culpas, dolores, aegritudines, infirmitates sanare debent. Sed quia haec paucorum sunt, ad purum scilicet cuncta cognoscere curare, ad integrum salutis statum debilia revocare, vel pauca iuxta seniorum traditiones et iuxta nostram ex parte intellegentiam—‘ex parte namque prophetamus et ex parte cognoscimus’ (1 Cor. 13. 9) —aliqua proponamus.

De capitalibus primum criminibus, quae etiam legis animadversione plectantur, sanciendum est.

‘Si quis clericus homicidium fecerit et proximum suum occiderit, X annis exul paeniteat. Post hos recipiatur in patriam, si bene egerit paenitentiam in pane et aqua, testimonio comprobatus episcopi vel sacerdotis cum quo paenituit et cui commissus fuit, ut satisfaciat parentibus eius quem occidit, vicem filii reddens et dicens, “Quaecunque vultis faciam vobis.” Si autem non satisfecerit parentibus illius, numquam recipiatur in patriam, sed more Cain vagus et profugus sit super terram.’ (cf. Paen. Venniani 23)

‘Si quis ruina maxima ceciderit et filium genuerit, septem annis peregrinus in pane et aqua paeniteat. Tunc primum sacerdotis iudicio iungatur altario.’ (cf. Paen. Venniani 12)

Si quis autem fornicaverit sicut Sodomitae fecerunt, X annis paeniteat, III primis cum pane et aqua, VII vero aliis abstineat se a vino et carne, et non maneat cum alio in aeternum.

‘Si quis vero fornicaverit quidem cum mulieribus, sed non filium generaverit et in notitiam hominum non venerit; si clericus, III annis, si monachus vel diaconus, V annis, si sacerdos, VII, si episcopus, XII annis.’ (cf. Excerpt. de libr. David. 7, Paen. Venniani 10-11)

‘Si quis periuraverit, VII annis paeniteat et numquam iuret postea.’ (cf. Paen. Venniani 22)

‘Si quis maleficio suo aliquem perdiderit, III annis paeniteat cum pane et aqua per mensuram, et III aliis annis abstineat se a vino et carnibus, et tunc demum in septimo anno recipiatur in communionem. Si autem pro amore quis maleficus sit, et neminem perdiderit, annum integrum cum pane et aqua clericus ille paeniteat, laicus dimidium, diaconus duos, sacerdos tres: maxime si per hoc mulieris partum quisque deceperit, ideo VI quadragesimas unusquisque insuper augeat, ne homicidii reus sit.’ (cf. Paen. Venniani 18-20)

 p.174

‘Si quis clericus furtum fecerit, id est bovem aut aequum, ovem aut aliquod animal proximi sui furaverit, si semel aut bis fecit, reddat proximo suo primum et anno integro in pane et aqua paeniteat. Si hoc consuevit et reddere non potuerit, in annis paeniteat cum pane et aqua.’ (cf. Paen. Venniani 25-26)

‘Si quis autem clericus aut diaconus vel alicuius gradus, qui laicus fuit in saeculo cum filiis et filiabus, post conversionem suam iterum suam cognoverit clientelam et filium iterum de ea genuerit, sciat se adulterium perpetrasse et non minus peccasse quam si ab iuventute sua clericus fuisset et cum puella aliena peccasset, quia post votum suum peccavit, postquam se domino consecravit, et votum suum irritum fecit. Idcirco similiter VII annis in pane et aqua paeniteat.’ (cf. Paen. Venniani 27)

‘Si quis clericus per rixam proximum suum percusserit et sanguinem fuderit, annum integrum paeniteat; si laicus, XL diebus.’ (cf. Paen. Venniani 8-9)

Si quis per se ipsum fornicaverit aut cum iumento, II annis paeniteat, si gradum non habet; si autem gradum aut votum, III annis paeniteat, si aetas non defendit.

‘Si quis concupiscit mulierem et non potest facere, id est non suscipit eum mulier, dimidium annum in pane et aqua paeniteat et toto se abstineat anno a vino et carnibus et communione altaris.’ (cf. Paen. Venniani 17)

Si quis sacrificium perdiderit anno paeniteat. Si per ebrietatem aut voracitatem illud evomuerit et neglegenter illud dimiserit, III quadragesimis in pane et aqua paeniteat; si vero per infirmitatem, VII diebus paeniteat.

Sed haec de clericis et monachis mixtim dicta sunt; caeterum de laicis.

‘Quicumque fecerit homicidium, id est proximum suum occiderit, III annis inermis exul in pane et aqua paeniteat, et post III annos revertatur in sua, reddens vicem parentibus occisi pietatis et officii; et sic post satisfactionem iudicio sacerdotis iungatur altario.’ (cf. Paen. Venniani 35)

‘Si quis laicus de alterius uxore filium genuerit, id est adulterium commiserit toro proximi sui violato, III annis paeniteat, abstinens se a cibis suculentioribus et a propria uxore, dans insuper praetium pudicitiae marito uxoris violatae et sic culpa illius per sacerdotem abstergatur.’ (cf. Paen. Venniani 36)

Si quis vero laicus fornicaverit sodomitico ritu, id est cum masculo coitu femineo peccaverit, VII annis paeniteat, III primis cum pane et p.176 aqua et sale et fructibus horti siccis, quattuor reliquis abstineat se a vino et carnibus, et ita dimittatur illi sua culpa et sacerdos oret pro illo et sic iungatur altario.

‘Si quis autem fornicaverit de laicis cum mulieribus a coniugio liberis, id est viduis vel puellis, si cum vidua, uno anno, si cum puella, duobus annis, reddito tamen humiliationis eius praetio parentibus eius, paeniteat; si autem uxorem non habuit sed virgo virgini coniunctus est, si volunt parentes eius, ipsa sit uxor eius, ita tamen ut anno ante paeniteant ambo et ita sint coniugales.’ (cf. Excerpt. de libr. David. 6; Paen. Venniani 36)

Si quis autem laicus cum iumento fornicaverit, anno paeniteat, si uxorem habuit; si autem non habuit, dimidio anno. Sic et qui uxorem habens propriis membris se ipsum violaverit, paeniteat.

Si quis laicus infantem suum oppresserit vel mulier, anno integro in pane et aqua paeniteant et duobus aliis abstineant se a vino et carnibus, et ita primum altario sacerdotis iudicio iungantur et suum torum tunc licito maritus ille cognoscat. Sciendum est enim laicis, quod tempore paenitentiae illis traditae a sacerdotibus non illis liceat suas cognoscere uxores nisi post paenitendam transactam; demedia namque paenitentia non debet esse.

Si quis laicus furtum fecerit, id est bovem aut aequum aut ovem aut aliquod animal proximi sui furaverit, si semel aut bis fecit, reddat primum proximo suo damnum quod fecit et tribus XLmis in pane et aqua paeniteat. Si autem saepe furtum facere consuevit et reddere non potuerit, anno et III XLmis paeniteat et deinceps nequaquam facere promittat; et sic in pascha alterius anni communicet, id est post duos annos, data tamen ante pauperibus de suo labore helemosina et sacerdoti paenitentiam iudicanti epula, et ita abremittatur illi malae consuetudinis culpa.

Si quis laicus periuraverit, si per cupiditatem hoc fecerit, totas res suas vendat et donet pauperibus et convertatur ex integro ad dominum, et tundatur omni dimisso saeculo et usque ad mortem serviat deo in monasterio. Si autem non per cupiditatem, sed mortis timore hoc fecerit, in annis inermis exul paeniteat in pane et aqua et duobus adhuc abstineat se a vino et carnibus, et ita animam pro se reddens, id est p.178 servum aut ancillam de servitutis iugo absolvens et helemosinas multas faciens per duos annos, in quibus illi licito uti facile cibis est cunctis excepta carne, post VIImum communicet annum.

‘Si quis laicorum per scandalum sanguinem fuderit aut proximum suum vulneraverit aut debilitaverit, quantum nocuit tantum reddere cogatur; si autem non habet unde solvat, opera proximi sui primum agat, quamdiu ille infirmus est, medicumque quaerat, et post sanitatem eius XL dies in pane et aqua paeniteat.’ (cf. Paen. Venniani 9)

Si quis laicus inebriaverit se aut usque ad vomitum manducaverit aut biberit, septimana in pane et aqua paeniteat.

‘Si quis laicus adulterare voluerit aut fornicare cum sponsa et concupierit mulierem proximi sui et non fecerit, id est non potuerit, quia mulier eum non suscepit, tamen ille paratus fuit ad fornicandum, confiteatur culpam suam sacerdoti et ita XL diebus in pane et aqua paeniteat.’ (cf. Paen. Venniani 17)

Si quis autem laicus manducaverit aut biberit iuxta fana, si per ignorantiam fecerit, promittat deinceps quod numquam reiteret, et XL diebus in pane et aqua paeniteat. Si vero per contemptum hoc fecerit, id est postquam sacerdos illi praedicavit quod sacrilegium hoc erat, et postea mensae daemoniorum communicaverit, si gulae tantum vitio hoc fecerit aut repetierit, III quadragesimis in pane et aqua paeniteat; si vero pro cultu daemonum aut honore simulacrorum hoc fecerit, III annis paeniteat.

Si quis laicus per ignorantiam cum Bonosiacis aut ceteris haereticis communicaverit, stet inter catecuminos, id est ab aliis separatus christianis, XL diebus et duabus aliis XLmis in extremo christianorum ordine, id est inter paenitentes, insanae communionis culpam diluat. Si vero per contemptum hoc fecerit, id est postquam denuntiatum illi fuerat a sacerdote ac prohibitum ne se communione sinistrae partis macularet, anno integro paeniteat et III XLmis et duobus aliis annis abstineat se a vino et carnibus, et ita post manus inpositionem catholici episcopi altario iungatur.

Postremo de minutis monachorum augendum est sanctionibus.

Si quis vallum apertum in nocte dimiserit, superpositione paeniteat; si vero in die, XXIIII percussionibus, si non aliis supervenientibus p.180 apertum dimiserit. Si quis hunc ipsum absolute praecesserit, superpositione paeniteat.

Si quis lumentum petens solus absolute lavaverit, superpositione paeniteat. Si quis vero lavans licito coram fratribus stando hoc fecerit, si non necessitate luti largius abstergendi, XXIIII plagis emendetur.

Si quis vero etiam sedendo in lumento genua aut brachia discooperuerit absque necessitate luti lavandi, VI diebus non lavet, id est usque ad alteram diem dominicam inhonestus ille lavator pedes non lavet. Soli autem monacho secrete stando pedes lavare licet; seniori vero etiam publice, sed altero pedes suos lavante, licet stando lavari.

Ante praedicationem vero die dominica toti, exceptis certis necessitatibus, simul sint conglobati, ut nullus desit numero praeceptum audientium, excepto coco ac portario, qui et ipsi, si possint, satis agant ut adsint, quando tonitruum evangelii auditur.

Confessiones autem dari diligentius praecipitur, maxime de commotionibus animi antequam ad missam eatur, ne forte quis accedat indignus ad altare, id est si cor mundum non habuerit. Melius est enim expectare donec cor sanum fuerit, et alienum a scandalo ac invidia fuerit, quam accedere audacter ad iudicium tribunalis. Tribunal enim Christi altare, et corpus suum inibi cum sanguine iudicat indignos accedentes. Sicut ergo a peccatis capitalibus et carnalibus cavendum est antequam communicandum sit, ita etiam ab interioribus vitiis et morbis languentis animae abstinendum est ac abstergendum ante verae pacis coniunctionem et aeternae salutis conpaginem.

Finit.

Document details

The TEI Header

File description

Title statement

Title (uniform): Monks' Rules

Author: Columbanus Hibernus

Editor: G. S. M. Walker

Responsibility statement

Electronic edition compiled by: Beatrix Färber

Proof corrections by: Beatrix Färber and Benjamin Hazard

Funded by: University College, Cork and Professor Marianne McDonald via the CELT Project

Edition statement

2. Second draft, revised and corrected.

Extent: 12920 words

Publication statement

Publisher: CELT: Corpus of Electronic Texts: a project of University College, Cork

Address: College Road, Cork, Ireland — http://www.ucc.ie/celt

Date: 2004

Date: 2008

Distributor: CELT online at University College, Cork, Ireland.

CELT document ID: L201052

Availability: Available with prior consent of the CELT programme for purposes of academic research and teaching only.

Availability: Copyright for the printed edition rests with the Dublin Institute for Advanced Studies.

Source description

Primary Manuscripts

  1. 1
  2. (T) Turin Bibliotheca Nazionale G. V. 38 (s. IX–X), foll. 80v–90. (10 chapters).
  3. (Ti) Turin Bibliotheca Nazionale G. VII. 16 (s. IX2), foll. 2–13v. (10 chapters)
  4. (C) München Staatsbibliothek Clm 28118 (s. IX in.) fo1. 86v–98r. (10 chapters).
  5. (K) Zürich Kantonsbibliothek Rh. hist. 28 (s. IX), foll. 47–53v. (14 chapters).
  6. (G) St. Gall Stiftsbibliothek 915 (s. X) foll. 154–67. (14 chapters).
  7. (E) München Staatsbibliothek 14949 (Em. w. 6) (s. XV) foll. 8–16. (14 chapters).
  8. (Theta) Stuttgart Landesbibliothek cod. theol. oct. 64 (s. XII), foll. 93–100. (14 chapters).
  9. Admont Stiftsbibl. 331 (s. XIII), foll. 40v–43. (14 chapters).
  10. (Lambda) Bamberg Lit. 143 (olim B VI 15) (s. XII) foll. 63r–63v, 73v–78r. (14 chapters).
  11. (Pi) Fulda Aa 96 (s. XV) foll. 68v–70v. (14 chapters).
  12. (Sigma) Salzburg St. Peterstift b IX 20 (s. XV), foll. 3v–6. (14 chapters).
  13. (Tii) Turin Bibliotheca Nazionale G. V. 7 (s. IX).(Fragments only).
  14. (P) Paris Bibliothèque Nationale lat. 10879 (s. X/XI). (Fragments only).
  15. (A) Berlin Staatsbibliothek Meermann Collection Phillipps 1747 (s. XI). (Fragments only).

Editions and Translations

  1. Collectanea Sacra, ed. P. Fleming (Louvain, 1667). [Based on (T) and (Ti); also incorporates variants from two lost manuscripts formerly at Augsburg and Ochsenhausen].
  2. Regula Monachorum, ed. Otto Seebaß, Zeitschrift für Kirchengeschichte 15 (1895), pp. 366 ff.
  3. Sancti Columbani Opera, ed. G. S. M. Walker, (Scriptores Latini Hiberniae Vol. II), Dublin Institute for Advanced Studies, (Dublin, 1957 repr. 1970)

Secondary Literature

  1. Patricius Fleming, Collectanea Sacra seu S. Columbani Hiberni abbatis ... necnon aliorum aliquot e Veteri itidem Scotia seu Hibernia antiquorum sanctorum acta et opuscula, Louvain 1667.
  2. Dom Grappin, Histoire de l'Abbaye Royale de Luxeuil (unpublished eighteenth-century manuscript, Bibliothèque Municipale de Besançon, Fonds de l'Académie, no. 32).
  3. Dom Guillo, Histoire de l'illustre Abbaye de Luxueil (1725; unpublished manuscript, Bibliothèque Municipale de Vesoul, No. 190).
  4. P. L. della Torre, Vita di S. Colombano (1728).
  5. G. C. Knottenbelt, Disputatio historico-theologica de Columbano, Leyden 1839.
  6. A. Digot, St. Colomban et Luxeuil, L'Austrasie 1840.
  7. A. Gianelli, Vita de s. Colombano abbate, Turin 1844.
  8. W. F. Besser, Der heil. Columban, Leipzig 1857.
  9. Dom de Villiers, Eductum e tenebris Luxovium (1864; unpublished manuscript in Archives, Dept. de la Haute-Saône).
  10. K. J. Greith, Die heil. Glaubensboten Kolumban und Gall und ihre Stellung in der Urgeschichte St. Gallens, St. Gallen 1865.
  11. J. A. Zimmermann, Die heil. Columban und Gallus nach ihrem Leben und Wirken geschildert, St. Gallen 1866.
  12. P. F. Moran, 'An Irish Missionary and his work', Irish Ecclesiastical Record (1869).
  13. G. Hertel, 'Über des heil. Columba Leben und Schriften, besonders über seine Klosterregel', in: Zeitschrift für die historische Theologie 45 (1875) 396–454.
  14. G. Hertel, 'Anmerkung zur Geschichte Columbas', Zeitschrift für Kirchengeschichte 3 (1879) 145–150.
  15. Otto Seebaß, Über Columba von Luxeuils Klosterregel und Bußbuch, Dresden 1883.
  16. B. MacCarthy, Irish Eccleciastical Record 5 (1884), 771; on the date of Columban's death.
  17. Albert Hauck, 'Über die sogenannte Instructiones Columbani', Zeitschrift für kirchliche Wissenschaft und kirchliches Leben 6 (1885) 357–64.
  18. S. Vincent, St. Colomban, Paris 1887.
  19. Wilhelm Gundlach, 'Über die Columban-Briefe 1. Die prosaischen Briefe', Neues Archiv 15 (1890) 497–526.
  20. J. von Pflugk-Harttung, 'The Old Irish on the Continent', Royal Historical Society Transactions, new series V, (1891) 75–102.
  21. Wilhelm Gundlach, 'Zu den Columban-Briefen: eine Entgegnung', Neues Archiv 17 (1892) 425–9.
  22. Otto Seebaß, 'Über die Handschriften der Sermonen und Briefe Columbas von Luxeuil', Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde 17 (1892) 245–59.
  23. Otto Seebaß, 'Über die sogenannte Instructiones Columbani', Zeitschrift für Kirchengeschichte 13 (1892) 513–34.
  24. A. Malnory, Quid Luxovienses monachi discipuli S. Columbani ad regulam monasteriorum atque ad communem ecclesiae profectum contulerint, Paris 1894.
  25. Otto Seebaß, 'Das Poenitentiale Columbani', Zeitschrift für Kirchengeschichte 14 (1894) 430–48.
  26. H. Beaumont, Étude historique sur l'abbaye de Luxeuil, Luxeuil 1895.
  27. L. Dedieu, Colomban, législateur de la vie monastique, Cahors 1901.
  28. Bruno Krusch (ed.), 'Vitae S. Galli', Monumenta Germaniae Historica, Scriptores Rerum Merovingicarum, iv (1902) 229–337.
  29. T .J. Shahan, 'St. Columbanus at Luxeuil', American Catholic Quarterly Review (Jan. 1902).
  30. C. W. Bispham, Columban, saint, monk, and missionary, New York 1903.
  31. G. Bonet-Maury, 'S. Colomban et la fondation des monastères irlandaises en Brie au VIIe siècle', Revue Historique 83 (1903) 277–99.
  32. Bruno Krusch (ed.), 'Ionae Vitae Columbani', Monumenta Germaniae Historica, Scriptores Rerum Merovingicarum, iv (1902); separatim ed. (1905).
  33. Louis Gougaud, in: Annales de Bretagne 22 (1906–7) 327–43; on Columban's itinerary to France.
  34. Heinrich Zimmer, in: Sitzungsberichte der Königlich Preußischen Akademie der Wissenschaften 14 (1909) 391–400; on Columban's route to France.
  35. W. T. Leahy, Columbanus the Celt, Philadelphia 1913.
  36. G. Metlake, 'Jonas of Bobbio', Ecclesiastical Review 48 (1913) 563–74.
  37. G. Metlake, 'St. Columban and the School of Luxeuil', Ecclesiastical Review 49 (1913) 533–52.
  38. J. J. Laux, Der heil. Kolumban, sein Leben und seine Schriften, Freiburg 1919; (trans. G. Metlake) Life and Writings of St. Columban, Philadelphia 1914.
  39. H. Concannon, Life of Saint Columban, Dublin 1915.
  40. H. Concannon, 'St. Columban, apostle of peace and penance', Studies 4 (1915) 513–26.
  41. J. J. O'Gorman, St. Columban, (privately printed) Ottawa 1915.
  42. A. B. Scott, 'St. Columbanus', Transactions, Gaelic Society of Inverness (1915) 50ff.
  43. D. Cambiaso, 'San Colombano, sua opera e suo culto in Liguria', Rivista diocesana Genovese 6 (1916) 121–5.
  44. G. Domenici, 'San Colombano', Civiltà Cattolica (1916).
  45. P. Lugnano, 'San Colombano, monaco e scrittore', Rivista Storica Benedittina 11 (1916) 5–46.
  46. Aubrey Gwynn, in: Studies 7 (1918) 474–84; on the date of Columban's birth.
  47. P. Buzzi, Colombano d'Irlande; il santo ed il poeta, Locchi 1921.
  48. E. Martin, St. Columban, Paris 1905; 3rd edn 1921.
  49. Louis Gougaud, in: Revue Celtique 39 (1922) 211–14; on the cult of St. Columban.
  50. Clemens Blume and G. M. Dreves (edd.), Analecta Hymnica Medii Aevi, 55 vols., Leipzig 1886–1922.
  51. Clemens Blume, 'Hymnodia Hiberno-Celtica saeculi V.–IX.' in: Clemens Blume and G. M. Dreves (edd.) Analecta Hymnica Medii Aevi, LI 259–365.
  52. Louis Gougaud (trans. V. Collins), Gaelic Pioneers of Christianity, Dublin 1923.
  53. J. Rivière, 'St. Colomban et le jugement du Pape hérétique', Revue des Sciences Réligieuses, Paris, 3 (1923) 277ff.
  54. Chanoine Bouhélier, Saint Colomban, Luxeuil 1924.
  55. P. Chauvin, Saint Colomban, Fondateur de l'Abbaye de Luxeuil, Luxeuil 1924.
  56. F. Cabrol, Luxeuil et Saint Colomban, Luxeuil 1926.
  57. E. J. MacCarthy, St. Columban, Nebraska, New York 1927; a reprint of Montalembert, with added critical studies.
  58. E. J. MacCarthy, 'Shrines of St. Columban in Europe', Far East (July 1927).
  59. J. F. Kenney, The Sources for the Early History of Ireland. I: Ecclesiastical. An Introduction and Guide, New York 1929, 186ff.; revised impression By Ludwig Bieler, 1966.
  60. J. Roussel, 'Itinéraire suivi par St. Colomban d'Irlande en Gaule', Bulletin de l'Académie des Sciences, Belles-lettres et Arts de Besançon (1930) 128–44.
  61. Mario Esposito, 'The ancient Bobbio catalogue', Journal of Theological Studies 32 (1931) 337–44.
  62. N. Grimaldi, 'S. Colombano ed Agilulfo', Archivio Storico Prov. Parm. 39 (1931).
  63. J. Guiraud, 'L'Action civilatrice de Saint Colomban et de ses moines dans la Gaule Mérovingienne', 31st International Eucharistic Congress, Dublin 1932, ii, 180–9.
  64. Louis Gougaud, 'Sur les routes de Rome et sur le Rhin avec les 'peregrini' insulaires', Revue de l'Histoire Ecclésiastique 29.1 (1933) 253–71.
  65. C. G. Mor, 'San Colombano e la politica ecclesiastica de Agilulfo', Bolletino di Storia Piacentina 28 (1933) 49–58.
  66. J. F. O'Doherty, 'St. Columbanus and the Roman See', Irish Ecclesiastical Record, series V, 42 (1933) 1–10.
  67. H. Bresslau (ed.), 'Miracula S. Columbani', Monumenta Germaniae Historica, Scriptores, 30. 2 (1934) 993–1015.
  68. L. Kilger, 'Kolumban und Gallus in Tuggen', Heimatkunde vom Linthgebiet Uznach 1939, 28–39 and 41–48.
  69. F. Blanke, Columban und Gallus, Zürich 1940.
  70. J. Roussel, St. Colomban et l'Épopée Colombanienne, 2 vols., Besançon 1941–2.
  71. P. Salmon, 'Le Lectionnaire de Luxeuil', Revue Bénédictine 53 (1941) 89–107.
  72. J. B. Gai, 'L'influence de St. Colomban sur la Société Mérovingienne', Vie Spirituelle 67 (1942) 366–89.
  73. L. Kilger, 'Die Quellen zum Leben der heil. Columban und Gallus', Zeitschrift für schweizer. Kirchengeschichte 36 (1942) 107–120.
  74. G. Vinay, 'Interpretazione de S. Colombano', Bolletino storico-bibliografico subalpino 46 (1948) 5–30.
  75. D. Chute, 'On St. Columban of Bobbio', Downside Review 47 (1949), 170ff and 304ff.
  76. Jean Laporte, 'S. Colomban, son âme et sa vie', Mélanges de Science Réligieuse, Lille 1949, 49–56.
  77. G. S. M. Walker, 'On the use of Greek words in the writings of St. Columbanus of Luxeuil', Archiuum Latinitas Medii Aeui (Bulletin Du Cange) 21 (1949/50) 117–31.
  78. M. Henry-Rosier, St. Colomban dans la Barbarie Mérovingienne, Paris 1950.
  79. E. J. MacCarthy, 'Portrait of St. Columban', Irish Ecclesiastical Record 74 (1950) 110–15.
  80. Marguerite Marie Dubois (ed.), Mélanges Colombaniens, Actes du Congrès international de Luxeuil, 20-23 juillet 1950, Paris 1951.
  81. Marguerite Marie Dubois, Saint Colomban, Un Pionnier de la civilisation occidentale, Paris 1950 (translated with additional notes by James O'Caroll: Saint Columban, A pioneer of Western civilization, Dublin 1961).
  82. Jean Laporte, 'Étude d'authenticité des oeuvres attribuées à saint Colomban', Revue Mabillon 45 (1955) 1–28; 46 (1956) 1–14.
  83. E. Franceschini, [review of Walker, Opera] Aevum 31 (1957) 281–3.
  84. J. O'Carroll, 'The chronology of saint Columbanus', Irish Theological Quarterly 24 (1957) 76–95.
  85. Heinz Löwe, [review of Walker, Opera] Theologische Literaturzeitung 83 (1958) 685–7.
  86. Anscari Mundó, 'L'édition des oeuvres de S. Colomban', Scriptorium 12 (1958) 289–93.
  87. M. L. W. Laistner, [review of Walker, Opera] Speculum 34 (1959) 341–3.
  88. Mario Esposito, 'On the new edition of the Opera Sancti Columbani', Classica & Mediaevalia 21 (1960) 184–203.
  89. R. L. P. Milburn, [review of Walker, Opera] Medium Aevum 29 (1960) 25–7.
  90. Ludwig Bieler, 'Editing Saint Columbanus. A reply, Classica & Mediaevalia 22 (1961) 139–50.
  91. Ludwig Bieler, [review of J. Laporte (ed.), Le Pénitentiel de Saint Colomban] Journal of Theological Studies, new series 12 (1961) 106–12.
  92. C. Mohrmann, 'The earliest Continental Irish Latin', Vigiliae Christianae 16 (1962) 216–33.
  93. Valeria Polonio, Il monasterio di San Colombano di Bobbio dalla fondazione all'epoca carolingia, Genova 1962.
  94. M. Tosi, 'Il commentario di san Colombano ai Salmi', Columba 1 (1963) 3–14.
  95. G. F. Rossi, 'Il commento di san Colombano ai Salmi ritrovato a Bobbio in un codice della fine del secolo XII', Divus Thomas 67 (1964) 89–93.
  96. Friedrich Prinz, Frühes Mönchtum im Frankenreich: Kultur und Gesellschaft in Gallien, den Rheinlanden und Bayern am Beispiel der monastischen Entwicklung (4. bis 8. Jahrhundert), München 1965.
  97. M. Tosi (ed. and transl.), Vita Columbani et discipulorum eius, Piacenza 1965.
  98. A. Quacquarelli, 'La prosa d'arte di S. Colombano', Vetera Christianorum 3 (1966) 5–24.
  99. P. Engelbert, 'Zur Frühgeschichte des Bobbieser Skriptoriums', Revue Bénédictine 78 (1968) 220–60.
  100. Ludwig Bieler, [review of Smit, Studies] Latomus 31 (1971) 896–901.
  101. Johannes Wilhelmus Smit, Studies on the Language and Style of Columba the Younger (Columbanus), Amsterdam 1971.
  102. A. Önnefors, 'Die Latinität Columbas des Jüngeren in neuem Licht', Zeitschrift für Kirchengeschichte 83 (1972) 52–60.
  103. B. Vollmann, [review of Smit, Studies] Jahrbuch für Antike und Christentum 15 (1972) 210–14.
  104. A. Quacquarelli, 'La prosa di san Colombano', in: Colombano, pioniere di civilizzazione cristiana europea. Atti del convegno internazionale di studi colombaniani, Bobbio, 28–30 agosto 1965, Bobbio 1973, 23–41.
  105. Tomás Ó Fiaich, Columbanus in his own words, Dublin 1974.
  106. J. J. O'Meara and B. Naumann (edd.), Latin Script and Letters A.D. 400–900: Festschrift presented to Ludwig Bieler, Leiden 1976.
  107. Michael Winterbottom, 'Columbanus and Gildas', Vigiliae Christianae 30 (1976) 310–17.
  108. Michael Lapidge, 'The authorship of the adonic verses Ad Fidolium attributed to Columbanus', Studi Medievali, 3rd series, 18 (1977) 815–80.
  109. M. W. Herren, 'Classical and secular learning among the Irish before the Carolingian Renaissance', Florilegium 3 (1981) 118–57.
  110. M. W. Herren (ed.), Insular Latin Studies: Papers on Latin Texts and Manuscripts of the British Isles: 550–1066, Toronto 1981.
  111. Heinz Löwe, 'Columbanus und Fidolius', Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters 37 (1981) 1–19.
  112. Friedrich Prinz, 'Columbanus, the Frankish nobility and the territories east of the Rhine', in: H. B. Clarke and Mary Brennan (edd.), Columbanus and Merovingian Monasticism, Oxford 1981, 73–87.
  113. Pierre Riché, 'Columbanus, his followers and the Merovingian church', in: H. B. Clarke and Mary Brennan (edd.), Columbanus and Merovingian Monasticism, Oxford 1981, 59–72.
  114. Ian Wood, 'A prelude to Columbanus: the monastic achievement in the Burgundian territories', in: H. B. Clarke and Mary Brennan (edd.), Columbanus and Merovingian Monasticism, Oxford 1981, 3–32.
  115. Kate Dooley, 'From penance to confession: The Celtic contribution', Bijdragen: Tijdschrift voor Philosophie en Theologie 43 (1982) 390–411.
  116. Heinz Löwe (ed.), Die Iren und Europa im früheren Mittelalter, 2 vols., Stuttgart 1982.
  117. Peter Christian Jacobsen, 'Carmina Columbani', in: Heinz Löwe (ed.), Die Iren und Europa, I, 434–67.
  118. John J. Contreni, 'The Irish in the western Carolingian empire (according to James F. Kenney and Bern, Burgerbibliothek 363)' in: Die Iren und Europa, ed. Löwe, II, 758–98.
  119. Fidel Rädle, 'Die Kenntnis der antiken lateinischen Literatur bei den Iren in der Heimat und auf dem Kontinent', in: H.Löwe (ed.), Die Iren und Europa im früheren Mittelalter, Stuttgart 1982, vol.I, 484–500.
  120. K. Schäferdiek, 'Columbans Wirken im Frankenreich', in: H.Löwe (ed.), Die Iren und Europa im früheren Mittelalter, Stuttgart 1982, vol.I, 171–201.
  121. Ian Wood, 'The Vita Columbani and Merovingian hagiography', Peritia 1 (1982) 63–80.
  122. Proinséas Ní Chatháin and Michael Richter (edd.), Ireland and Europe: the Early Church, Stuttgart 1984.
  123. Michael Lapidge, 'Columbanus and the "Antiphonary of Bangor"', Peritia 4 (1985) 104–16.
  124. Michael Lapidge and Richard Sharpe, A Bibliography of Celtic-Latin Literature 400–1200 (Dubin 1985).
  125. D. R. Howlett, 'Two works of Columban', Mittellateinisches Jahrbuch 28 (1993) 27–46.
  126. R. Stanton, 'Columbanus, Letter 1. Translation and Commentary', The Journal of Medieval Latin 3 (1993) 149–68.
  127. P. T. R. Gray and M. W. Herren, 'Columbanus and the Three Chapters controversy – a new approach', Journal of Theological Studies, new series 45 (1994) 160–70.
  128. D. R. Howlett, 'The earliest Irish writers at home and abroad', Peritia 8 (1994) 1–17.
  129. Ian Wood, The Merovingian Kingdoms 450–751, London 1994.
  130. James P. Mackey, 'The theology of St Columbanus'. In Próinséas Ní Chatháin and Michael Richter (eds.), Irland und Europa im früheren Mittelalter: Bildung und Literatur, Stuttgart 1996, 228–39.
  131. Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, Woodbridge, UK/Rochester, New York, USA 1997.
  132. Donald Bullough, 'The career of Columbanus', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 1–28.
  133. Neil Wright, 'Columbanus's Epistulae', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 29–92.
  134. Clare Stancliffe, 'The thirteen sermons attributed to Columbanus and the question of their authorship', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 93–202.
  135. Jane Barbara Stevenson 'The monastic rules of Columbanus', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 203–216.
  136. T. M. Charles-Edwards, 'The penitential of Columbanus', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 217–239.
  137. Dieter Schaller, ''De mundi transitu': a rhythmical poem by Columbanus?', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 240–254.
  138. Michael Lapidge, ''Precamur patrem': an Easter hymn by Columbanus?', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 255–263.
  139. Dáibhí Ó Cróinín, 'The computistical work of Columbanus', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 264–270.
  140. Michael Lapidge, 'The Oratio S. Columbani', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 271–273.
  141. Michael Lapidge, 'Epilogue: Did Columbanus compose metrical verse?', in: Lapidge (ed.), Columbanus: Studies, 274–285.
  142. Charles Clement O'Brien, Exegesis, Scripture and the Easter Question in the Letters of Columbanus, unpublished M.Phil. Thesis, National University of Ireland, Cork, Department of History 1998.
  143. T. M. Charles-Edwards, Early Christian Ireland, Cambridge 2000, 344–390: Columbanus and his disciples.
  144. Damian Bracken, 'Authority and Duty: Columbanus and the Primacy of Rome', Peritia 16 (2002) 168–213. (available at CELT.)

The edition used in the digital edition

Walker, G.S.M., ed. (1957). Sancti Columbani Opera‍. 1st ed. reprinted 1970. Dublin: The Dublin Institute for Advanced Studies.

You can add this reference to your bibliographic database by copying or downloading the following:

@book{L201052,
  title 	 = {Sancti Columbani Opera},
  editor 	 = {G.S.M. Walker},
  edition 	 = {1},
  note 	 = {xciv + 247 pp.},
  publisher 	 = {The Dublin Institute for Advanced Studies},
  address 	 = {Dublin},
  date 	 = {1957},
  note 	 = {reprinted 1970},
  UNKNOWN 	 = {seriesStmt}
}

 L201052.bib

Encoding description

Project description: CELT: Corpus of Electronic Texts

Sampling declarations

The present text represents pp. 122–180 of the printed edition. All editorial introduction, footnotes and indexes have been omitted. Notes detailing citation sources are integrated into the electronic edition by cit tags. (See under quotation).

Editorial declarations

Correction: Text proofread twice at CELT.

Normalization: The electronic texts represents the edited text.

Quotation: Citations are tagged cit. This element contains bibl and qt elements.

Hyphenation: Soft hyphens are silently removed. When a hyphenated word (hard or soft) crosses a page-break, this break is marked after the completion of the hyphenated word.

Segmentation: div0=the monastic rules; div1=the set of rules; div2=the individual rules (Monks' Rules; Communal Rules, and Pentiential). Paragraphs are marked.

Standard values: Dates are standardized in the ISO form yyyy-mm-dd.

Interpretation: Names are not tagged.

Reference declaration

A canonical reference to a location in this text should be made using “Rule”, eg Rule 1.

Profile description

Creation: By various monastic scribes, at various dates. c.800–1400

Language usage

  • The text is in Latin. (la)

Keywords: religious; prose; medieval; monastic; St Columba

Revision description

(Most recent first)

  1. 2019-06-05: Changes made to div0 type. (ed. Beatrix Färber)
  2. 2008-10-16: Header updated, keywords added; file validated; new wordcount made. (ed. Beatrix Färber)
  3. 2008-07-21: Value of div0 "type" attribute modified, 'creation' tags inserted, content of 'langUsage' revised; minor modifications made to header. (ed. Beatrix Färber)
  4. 2005-08-25: Normalised language codes and edited langUsage for XML conversion (ed. Julianne Nyhan)
  5. 2005-08-04T16:16:41+0100: Converted to XML (ed. Peter Flynn)
  6. 2004-02-25: Whole file proofed (2); changes to division structure; file re-parsed; HTML file created. (ed. Beatrix Färber)
  7. 2004-02-18: First proofing of file; pagebreaks inserted. (ed. Benjamin Hazard)
  8. 2004-02-16: File scanned. (data capture Benjamin Hazard)
  9. 2003-02-23: Header inserted; structural and content markup added in line with companion file. Numbered citation tags inserted; file parsed. (ed. Beatrix Färber)

Index to all documents

Standardisation of values

CELT Project Contacts

More…

Formatting

For details of the markup, see the Text Encoding Initiative (TEI)

page of the print edition

folio of the manuscript

numbered division

 999 line number of the print edition (in grey: interpolated)

underlining: text supplied, added, or expanded editorially

italics: foreign words; corrections (hover to view); document titles

bold: lemmata (hover for readings)

wavy underlining: scribal additions in another hand; hand shifts flagged with (hover to view)

TEI markup for which a representation has not yet been decided is shown in red: comments and suggestions are welcome.

Other languages

T201052: Monks' Rules (in English Translation)

Source document

L201052.xml

Search CELT

    CELT

    2 Carrigside, College Road, Cork

    Top