Columbanus Hibernus
Edited by G. S. M. Walker
p.2Epistulae
1. Epistula 1
Domino Sancto et in Christo Patri, Romanae pulcherrimo Ecclesiae Decori, totius Europae flaccentis augustissimo quasi cuidam Flori, egregio Speculatori, Theoria utpote divinae Castalitatis perito, ego, Bar-iona (vilis Columba), in Christo mitto Salutem.
‘Gratia tibi et pax a Deo Patre nostro et Domino nostro Iesu Christo.’ ((Gal. 1.3)) Libet me, o sancte papa—hyperbolicum tecum non sit—interrogare de Pascha, iuxta illud canticum, ‘Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, maiores tuos et dicent tibi.’ ((Deut. 32.7)) Licet enim mihi, nimirum micrologo, illud cuiusdam egregium sapientis elogium, quod dixisse fertur quondam videns scortum pictam, ‘Non admiror artem, sed admiror frontem’ ((cf. Ecclus. 9.8.)), ad te clarum a me vili scribendo potest inuri: tamen tuae evangelicae humilitatis fiducia fretus tibi scribere praesumo et mei doloris negotium iniungo. Vanitas namque scribendi nulla est, ubi necessitas cogit quamvis maioribus scribi.
Quid ergo dicis de Pascha vigesimae primae aut vigesimae secundae lunae, quod iam, tui tamen pace dictum sit, non esse Pascha—nimirum tenebrosum—a multis comprobatur calcenteris? Non latet enim, ut credo, efficaciam tuam, quantum Anatolius ‘mirae doctrinae vir,’ ((Hieron. De Viris Illustr. 73)) ut sanctus ait Hieronymus, cuius Eusebius Caesariensis episcopus in ecclesiastica excerpta inseruit historia—et sanctus Hieronymus in suo hocidem de Pascha opus collaudavit catalogo—de hac lunae aetate vituperando disputat; qui contra Gallicanos primarios de Pascha, ut ait, errantes horrendam intulit sententiam, “Certe [inquiens] si usque ad duarum vigiliarum terminum, quod noctis medium indicat, ortus lunae tardaverit, non lux tenebras, sed lucem tenebrae superant; quod certum est in Pascha non esse possibile, ut aliqua pars tenebrarum luci dominetur, p.4 quia solemnitas dominicae resurrectionis lux est, et non est ‘communicatio luci cum tenebris.’ ((cf. 2. Cor. 6. 14)) Et si in tertia vigilia luna excanduerit, non est dubium, lunam vigesimam primam vel vigesimam secundam exortam esse, in qua verum Pascha non est possibile immolari. Nam qui hac lunae aetate Pascha definiunt possibile celebrari, non solum illud auctoritate divinae scripturae affirmare non possunt, sed et sacrilegii et contumaciae crimen et animarum periculum incurrunt, dum affirmant veram lucem posse immolari cum aliqua dominatione tenebrarum, quae omnibus tenebris dominatur.” Nec non in sancti dogmatis legimus libro: ‘Pascha id est solemnitas dominicae resurrectionis ante transgressum vernalis aequinoctii, decimae quartae lunae initium, non potest celebrari,’ ((Gennad. De Dogm. Eccl. 87)) ut scilicet aequinoctium non antecedat. Quod utique Victorius in suo transgressus est cyclo et per hoc Galliae iamdudum invexit errorem, seu, ut humilius dicam, confirmavit inolitum. Quippe qua ratione utraque stare possunt, ut scilicet resurrectio Domini ante suam celebretur passionem, quod vel putari absurdum est, aut ‘septem dies’ ((cf. Exod. 12. 15)) Domini iussione in lege sanciti, in quibus tantum legitime Phase Domini comedi mandatum est, qui a decima quarta luna usque ad vigesimam numerandi sunt, contra ius fasque transcendantur? Luna enim vigesima prima aut vigesima secunda extra ius lucis est, utpote post medium noctis tunc temporis exorta, et, tenebris lucem superantibus, lucis solemnitas nefas est, ut aiunt, agi.
Quare ergo tu, tam sapiens, nimirum cuius clarissima per orbem, ut antiquitus, sacri ingenii diffusa sunt flumina, Pascha tenebrosum colis? Miror, fateor, a te hunc Galliae errorem acsi scynthenium iam diu non fuisse rasum; nisi forte putem, quod vix credere possum, dum eum constat a te non fuisse emendatum, apud te esse probatum. Aliter tamen et honestius tua excusari potest peritia; dum forte notam subire times Hermagoricae novitatis, antecessorum et maxime papae Leonis auctoritate contentus es. Noli te, quaeso, in tali quaestione humilitati tantum aut gravitati credere, quae saepe falluntur; melior forte est ‘canis p.6 vivus in hoc problemate leone mortuo’ ((sq. Eccles. 9. 4)); vivus namque sanctus emendare potest quae ab altero maiore emendata non fuerint. Scias namque nostris magistris et Hibernicis antiquis philosophis et sapientissimis componendi calculi computariis Victorium non fuisse receptum, sed magis risu vel venia dignum quam auctoritate. Idcirco mihi timido, magis peregrino quam sciolo, precor, tuae dirige fulcrum sententiae et mature punctum tuae placabilitatis huic tempestati nos circumdanti compescendae transmittere non dedigneris; quia non mihi satisfacit post tantos quos legi auctores una istorum sententia episcoporum dicentium tantum, ‘Cum Iudaeis facere Pascha non debemus.’ ((cf. Euseb. Hist. Eccl. v. 22)) Dixit hoc olim et Victor episcopus, sed nemo orientalium suum recepit commentum; sed haec soporans spina Dagonis hoc imbibit bubum erroris. Qualis, rogo, haec tam frivola et tam impolita, nullis scilicet divinae scripturae fulta testimoniis sententia: Cum Iudaeis Pascha facere non debemus? Quid ad rem pertinet? numquid Iudaei reprobi Pascha facere credendi sunt nunc, utpote sine templo, extra Ierusalem, Christo tunc figurato ab eis crucifixo? aut numquid ipsorum esse recte credendum est decimae quartae lunae Pascha, et non potius Dei ipsius instituentis Phase esse fatendum est, scientisque solius ad purum quo mysterio decima quarta luna ad transcensum electa est? Quod forte sapientibus et tui similibus aliquantulum praeluceat. Qui hoc opponunt, licet sine auctoritate, Deo improperent, quare non sua praescientia antea tunc praecaverit Iudaeorum contumaciam, ut, si nollet nos cum eis simul Pascha facere, novem dies azymorum in lege praeciperet, ut vel nostrae solemnitatis initium finem solemnitatis eorum non excederet. Nam si vigesima prima aut vigesima secunda Pascha celebrandum, a decima quarta usque ad vigesimam secundam novem dies computabuntur, septem scilicet a Deo praecepti et duo ab hominibus aucti. Quod si licet hominibus augere per se aliquid divinae censurae, interrogo ne forte videatur contrarium esse illi Deuteronomii sententiae: ‘Ecce [inquit] verbum quod tibi dico, neque adicies ad illud, neque auferes ab eo.’ ((cf. Deut. 4. 2))
Sed haec magis procaciter quam humiliter scribens, scio euripum praesumptionis difficillimae me invexisse, enavigandum fore ignarus. Nec loci namque nec ordinis est ut magnae tuae auctoritati aliquid p.8 quasi discutiendo inrogetur et ridiculose te mei, nimirum Petri cathedram apostoli et clavicularii legitime insidentem, occidentales apices de Pascha sollicitent. Sed tu non tam me vilem in hac re, quam multos et defunctos et viventes haec eadem quae notavi firmantes magistros considerare debes, et quasi cum eis trahere colloquium te crede; pie namque me scito, licet saltuatim et hyperbolice, chilosum os aperire. Tuum itaque aut excusa aut damna Victorium, sciens, si illum laudaveris, inter te et supradictum Hieronymum fidei futurum fore negotium, qui nimirum Anatolium laudavit huic contrarium, ita ut qui unum secutus fuerit alterum recipere non poterit. Tua itaque consideret vigilantia, ut in fide duorum supradictorum auctorum sibi invicem contrariorum probanda, nulla sit inter te et Hieronymum in sententia promenda dissonantia, ne nobis undique sint angustiae, ut aut tibi aut illi consentiamus. Parce in hoc infirmis, ne scandalum diversitatis ostendas. Simpliciter enim ego tibi confiteor, quod contra sancti Hieronymi auctoritatem veniens apud occidentis ecclesias hereticus seu respuendus erit, quicumque ille fuerit; illae enim per omnia indubitatam in scripturis divinis accomodant fidem. Sed haec de Pascha sufficiant.
Ceterum de episcopis illis quid iudicas, interrogo, qui contra canones ordinantur, id est quaestu; ‘simoniacos et [Gildas auctor] pestes’ ((Gildas, De Excid. Brit. 67)) scripsit eos. Numquid cum illis communicandum est? Quia, quod gravius est, multi in hac provincia tales esse noscuntur. Aut de aliis, qui in diaconatu violati, postea ad episcoporum gradum eliguntur? Sunt enim, quorum in his novimus conscientias, et cum nostra parvitate id conferentes certum scire volebant, si sine periculo post hoc episcopi esse possint, id est aut post gradum solidis emptum aut post in diaconatu adulterium absconsum—tamen dico cum cleantillis adulterium; quod apud nostros magistros non minoris censetur esse facinoris.
Tertio interrogationis loco responde adhuc, quaeso, si non molestum est, quid faciendum est de monachis illis, qui pro Dei intuitu et vitae perfectioris desiderio accensi, contra vota venientes primae conversionis loca relinquunt, et invitis abbatibus, fervore monachorum cogente, aut laxantur aut ad deserta fugiunt. Vennianus auctor Gildam de his interrogavit, et elegantissime ille rescripsit; sed tamen discendi studio semper maior metus accrescit.
Humilius et purius haec omnia et multo plura quae epistolaris p.10 brevitas non admittit, per praesentiam interroganda erant, nisi corporis infirmitas et meorum dura comperegrinorum domi me vinctum teneret cupidum ad te eundi, ut illam spiritalem vivi fontis venam vivamque undam scientiae caelitus fluentis ac ‘in aeternam vitam salientis haurirem.’ ((Ioann. 4. 14)) Et si animum corpus sequeretur, Roma iterum sui rem sustineret contemptus, ut, quomodo docto narrante Hieronymo legimus, ‘quosdam de ultimis Hyelini littoris finibus olim venisse Romam et, mirum dictu, aliud extra Romam quaesisse’ ((Hieron. Epist. liii)), ita et ego nunc te, non Romam, desiderans, salva sanctorum reverentia cinerum, expeterem; licet enim non me sapientem, sed esse sitientem fateor, hoc idem facerem si vacarem.
Legi librum tuum pastorale regimen continentem, stilo brevem, doctrina prolixum, mysteriis refertum; melle dulcius egenti opus esse fateor; mihi idcirco sitienti tua largire, per Christum precor, opuscula, quae in Ezechielem miro, ut audivi, elaborasti ingenio. Legi Hieronymi sex in illum libros; sed nec medium exposuit. Sed si dignaris, aliqua nobis de tuis transmitte relectis in civitate, extrema scilicet libri exposita; transmitte et Cantica canticorum ab illo loco, in quo dicit, ‘Ibo ad montem myrrhae et collem thuris’ ((Cant. 4. 6)), usque in finem; aut aliorum aut tuis brevibus, deposco, tracta sententiis; et ut totam exponas obscuritatem Zachariae, absconsam propala, ut tibi occidentalis in his gratias agat caecitas. Importuna postulo et magna sciscitor, quis nesciat? Sed et tu magna habes, quia de parvo minus et de ‘multo plus bene scis esse foenerandum.’ ((cf. Luc. 12. 48)).
Rescribere te persuadeat caritas, exponere te non impediat cartae asperitas, quia ‘ira in errorem furit’ ((cf. Horat. Epist. i. 2. 62)) et honor debitus cordi est a me tibi dari; meum fuit provocare, interrogare, rogare; tuum sit ‘gratis accepta’ ((cf. Matt. 10. 8)) non negare, foenerari ‘petenti’ ((cf. Luc. 6. 30; Matt. 14. 16-17)) talentum et ‘panem [doctrinae, Christo praecipiente,] dare.’ ((cf. Luc. 6. 30; Matt. 14. 16-17)) Pax tibi tuisque; meae indulge quod sic audacter scripsi rogo procacitati, beate papa, et oro ut pro me vilissimo peccatore vel semel in tuis sanctis orationibus ad communem dominum ores.
Persuperfluum puto commendare tibi meos, quos salvator quasi in suo nomine ambulantes ‘recipiendos’ ((cf. Matt. 10. 40)) esse decernit.
Et si, ut audivi a sancto Candido tuo, hoc respondere volueris, temporis antiquitate roborata mutari non posse, manifeste antiquus error est; sed semper antiquior est veritas, quae illum reprehendit.
2. Epistula II
Dominis sanctis et in Christo Patribus vel Fratribus, Episcopis, Presbyteris ceterisque sanctae Ecclesiae Ordinibus Columba peccator Salutem in Christo praemitto.
Gratias ago Deo meo, quod mei causa in unum tanti congregati sunt sancti de fidei et bonorum operum veritate tractaturi, et, ut tales decet, per exercitatos sensus ad discretionem boni ac mali de discutiendis iusto iudicio iudicaturi. Utinam saepius hoc ageretis; et licet ‘iuxta canones’ ((Nicaea can. 5; Turon. (567) can. 1)) semel aut bis in anno pro tumultuosis huius aevi dissensionibus semper sic servare vos non vacat, vel quam celerrime, quamvis rarius, potissimum hoc debuit vobis inesse studium, quo negligentes quique timorem haberent et studiosi ad maiorem provocarentur profectum. Ecce, inquam, Deo gratias, quod vel pro me de Pascha discutiendo occasio vobis sanctae effecta est synodi. Dominus noster Iesus Christus, ille ‘princeps pastorum’ ((1 Pet. 5. 4.)), praestet, ut ad suae ecclesiae utilitatem vestrum prosit concilium; et ipse Deus, qui stare solet in ‘synagoga deorum’ ((Ps. 81. 1)), praesens inspiret corda suorum ad suam ex integro voluntatem sequendam ex virtute mandatorum, ut non de solo Paschae negotio, quod iamdiu ventilatum ac diu varie a diversis auctoribus iudicatum est, tractetis; sed etiam de universis necessariis observationibus canonicis, quae a multis, quod gravius est, corruptae sunt, et dum dies iudicii propior nunc est quam tunc, aliquod adhuc districtius evangelicae religionis et apostolicae traditionis consilium iniretis; si enim evangelica mandata diligenter inquiratis, non miror quod in eis aliquantulorum moribus contraria inveniantur.
Sed sufficiat significasse unumquemque ad sui redemptoris exemplum ac veri pastoris formam fore informandum, qui ‘humilitatem [primum] praedicans’ ((Matt. 4. 17; Matt. 11. 29)), septemque beatitudines primae ‘paupertati spiritus’ ((Matt. 5. 3)) iungens, in tantum docuit hominem sua ‘sequi vestigia’ ((cf. 1 Pet. 2. 21)), ut ad veram octavi diei circumcisionem ‘iustitiam’ ((Matt. 5. 10)) sequendo perveniret; quia beatitudo octava ‘martyrio terminatur’ ((cf. Hieron. In Matt. 5 10)), eo quod non solum agendo iustus, sed p.14 etiam pro iustitia sustinendo martyr, regni nimirum caelestis cupidus, et cum similiter certantibus ‘coronatur’ ((cf. 2 Tim. 2. 5)). Dum ergo sicut scriptum est, ‘Qui dicit se in Christo credere, debet et ipse ambulare sicut et Christus ambulavit’ ((1 Ioann. 2. 6))—id est et pauper et humilis et veritatem semper cum persecutione hominum praedicans—et iterum, ‘Qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur’ ((2 Tim. 3. 12)), et quia ‘Fides sine operibus mortua est in semetipsa’ ((Iac. 2. 17 et 20)), et Dominus fatuis sola fide contentis respondet, ‘Quia non novi vos’ ((Matt. 7. 23)), et bene credentibus et ‘Domine, Domine’ ((Matt. 7. 21)) dicentibus promisit, quod non intrabunt in regnum caelorum; et dum ‘non possunt [vel] sui esse discipuli [vel digni se], qui non renuntiaverint’ ((Luc. 14. 33)) omnibus quae possident, unusquisque se consideret, si haec fixe complevit aut sustinuit, ne alienus sit a discipulis domini nostri Iesu Christi, quia non debet degener esse filius et discipulus magistro non debet contraria praedicare; ‘Qui enim non intrat per ianuam in ovile ovium, ille fur est et latro’ ((Ioann. 10. 1)), et qui ‘fugit’ ((cf. Ioann. 10. 13)) castigandi et resistendi vitiosis laborem, ‘mercenarius’ ((cf. Ioann. 10. 13)) est, non filius semper in ecclesia mansurus.
Haec idcirco breviter tetigi, ut, si volueritis nos inferiores vos patres docere, hanc vocem veri pastoris et in opere et in ore semper habeatis, quam suae agnoscunt oves— ‘non enim audiunt vocem alienorum, sed fugiunt ab eo’ ((Ioann. 10. 5)), cuius vocem non agnoscunt, quae, nisi actualis sit, voci veri non concordat pastoris. Nec poterit sermo efficaciter penetrare animos disciplinatorum ab ore prolatus mercenarii, hoc signum habens, quod ipse primus non audit quod ab eo non auditur; et quod prior actibus contempsit magister, nudo non potest tradere verbo ad conservandi exemplum.
Simul igitur omnes, sive clerici sive monachi, istos primum canones veros ac singulares domini nostri Iesu Christi simpliciter compleamus et sic postea, tumore superbiae deposito, unum in reliquis scribere curemus. Si omnes humiles simus et pauperes pro Christo voluntarii, qui ‘pro nobis pauper factus est cum dives esset’ ((2 Cor. 8. 9)), postea per humilitatem de terra vitiorum ac per voluntariam evangelicae admonitionis paupertatem diversis cupiditatibus depositis curisque mortalibus detrusis, velut amputatis dissensionis ac discordiae causis, omnes filii Dei veram pacem et integram caritatem per morum similitudinem et unius voluntatis aequalitatem inter se invicem habebunt. Multum namque nocuit nocetque ecclesiasticae paci morum diversitas et varietas traditionum; sed tamen si, ut dixi, venena superbiae et invidiae vanaeque gloriae per p.16 salvatoris nostri praeceptum ad exemplum dicentis, ‘Discite a me quia mitis sum et humilis corde’ ((Matt. 11. 29)) et reliqua, humilitatis verae exercitiis curare primum festinemus, sine ullo deinceps scandalo omnes perfecti, odio deleto, sicut discipuli domini nostri Iesu Christi nos ‘invicem [ex toto corde] diligemus’ ((cf. Ioann. 13. 35)). Et si aliqua sit traditionum diversitas, sicut et de Paschate, dum non possunt humiles contendere, ‘neque talem consuetudinem habet ecclesia’ ((1 Cor. 11. 16)), dum cito veriora cognoscent, qui eodem proposito eodemque desiderio veritatis cognoscendae similiter quaerunt quid rectius sequantur, quando nemo vincitur nisi error et quando nullus in se, sed in Domino, gloriatur: quaeramus itaque simul, quaeso vos, o amantissimi patres ac fratres, et videamus qualis verior sit traditio— vestra an fratrum vestrorum in Occidente. Omnes enim ecclesiae totius Occidentis, sicut in tomo responsionis meae, quem vobis nunc misi, licet ante triennium scriptum, indicavi, non respiciunt fieri debere resurrectionem ante passionem, id est ante aequinoctium Pascha, et vigesimam lunam non excedunt, ne sine auctoritate Veteris Testamenti sacramentum Novi Testamenti agant. Sed haec alias; alioquin quod quidem illi sentiunt de Pascha sancto papae per tres tomos innotui, et adhuc sancto fratri vestro Arigio brevi libello hoc idem scribere praesumpsi.
Unum itaque deposco a vestra sanctitate, ut cum pace et caritate meam comportetis insipientiam ac superbam, ut aiunt quidam, scribendi praesumptionem, quam necessitas extorsit, non vanitas, ut ipsa probat vilitas; et quia huius diversitatis auctor non sim ac pro Christo salvatore, communi domino ac Deo nostro, in has terras peregrinus processerim, deprecor vos per communem dominum, et per eum ‘qui iudicaturus est vivos ac mortuos’ ((2 Tim. 4. 1)) adiuro, si mereamini ab eo agnosci, qui multis dicet, ‘Amen dico vobis quia numquam novi vos’ ((Matt. 7. 23)), ut mihi liceat cum vestra pace et caritate in his silvis silere et vivere iuxta ossa nostrorum fratrum decem et septem defunctorum, sicut usque nunc licuit nobis inter vos vixisse duodecim annis, ut pro vobis, sicut usque nunc fecimus, oremus ut debemus. Capiat nos simul oro Gallia, quos capiet regnum caelorum, si boni simus meriti; unum enim regnum habemus promissum et unam spem vocationis in Christo, cum quo ‘conregnabimus’ ((cf. 2 Tim. 2. 12 (et Rom. 8. 17))), si tamen prius hic cum eo patiamur, ut et simul cum eo glorificemur. Ego scio quod multis superflua videbitur haec mea loquacitas; sed melius iudicavi ut et vos sciretis quae et nos hic tractamus et cogitamus inter nos. Hi sunt enim nostri canones, dominica et apostolica mandata, in his fides nostra est; haec arma, scutum et gladius, haec apologia; haec nos moverunt de p.18 patria; haec et hic servare contendimus, licet tepide; in his usque ad mortem perseverare et oramus et optamus, sicut et seniores nostros facere conspeximus. Vos vero, patres sancti, videte quid faciatis ad istos veteranos pauperes et peregrinos senes; ut ego arbitror, melius vobis erit illos confortare quam conturbare.
Ego autem ad vos ire non ausus sum, ne forte contenderem praesens contra apostoli dictum dicentis, ‘Noli verbis contendere’ ((2 Tim. 2. 14)), et iterum, ‘Si quis contentiosus est, nos talem consuetitdinem non habemus neque ecclesia Dei’ ((1 Cor. 11. 16)); sed confiteor conscientiae meae secreta, quod plus credo traditioni patriae meae iuxta doctrinam et calculum octoginta quattuor annorum et Anatolium ab Eusebio ecclesiasticae historiae auctore episcopo et sancto catalogi scriptore Hieronymo laudatum Pascha celebrare, quam iuxta Victorium nuper dubie scribentem et, ubi necesse erat, nihil definientem, ut ipse in suo testatus prologo, qui post tempora domni Martini et domni Hieronymi et papae Damasi per centum et tres annos sub Hilaro scripsit. Vos vero eligite ipsi quem sequi malitis, et cui melius credatis iuxta illud apostoli, ‘Omnia probate, quod bonum est tenete.’ ((1 Thess. 5. 21)) Absit ergo ut ego contra vos contendam congrediendum, ut gaudeant inimici nostri de nostra christiaiorum contentione, Iudaei scilicet aut heretici sive pagani gentiles—absit sane, absit; alioquin aliter inter nos potest convenire, ut ‘aut unusquisque in quo vocatus est in eo permaneat apud Deum’ ((1 Cor. 7. 20)), si utraque bona est traditio, aut cum pace et humilitate sine ulla contentione libri legantur utrique, et quae plus Veteri et Novo Testamento concordant, sine ullius invidia serventur. Nam si ex Deo est, ut me hinc de loco deserti, quem pro domino meo Iesu Christo de trans mare expetivi, propellatis, meum erit illud propheticum dicere, ‘Si propter me haec tempestas est super vos, tollite me et mittite me in mare, ut commotio haec quiescat a vobis’ ((Ion. 1. 12)); vestrum tamen prius sit, more illorum nautarum naufragum conari eripere visceribus pietatis et ad terram navem trahere, sicut illi, licet ethnici, fecerunt, scriptura narrante, ‘Et conabantur viri redire, [inquit], ad terram et non poterant, quia mare ibat et p.20 exurgebat magis fluctus’ ((sqq. Ion. 1. 13)). Postremo in calce dicti, licet praesumptuose, suggero ut, quia in ‘via [huius saeculi] spatiosa et lata multi’ ((cf. Matt. 7. 13-14)) ambulantes currunt ad compita arcta, si aliqui ‘pauci’ ((cf. Matt. 7. 13-14)) inveniuntur, qui per ‘angustam portam et arctam, quae ducit ad vitam’ ((cf. Matt. 7. 13-14)) iuxta praeceptum Domini, gradiantur, potius a vobis ad vitam transmittantur quam prohibeantur, ne forte et vos cum Pharisaeis sermo Domini sugillet dicentis, ‘Vae vobis, scribae et Pharisaei, quia clauditis regnum caelorum ante homines’ ((Matt. 23. 3)), et ‘Nec vos intratis, nec sinitis introeuntes intrare.’ ((Matt. 18. 3)).
Sed dicet aliquis: Numquid nos non intramus in regnum caelorum? Quare non potestis iuxta gratiam Domini, ‘si efficiamini sicut parvuli’ ((Matt. 18. 3)), humiles scilicet et casti, ‘simplices’ ((cf. Rom. 16. 19)) et innocentes ‘in malo, prudentes [tamen] in bono’ ((cf. Rom. 16. 19)), placabiles et iram in corde non tenentes? Sed complere haec omnia mulieres saepe videntes et circa mundi facultates saepius rixantes et irascentes difficillime possunt. Idcirco nostri, semel mundo renuntiantes et causas vitiorum ac fomites iurgiorum in primis amputantes, facilius nudos quam divites sermonem Domini posse complere arbitrantur. Ante istas etenim quattuor res regnum caelorum non intratur, sicut sanctus Hieronymus trium testis est et quarti Basilius, qui iuxta evangelici vim dicti mores exponunt infantium. ‘Infans enim humilis est, non laesus meminit, non mulierem videns concupiscit, non aliud ore, aliud corde habet’ ((Hieron. In Esaiam 8. 18, In Matt. 18. 3; Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 161 et 163)). Quae sicut dixi melius servabit ‘vacans et videns quod Deus ipse sit dominus’ ((cf. Ps. 45. 11)), quam universa videns et audiens. Nullus detrahat silentii bonis; nisi enim tepescant, secreti melius vivunt quam publici, excepta austeriore adhuc vita quae maiorem habet mercedem; ubi enim durior pugna, ibi gloriosior invenitur corona. Ipsi contra ‘non creduntur bonis secretis, [ut sanctus ait Gregorius,] qui publica mala non devitant’ ((Greg. Reg. Past. iii. 35)). Inde sanctus Hieronymus haec sciens iussit ‘episcopos imitari apostolos, monachos vero docuit sequi patres perfectos’ ((cf. Hieron. Epist. lviii. 5)). Alia enim sunt et alia clericorum et monachorum documenta, ea et longe ab invicem separata. Unusquisque quod arripuit servet; sed toti evangelium et utrique, acsi unius corporis membra una consonantia, Christum ‘omnium caput’ ((cf. Eph. 1. 22)) sequantur per sua propria mandata, quae sunt ab eo ostensa in caritate et pace perfecta esse. Quae duo perfici perfecte non possunt, nisi a veris humilibus et ab unanimis spiritalibus, Christi mandata complentibus, Domino ipso testante, ‘Si diligitis me, mandata mea servate’ ((Ioann. 14. 15)), p.22 ‘hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut et ego dilexi vos’ ((Ioann. 15. 12)), in hoc enim ‘scient omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem diligatis.’ ((Ioann.13. 35)) Tunc ergo potest certa esse unio animorum et pax et caritas, per spiritum sanctum diffusa visceribus credentium, quando similiter mandata divina complere omnes desiderant; nam quanta sit dissimilitudinis in actualibus studiis mensura, tanta erit pacis et caritatis inter imperfectos fictura. Ut ergo ‘in caritate non ficta’ ((2 Cor. 6. 6)) nos invicem amemus, domini nostri Iesu Christi praecepta diligenter consideremus, et intellecta complere festinemus, ut per suam doctrinam uno impetu fervoris nimii tota ad caelestia festinet ecclesia. Praestet hoc nobis sua gratuita gratia, ut omnes mundum horreamus et illum solum amemus illumque cum patre et spiritu sancto desideremus, cui gloria in saecula saeculorum.
Amen.
De caetero, patres, orate pro nobis sicut et nos facimus, viles licet, pro vobis, et nolite nos a vobis alienos reputare; unius enim sumus corporis commembra, sive Galli, sive Britanni, sive Iberi, sive quaeque gentes. Ideo gaudeamus omnes gentes in cognitione ‘fidei et agnitione filii Dei’ ((Eph. 4. 13)), et festinemus ‘omnes occurrere in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Iesu Christi’ ((Eph. 4. 13)), in quo nos invicem amemus, invicem laudemus, invicem emendemus, invicem invitemus, invicem oremus, ut cum eo regnemus invicem et exultemus. Date quaeso veniam meae loquacitati ac procacitati supra vires laboranti, patientissimi atque sanctissimi patres quique et fratres.
3. Epistula III
Domino sancto et in Christo apostolico Patri, N. Papae, Columba peccator in Christo Salutem.
Iam diu omnes sedi apostolicae praesidentes dulcissimos omnibus praesules fidelibus ac merito apostolici honoris reverendissimos patres visitare spiritu et consolare cupiens, nunc usque votis pro diversis huius aevi fragoribus et tumultuosis gentium seditionibus interiacentium, acsi marina trabe interclusus, satisfacere non potui, insuavi scilicet intransmeabilique non tam tithis visibilis quam intelligibilis dorso, quod optime nostis, opposito. Idcirco semel et bis satanas impedivit portitores nostrorum ad beatae memoriae papam conscriptorum Gregorium olim apicum in subiectis positorum, qui tibi quoque offerendi discutiendique a nostra transmittuntur vilitate non tam superba, ut per verba demonstratur, p.24 diabolica praesumptione, quam nostrae regionis ritus observantiaeque verae computationis necessaria probatione, dum non eosdem terminos scandunt libri nostrae provinciae et istorum liber Gallorum, qui a nostris viris non recipitur per duo loca magistri, sicut in epistolis nostrae parvitatis, quantum potuimus, ad supradictum beatum papam, licet praesumptuose, indicare pro viribus studuimus. Itaque ne, si eadem iterarem ad te quoque scribendo, fastidium potius generarem quam ingenium probare utrorumque auctorum tibi ut decet reserarem; cum salutationum condignis officiis preces tantum ad te per dominum nostrum Iesum Christum et spiritum sanctum et per unitatem fidei nostrae, quae invicem est, qua ‘unum patrem nostrum qui est in caelis, ex quo omnia’ ((cf. Matt. 6. 9)), et unum redemptorem nostrum, filium Dei, ‘per quem omnia’ ((cf. Rom. 11. 36)), et unum spiritum sanctum, ‘in quo omnia’ ((cf. Rom. 11. 36)), corde credimus et ore confitemur unum Deum esse in trinitate et trinitatem in unitate, unamquamque scilicet personam plenum dominum et totas tres personas unum dominum, fundimus, ut nobis peregrinis laborantibus tuae pium sententiae solatium praestes, quo si non contra fidem est nostrorum traditionem robores seniorum, quo ritum Paschae sicut accepimus a maioribus observare per tuum possimus iudicium in nostra peregrinatione. Constat enim nos in nostra esse patria, dum nullas istorum suscipimus regulas Gallorum, sed in desertis sedentes, nulli molesti, cum nostrorum regulis manemus seniorum, pro quibus defendendis sive ad vos, ut dixi, apostolicos patres, sive ad istos nostros vicinos fratres, nostros in Christo patres, scripsimus istas quas haec cartula tibi commendat epistulas, ut quia, dum meritis satisfacere non potuimus, utpote tumultuantibus potius quam ratiocinantibus, vestrae mature punctum auctoritatis postulamus, cum iudicio inter istos possimus vivere cum ecclesiasticae pace unitatis, sicut sancti patres, Polycarpus scilicet et papa Anicetus, sine scandalo fidei, immo cum integra caritate perseverantes—unusquisque quod accepit servans et ‘in quo vocatus est permanens’ ((cf. 1 Cor. 7. 20))—docuerunt.
Vale, dulcissime in Christo papa, memor nostri et in sanctis orationibus iuxta sanctorum cineres et in piissimis sanctionibus iuxta Constantinopolitanae synodi centum quinquaginta auctores, ‘ecclesias Dei in barbaris gentibus constitutas suis vivere legibus’ ((cf. Constant. I, can. 2)), sicut edoctas a patribus, iudicantes.
4. Epistula IV
Dulcissimis suis Filiis discentibusque carissimis, Fratribus frugalibus, cunctis simul Monachis suis Columba Peccator in Christo Salutem mittit.
‘Pax vobis’ ((Ioann. 20. 19)), sicut Dominus optans dixit discipulis suis, sit et salus et sempiterna caritas. Haec tria tribuat vobis Trinitas cum eo et inter vos custodiat cum voto meo. Studii mei magnitudinem erga salutis vestrae intuitum solus novit qui dedit, et desiderium meum erga doctrinae vestrae profectum; sed quia iuxta sermonem Domini ‘orta est tribulatio et persecutio propter verbum’ ((Matt. 13. 21)), nulla nunc alia admonitio vobis congruit, nisi ut caveatis ne sitis ‘terra [illa] petrosa’ ((Matt. 13. 5)), quae semina non potest sui tenuitate cespitis accepta nutrire, ne et de vobis dicat Dominus, ‘Orta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizantur’ ((Matt. 13. 21)). Nos ipsi scimus quod cum gaudio et fervore suscipimus verbum Domini; caveamus nunc ne simus ‘temporales. Patientia [nobis] necessaria est, ut probatio fidei [nostrae, sicut scriptum est,] sit pretiosior auro’ ((1 Pet. 1.7)). Scitote quod circa caduca contentio est; circa ‘regnum caelorum’ ((cf. Matt. 11. 12)) enim non est novum, quod pugna sit et contentio. Neque speretis quod homines per se vos persequantur; daemones sunt in his qui invident bonis vestris; contra quos ‘arma Dei arripite’ ((cf. Eph. 6. 13-17)), quae demonstrat apostolus, et viam facite in caelum, iaculatis illis orationum ferventium acsi quibusdam sagittis. Quidquid enim cum fide et unanimitate oraveritis, dabitur vobis; sed videte, ut ‘unum cor et anima una’ ((Act. 4. 32)) sitis, ut mercede praesenti accipiatis quidquid salutiferum petieritis a patre domini nostri Iesu Christi nostroque communi omnium patre iuxta promissum Domini nostri dicentis, ‘Si convenerint duo ex vobis super terram de omni re quamcumque petierint, fiet eis a patre meo qui in caelis est.’ ((Matt. 18. 19)) Alioquin si non ‘unum velle et unum nolle habetis’ ((cf. Sallust. Cat. 20. 4)), melius est ut non simul habitetis. Ideo mando ego vobis ut omnes, qui mihi ex corde volunt consentire et sensum agnoscunt meum et amant, sint cum vero sequace meo Attala, qui aut sit ibi aut post me velit venire, suae sit electionis; suo enim sensui animarum vestrarum periculum; vos illi obedite. Sed si ille venire voluerit, Valdolenus sit praepositus, quia cito, Deo auxiliante, poterit intellegere certum; sed interim cavete, ne sit inter vos qui unum votum non habeat p.28 inter vos, quicumque ille fuerit; plus enim nobis nocuerunt qui apud nos unanimes non fuerunt.
Tu scis, amantissime Attala, qui sensui tuo onerosi sint; depone eos continuo; tamen cum pace deponas et cum regulae unitate; tantum Libranum honora et semper tene Valdolenum; si illic sit cum congregatione, bene illi Deus faciat, humilis fiat, et meum illi da osculum, quod tunc festinans non habuit. Tu vero indolis imbuendae scis diu votum meum; si videris illic profectum animarum, sta ibi; si videris pericula, veni inde; pericula autem dico discordiae pericula; timeo enim, ne et illic propter Pascha sit discordia, ne forte, diabolo insidiante, vos alienare velint, si cum eis pacem non teneatis; infirmius enim nunc sine me ibi stare videmini. Idcirco cauti estote, considerantes ‘tempus, quo sanam non sustinent doctrinam’ ((2 Tim. 4. 3)). Vos ipsos docete et qui velint audire; tantum inter vos non sit qui unum non sit. Paci enim maxime provide, ‘sollicitus [semper] servare unitatem spiritus in vinculo pacis’ ((Eph. 4. 3)). Quid enim prodest habere corpus et non habere cor? Fractus sum, fateor, hac causa, dum volui totos adiuvare, qui ‘cum loquebar illis, impugnabant me gratis’ ((Ps. 119. 7)), et dum omnibus credidi, pene factus sum stultus. Ideo tu prudentior esto; nolo ‘subeas tantum onus sub quo ego sudavi’ ((cf. Horat. Serm. i. 9. 21, Epist. ii. 1. 169)); scis iam guttulae seu meae scientiae parvitatem, didicisti non omnia omnibus convenire monita, quia mores diversi sunt et qualitates hominum longe distant inter se. Sed quid facio? iam te ad laborem illum immensum provocabo quod ego fugio ipse; si aperuero doctrinae diversitatem, temperabo; ergo diversus esto et multiplex ad curam eorum qui tibi obedierint cum fide et amore; sed tu et ipsum eorum time amorem, quia tibi periculosus erit.
Sed angustiae undique sunt, carissime; periculum, si oderint, periculum, si amaverint. Scito utraque vera esse, inde vel odire vel amare; in odio pax, in amore integritas perit. Tene igitur te ad unius desiderii impetum quod meum scis cor desiderare. Scis me amare multorum salutem et secretum mihimetipsi, unum pro profectu Domini, id est ecclesiae eius, alterum pro ipsius desiderio; sed haec vota sunt potius in me quam acta; in te vero sint perfecta, oro, quia me absente utraque potes vel ex parte cognoscere; non iubens tamen scribo. Scito igitur meum ad totos iussum; et quia diversa sensi multorum vota ad firmitatem regulae retinendam, ad radicem ramos ligavi, qui sui p.30 fragilitate a mea parva declinaverunt firmitate, id est a doctrinae recesserunt veritate. Qui enim sensum meum servaverint, sic Deo serviant, eligentes semper sibi sapientiores et religiosiores, si tamen humiles sint et misericordes. Quicumque sunt rebelles, foras exeant; quicumque sunt obedientes, ipsi fiant heredes. Haec tu observa et quicumque mei sunt ex integro; et propter unitatem et humilitatem, quamvis multi Christo vos dilatante et multiplicante sitis, ad eum, qui iuxta altare quod sanctus Aidus episcopus benedixit Deo servierit, omnes aspiciant. Idcirco et tu, si me istorum persecutio {⬌}.
Haec scripsi propter incertos exitus rerum. Mei voti fuit gentes visitare, et evangelium eis a nobis praedicari, sed Fedolio modo referente eorum teporem pene meum tulit inde animum.
Lacrimosam tibi volui scribere epistolam; sed quia scio cor tuum, idcirco necessariis tantum allegatis, duris et ipsis arduisque, altero stilo usus sum, malens obturare quam provocare lacrimas. Foris itaque actus est sermo mitis, intus inclusus est dolor. En proruunt lacrimae, sed melius est obturare fontem; non enim fortis militis est in bello plorare. Non est hoc novum quod nobis contigit; hoc maxime cottidie praedicebamus. Quidam philosophus olim sapientior ceteris eo quod contra omnium opinionem unum Deum esse dixerit, in carcerem trusus est. Evangelia plena sunt de hac causa et inde sunt maxime conscripta; haec est enim veritas evangelii, ut veri Christi crucifixi discipuli eum sequantur cum cruce. Grande exemplum ostensum est, grande sacramentum declaratum est: Dei filius voluntarius ( ‘oblatus est [enim] quia ipse voluit’ ((Isai. 53. 7))) crucem ascendit ut reus, ‘relinquens nobis, [ut scriptum est,] exemplum, ut sequamur vestigia eius.’ ((cf. 1 Pet. 2. 21)) Beatus igitur est, qui huius passionis et huius confusionis fit particeps. Inest enim ibi aliquid admirabile celatum; ‘quod [enim] stultum Dei est sapientius est hominibus, et quod infirmum Dei est fortius hominibus est.’ ((1 Cor. 1. 25)) Mirum in modum cernitur in stultitia p.32 sapientia innumerabilis et in infirmitate fortitudo incomparabilis. Ergo ibi absconsa sunt omnia desiderabilia refrigeria, salutis mysteria; sed dura sunt, ut pretiosa sint; obscura sunt ut paucis sint digna; paucis vero digna, quia nimis mira sunt. Itaque patienter sustineamus omnia adversa pro veritate, ut simus participes Domini passionum; ‘si [enim] compatiamur, conregnabimus.’ ((cf. 2 Tim. 2. 12 et Rom. 8. 17)) Quid his adiciendum est nisi perseverantia? ‘Qui [enim] perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.’ ((Matt. 10. 22)) In fine enim iudicium consistit et in exitu laus canitur. Sed ut sit perseverans, oret iugiter quisque auxilium Dei cum omni mentis humilitate; ‘non enim, [inquit,] volentis neque currentis, sed Dei miserantis est’ ((Rom. 9. 16)), quia ‘maior et melior est Dei misericordia super vitam’ ((Ps. 62. 4)), quamquam bonam, hominis; non enim digni sunt misericordia, nisi qui se miseros confitentur coram Deo et indignos se sentiunt salutis per se, nisi sola Domini misericordia de tantis periculis eripiantur. Qui licet bonorum conscii sibi sint operum, tamen iudicia Dei timentes et multa perpetrasse iniusta gementes in Dei solius pietatem humiliter confidunt; quorum timor perfectus plus placet quo plus humilitati studet; ‘beneplacitum [enim] Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius.’ ((Ps. 146. 11)) Nullum itaque salvabit dextera sua (iuxta verbum Domini ad Iob quo iustificationem illius quibusdam potentiae experimentis quodammodo derisit dicens, ‘Et tunc confitebor quod salvare te poterit dextera tua’ ((Iob 40. 9))) nisi qui humiliter suam possibilitatem, et ipsam datam, exercuerit cum timore et tremore in voluntate Dei orans frequenter, ‘Ne proicias me a facie tua’ ((Ps. 50. 13)), et, ‘Ne repellas me a mandatis tuis’ ((Ps. 118. 10)), quia saepe, ut ait quidam, magnitudo virtutis quibusdam fuit occasio perditionis, qui nimirum eo quo pulchriores sunt virtutibus ab humilitatis gradu descendunt. Inde scriptum est, ‘quo pulchrior es, descende, [surge] et dormi cum incircumcisis’ ((Ezech. 32. 19)), acsi aliis verbis animae diceret superbae, quia tua sanctitate te elevasti in superbiam, descende inde modo et esto inter peccatores computanda, quia nihil apud me est quod cum superbia efficitur. ‘Angusta, [vides], porta’ ((Matt. 7. 13)) est et paucis degressa perfectionis via, quae a laeva vitia, a dextera vanitatis et superbiae mala declinat. Gradiendum igitur est via regia ad civitatem Dei viventis per afflictionem carnis et contritionem cordis, per corporis laborem et spiritus humiliationem, per studium nostrum, officii rem legitimi, non meriti dignitatem et, quod his maius est, per Christi gratiam, fidem, spem et caritatem. Multa cerne pericula; cognosce causam belli, gloriae magnitudinem; fortem p.34 non nescias hostem, et libertatem in medio arbitrii; portam intellege hostibus apertam ab aquilone; ideo et Ierusalem ab aquilone aperitur, inde illa parte observat in aquilone inimicus habitans, inde scriptum est, ‘ab aquilone exardescunt mala super omnem terram’ ((cf. Ierem. 1. 14)). Si tollis hostem, tollis et pugnam; si tollis pugnam, tollis et coronam—si haec sint, ubi fuerint virtus, vigilantia, fervor, patientia, fidelitas, sapientia, stabilitas, prudentia sint necesse est, si non, strages—et, ut inferam, si tollis libertatem, tollis dignitatem.
Ecce quibus circumdamur adversitatibus et quibus circumluimur acsi vorticum fragoribus, carissime discens, exceptis quae intrinsecus latent et intra nosmetipsos cottidie militant contra nos. Ideo in tantis periculis velle et currere, licet tuum, non est tuum; non enim sufficit virtus humana inter tantas contrarietates pervenire ad quod vult, nisi misericordia Domini et velle faciat—vota gradientis compleri et currere, et, prosperitatis lapsus et offendicula casusque contrarios evadente, cursus inoffense finiri. Quapropter mentis humilitas meriti est causa, sine auxilio enim non potest adiuvari; non meretur superbus; induratur derelictus; ingratus, non orans, indevotus est. Servus piger flagellatur in vita, contemnitur famulatio; desperatus, etiam fastidio dignus viris esse maxime reputatur. Quid ergo dicemus ad haec, o nos miseri, qui, antequam malis carere mereamur, bonis nobis blandimur et ante vitiorum depositionem perfectionem habere speramus? Totum scire cupimus; totum facere quod scimus piget, sperantes dicta pro factis rependere posse. Forsan hoc hic; nam illic non posse manifestum est ante Deum, quia ibi ‘non qui dixerit sed qui fecerit’ ((cf. Matt. 7. 21)) salvus erit.
Nunc mihi scribenti nuntius supervenit, narrans mihi navem parari, qua invitus vehar in meam regionem; sed si fugiero, nullus vetat custos; nam hoc videntur velle, ut ego fugiam. Si in mare proiciar more Ionae, qui et ipse in hebraeo columba dicitur, orate, ut vice ceti sit quidam felici revocans remigio tutus celator, qui Ionam vestrum terrae reddat optatae.
Sed iam nunc finem epistula pergaminae sumere cogitur, licet materiae magnitudine protendi longius compellatur; amor non tenet ordinem, inde missa confusa est. Totum dicere volui in brevi, totum non potui. Quae volui scribere, nolui pro diversitate voluntatum. Voluntas p.36 mea forte lenocinio non caret, fiat voluntas Dei per omnia; ille si voluerit, votum scit meum. Vos videte conscientias vestras, si puriores et sanctiores sunt me absente; nolite me quaerere per amorem, sed per necessitatem tantum. Non sitis occasione hac destitutiores, neque hac separatione libertatem quaeratis quae vos in servitutem vitiorum redigat. Meus est, qui amat unitatem; non est meus, qui separat; ‘Qui [enim] non congregat, [ait Dominus,] mecum, dispergit.’ ((Luc. 11. 23)) Alioquin si videatis perfectionem a vobis plus elongari quam ante, et me sors a vobis separaverit, et non sufficiat Attala ad gubernationem vestram; quia fratres vestri hic in vicinia Brittonum sunt, vos totos insimul adunate in una parte, quae melior sit, quo facilius contra vitia et insidias diaboli dimicetis; et quem toti elegeritis, interim vobis praesit, quia, si mihi liberum sit, Deo volente, pertinebit mihi de vobis. Si vero vobis placent loca et Deus illic vobiscum aedificat, ‘crescite [ibi cum benedictione] in mille millia.’ ((Gen. 24. 60)) Orate pro me, viscera mea, ut Deo vivam.
5. Epistula V
Pulcherrimo omnium totius Europae Ecclesiarum Capiti, Papae praedulci, praecelso Praesuli, Pastorum Pastori, reverendissimo Speculatori; humillimus celsissimo, minimus maximo, agrestis urbano, micrologus eloquentissimo, extremus primo, peregrinus indigenae, pauperculus praepotenti,—mirum dictu, nova res, rara avis—scribere audet Bonifatio Patri Palumbus.
Quis poterit glabrum audire? Quis non statim dicat: quis est iste garrulus praesumptuosus, qui non rogatus talia scribere audet? Quis talionis incentor non confestim in illud antiquum probrosum erumpat elogium, quo Moysi Hebraeusille, qui faciebat iniuriam fratri suo, respondit: ‘quis te constituit principem aut iudicem super nos?’ ((Exod. 2. 14)) Cui ego prior respondeo, non esse praesumptionem ubi constat esse necessitatem ad ecclesiae aedificationem; et si in persona cavillatur, non quis dico, sed quid dico, consideret. Quid enim tacebit peregrinus Christianus, quod iam diu declamat vicinus Arrianus? ‘Meliora [namque] sunt vulnera amici, quam fraudulenta oscula inimici.’ ((Prov. 27. 6)) Alii detrahunt laeti in secreto; ego tristis ac dolens arguam in publico, sed schismatis noxii mala, non impiorum p.38 pacificorum bona. Non igitur pro vanitate aut procacitate scribere vilissimae qualitatis homunculus tam praecelsis viris praesumo; dolor enim potius me quam elatio compellit vobis indicare humillima, ut decet, suggestione, quod nomen Dei per vos contendentes utrimque blasphematur inter gentes.
Doleo enim, fateor, de infamia cathedrae sancti Petri; scio tamen super me esse negotium, et quod prima fronte sub prunas, ut dicitur, faciem ponam. Sed quid mihi facies coram hominibus, ubi zelus fidei prodi necesse est? ‘Coram Deo et angelis’ ((1 Tim. 5. 21)) non confundar; laus est pro Deo coram hominibus confundi. Si exaudiar, commune lucrum erit; si despiciar, mea merces erit. Ego enim ut amicus, ut discipulus, ut pedisequus vester, non ut alienus loquar; ideo libere eloquar nostris utpote magistris ac spiritalis navis gubernatoribus ac mysticis proretis dicens, Vigilate, quia mare procellosum est et flabris exasperatur feralibus, quia non una sola minax unda, quae, etiam per motum pontum, semper cautis spumosis concavae vorticibus hyperbolice, licet de longe turgescens, extollitur, et ante se carbasa sulcatis Orco molibus trudit, sed tempestas totius elementi, nimirum undique consurgentis et undique commoti, mysticae navis naufragium intentat; ideo audeo timidus nauta clamare, Vigilate, quia aqua iam intravit in ecclesiae navem, et navis periclitatur. Nos enim sanctorum Petri et Pauli et omnium discipulorum divinum canonem spiritu sancto scribentium discipuli sumus, toti Iberi, ultimi habitatores mundi, nihil extra evangelicam et apostolicam doctrinam recipientes; nullus hereticus, nullus Iudaeus, nullus schismaticus fuit; sed fides catholica, sicut a vobis primum, sanctorum videlicet apostolorum successoribus, tradita est, inconcussa tenetur. Qua fiducia roboratus ausus sum, acsi stimulatus, suscitare vos contra eos qui blasphemant vos et hereticorum receptores clamant ac schismaticos vocant, ut ‘gloriatio mea’ ((cf. 1. Cor. 9. 15)), qua pro vobis fidus illis respondens locutus sum, non sit ‘inanis’ ((cf. 1. Cor. 9. 15)), et illi confundantur, non nos. Ego enim pro vobis promisi quod nullum hereticum Romana ecclesia defendat contra catholicam fidem, sicut discipulos ita decet sentire de magistro. Idcirco libenti animo et piis auribus necessariae insinuationem praesumptionis meae suscipite; quidquid enim dixero aut utile aut orthodoxum, vobis reputabitur; laus enim magistri in discipulorum suorum doctrina est; ideo si ‘sapienter [locutus fuerit] filius, laetificabitur pater’ ((cf. Prov. 10. 1, 15. 20)); et vestra laus erit, quia a vobis, ut dixi, processit; non enim rivo puritas, sed fonti reputanda est. Si vero aliqua tamquam zeli modum p.40 excedentis verba aut in hac aut in altera contra Agrippinum, qui me movit ad scribendum, epistola inveneritis incondita, meae indiscretioni, non elationi, deputetis.
Vigilate itaque pro ecclesiae pace, subvenite ovibus vestris iam tamquam luporum terroribus pavidis, quae vos ipsos insuper nimio utpote pavore in alternantem circumactae convertibulum timent. Ideo dubitantes, partim venientes, partim vero recedentes, sicut veniunt, sic revertuntur et semper in pavore sunt. Quamobrem utere veri, o papa, pastoris sibilis notaque voce et sta inter illas et lupos, ut deposito pavore, tunc primum te ex integro cognoscant pastorem. Populus enim quem video, dum multos sustinet hereticos, zelosus est et cito tamquam grex pavidus turbatur et inde non cito securus est, quia tantos Italia lupos habuit, quorum catuli vix toti possunt elidi, dum nimirum inter antra tanti enutriti sunt. Attamen ‘deleat [Deus tale] semen’ ((cf. 1 Reg. 24. 22)), et nutriat gregem suum teque compungat; vigilanter insistas officio tuo pastorali, ‘stans super custodiam’ ((cf. Isa. 21. 8)) tuam die ac nocte, ut videas ‘baculum [illum] nuceum’ ((cf. Ierem. 1. 11)), quem uncinum postea videre merearis tempore fructus colligendi veros. Ut ergo honore apostolico non careas, conserva fidem apostolicam, confirma testimonio, robora scripto, muni synodo, ut nullus tibi iure resistat. Noli despicere consiliolum alienigenae, tamquam doctor illius zelantis pro te. Mundus iam declinat; princeps pastorum appropinquat; cave ne te neglegentem inveniat et ‘conservos [pugnis mali exempli] percutientem manducantemque cum ebriis et bibentem’ ((Matt. 24. 49)), ne contingant sequentia securitati; ‘qui enim ignorat, ignorabitur’ ((1 Cor. 14. 38)). Non sufficit tibi, quod pro te ipso sollicitus sis, qui multorum curam suscepisti; ‘cui [enim] plus creditur, plus ab eo exigitur.’ ((cf. Luc. 12. 48)).
Vigila itaque, quaeso, papa, vigila, et iterum dico, vigila; quia forte non bene vigilavit Vigilius, quem caput scandali isti clamant qui vobis culpam iniciunt. Vigila primo pro fide, deinde pro operibus fidei iubendis vitiisque calcandis, quia tua vigilantia multorum erit salus, sicut e contrario tua securitas multorum erit vastatio. Mittat te Isaias ‘in montem, qui evangelizas Zion’ ((cf. Isa. 40. 9)), immo per Isaiam Deus iuxta tui nominis interpretationem in speculam verae contemplationis ponat, in qua quasi cunctis mortalibus altior positus vicinusque caelestium effectus, ‘exaltans p.42 quasi tuba vocem tuam annunties populo [domini tui, tibi ab eo commisso,] peccata eorum et domui Iacob iniquitates eorum’ ((sqq. Isa. 58. 1)). Noli timere culpam mendacii; habes enim quod annuntiare debeas; multi enim, quod gravius est, per securitatem pastorum in his regionibus deiecti sunt et multi per prosperitatem infelicissimae abundantiae decepti sunt. Inde quia iuxta minas Domini sanguis tantorum de manibus requirendus erit pastorum, vigilandum est diligenter, id est, praedicandum est frequenter verbum Domini, a pastoribus scilicet, ecclesiae speculatoribus et magistris, ut nullus pereat per ignorantiam; si enim per socordiam perierit, suus sanguis in suum caput reputabitur.
Sed cur haec mordacius diu omnibus nota commemoraverim, in subiectis subnectam. Faciunt enim et haec ad proposita suggestionis primae genera; ligata namque sunt simul utraque; ex his enim pendent illa; et ideo ista primum amputanda sunt; non enim curat de errore qui non curat de religione; hic namque totus consistit agon, hic tota stat causa; hic ille ‘gladius bis acutus, pertingens usque ad divisionem carnis et animae, compagum, medullarum, qui est discretor cordis et cogitationum’ ((Apoc. 1. 16 et Heb. 4. 12)), usque ad os debet secare nervos. Hinc ‘sale [divino] sermo [noster] conditus est’ ((Coloss. 4. 6)), omne nempe sacrificium sale aspergi praeceptum est; hinc scintillae de ‘igne’ ((Luc. 12. 49)) illo divino, quem Dominus ‘in terram mittere venit’ ((Luc. 12. 49)), descendentes comburant ‘lignum, foenum, stipulam’ ((1 Cor. 3. 12)), quae male ‘superaedificantur [a multis] super fundamentum hoc’ ((1 Cor. 3. 12)) admirandum, cui toti superaedificamur Christiani, super quod ‘nemo aliud potest ponere praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus.’ ((1 Cor. 3. 11)) Heu quanta gehennae fomenta ubique praeparantur de his infelicibus aedificiis, super quae comburenda sermo ille scintillans Domini, descendens de incendii illius semper vivi immensitate, cecidit dicendo, ‘Attendite vobis, ne forte aggraventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos dies illa repentina; tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem universae terrae.’ ((Luc. 21. 34-35)).
Vides, quo terrore Dominus nostrum soporem ac noxium torporem ad vigilantiam suscitat, ne imparati inveniamur. Ideo ego dixi; papa vigila, tempus est ‘de somno surgere, [Dominus] appropinquat’ ((Rom. 13. 11-12)), et prope iam in fine consistimus inter tempora periculosa. Ecce ‘conturbantur gentes, inclinantur regna’ ((Ps. 45. 6)); ideo cito ‘dabit vocem suam Altissimus, et movebitur terra’ ((Ps. 45. 6)). Ego quasi timidus, dum non sim fortis bellator, quia hostem adversariorum circumdedisse nos video, te licet importunis clamoribus tamquam ducum principem suscitare conor; ad te namque totius exercitus p.44 Domini in his regionibus, in campo potius torpentis quam pugnantis, et partim, quod lacrimabilius est, adversariis potius manus dantis quam resistentis, periculum pertinet. Te totum expectat, qui potestatem habes omnia ordinandi, bellum instituendi, duces excitandi, arma corripi iubendi, aciem construendi, tubas undique sonandi, certamen demum, te in fronte gradiente, ineundi; quia vae diu, ut apparet in hac regione, in hoc spiritali bello victi sumus etiam Christiani, vitiis primum carnalibus ac pomposa conversatione, deinde fidei vacillantis tepore, qua infirmata inimicis nostris dum non sensimus circumdati sumus triplicibus, qui dati sunt nobis ad vindictam nostrae luxuriosae securitatis. Omnium enim malorum causa est caeca prosperitatis securitas.
Miror, fateor, talem securitatem et unde hic letalis sopor totos pene cooperit; nescio quae corda, quae aures, qui sensus, quos nequaquam ignita ipsius Domini verba suscitaverunt ad vigilantiam zeli iugiter ferventis, ad contemptum mundi, ad paupertatem Christi, sicut multas gentes ita assueverunt. Ego enim de extremo mundo veniens, ubi praelia Domini praeliari spiritales duces conspexi, et sperans in antea videre fortiores peritioresque huius sancti conflictus duces, et ita inveniens acsi quidam campi bellici roscidus cadaverum ac madidus post pugnam contemplator, stupeo et dolens ac timens ad teque tantum, qui ‘unica spes’ ((cf. Sedul. Carm. Pasch. i. 60)) de principibus es per honorem potens Petri apostoli sancti, respiciens plango tanti exercitus stragem. Sed quia ‘fragilis [ingenii] cymba’ ((cf. Cassian. Conl. i, Praef.)) non tam ‘in altum’ ((Luc. 5. 4)) iuxta verbum Domini ducta est, quam adhuc in uno haereat loco—non enim charta totum comprehendere potest, quod animus, variantibus causis, epistolae angustiis concludere voluit—tum a rege rogor, ut singillatim suggeram tuis piis auribus sui negotium doloris; dolor namque suus est schisma populi pro regina, pro filio, forte et pro se ipso; fertur enim dixisse, si certum sciret, et ipse crederet.
Redeamus ad librum, quem iuxta ripam dimisimus. Ne igitur hoc fune erroris longissimo liget latro antiquus homines, causa schismatis incidatur, quaeso, confestim a te cultello quodammodo sancti Petri, id est vera in synodo fidei confessione et hereticorum omnium abominatione ac anathematizatione, ut mundes cathedram Petri ab omni errore, si quis est, ut aiunt, intromissus; si non, puritas agnoscatur ab omnibus. p.46 Dolendum enim ac deflendum est, si in sede apostolica fides catholica non tenetur. Sed ut totum dicam, ne adulari ultra fas etiam vobis videar, dolendum quoque est, quod non vos priores pro zelo fidei, ut decebat diu, partem a vobis recedentem, utpote qui potestatem legitimam habuistis, continuo, ostensa prius vestrae fidei puritate, condemnastis nec excommunicastis; quare vel infamare audent fidei orthodoxae sedem principalem. Scitis enim, quam saeva animadversione a patribus in synodo Nicaena sancta damnati sunt innocentium criminatores. Sed haec dicens, non nesciens multas esse causas in multitudine clamosa et acuta et tumultuosa, quae non permittunt haec ad purum usque investigare, non quia crederem, sed quia nunc fieri debeant, dixi. Si qui sunt rebelles contra veritatem vestri comprovinciales, tantum culpa includat hos; non enim ignem flare potest os farina aut alia materia plenum; omnis enim res laeditur vicina contrarietate; idcirco precor vos pro Christo, subvenite famae vestrae, quae laceratur inter gentes, ne perfidiae vestrae reputetur ab aemulis, si amplius taceatis. Nolite itaque amplius dissimulare, nolite tacere; sed potius emittite vocem veri pastoris, quam ‘agnoscunt suae oves, quae alienorum vocem non audiunt, sed fugiunt ab eo.’ ((Ioann. 10. 4-5))
Ego instigo vos, meos patres ac proprios patronos, ad depellendam confusionem de facie filiorum vestrorum ac discipulorum, qui pro vobis confunduntur, et quod his maius est, ut caligo suspicionis tollatur de cathedra sancti Petri. Inde conventum coge, ut ea, quae vobis obiciuntur, purgetis; non enim lusus currus vobis obicitur. Hereticorum enim receptio, ut audio, vobis reputatur, quod absit credi verum fuisse, esse vel fore. Dicunt enim Eutychen, Nestorium, Dioscorum antiquos, ut scimus, hereticos a Vigilio in synodo nescio qua, in quinta, receptos fuisse. Ecce causam totius, ut aiunt, scandali; si et vos sic recipitis, ut dicitur, aut si et ipsum Vigilium scitis sic infectum defunctum fuisse, quare illum contra conscientiam recitatis? ‘Omne enim quod non ex fide, peccatum est.’ ((Rom. 14. 23)) lam vestra culpa est, si vos deviastis de vera fiducia et ‘primam fidem irritam fecistis’ ((1 Tim. 5. 12)); merito vestri iuniores vobis resistunt et merito vobiscum non communicant, donec perditorum memoria deleatur et oblivioni tradatur. Si enim haec certa magis quam fabulosa sunt, versa vice filii vestri ‘in caput’ ((cf. Deut. 28. 44)) conversi sunt, vos vero ‘in caudam’ ((cf. Deut. 28. 44)), quod etiam dici dolor est; ideo et ‘vestri iudices erunt’ ((Luc. 11. 19)) qui semper orthodoxam fidem servaverunt, quicumque illi fuerint, etiamsi iuniores vestri p.48 videantur; ipsi autem orthodoxi et veri catholici, qui neque hereticos neque suspectos aliquos aliquando receperunt neque defenderunt, sed in zelo verae fidei permanserunt. Si igitur et isti non tales sint, ut seniores ordine culpa tamen maiores iuste iudicent, certatim invicem veniam pro tam longa discordia postulantes et utrique nullum contra rationem defendentes—nec vos hereticos nec illi suspectos—quo utrique culpabiles celerius concordate.
Sed indulgete mihi talia confragosa loca tractanti, si qua forinsecus verba aures pias offenderunt, quia consequentiae ratio historiae nihil me de quaestione praeterire permittit, et libertas paternae consuetudinis, ut ita dicam, me audere ex parte facit. Non enim apud nos persona, sed ratio valet; amor autem pacis evangelicae totum me dicere cogit, ut vobis sit stupor ambobus, qui unus chorus esse debuistis, et magnitudo sollicitudinis meae pro concordia et pace vestra; ‘si enim patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra’ ((1 Cor. 12. 26)). Nos enim, ut ante dixi, devincti sumus cathedrae sancti Petri; licet enim Roma magna est et vulgata, per istam cathedram tantum apud nos est magna et clara. Quamquam enim Ausonici decoris, acsi augustissimum quoddam ac aetheris procul seiunctum climatibus promiscuis, urbis quondam conditae nomen nimio favore omnium prope gentium, totum per orbem usque in occidua transmundialis limitis loca, triundalibus saltuatim licet hyperbolice pelagi vorticibus undique consurgentibus mirum dictu non prohibentibus, longe lateque vulgatum est, ex eo tamen tempore, quo Dei filius homo esse dignatus est, ac in duobus illis ferventissimis Dei spiritus equis, Petro videlicet et Paulo apostolis, quorum ‘cara pignora’ ((cf. Verg. Ecl. viii. 92)) vos felices fecerunt, per mare gentium equitans ‘turbavit aquas multas’ ((cf. Horat. Carm. iv. 4. 43, Ovid. Met. iii. 475)) et innumerabilium populorum millibus multiplicavit quadrigas, supremus ipse auriga currus illius, qui est Christus, Pater verus, agitator Israel, trans euriporum rheuma, trans delfinum dorsa, trans turgescentem dodrantem ad nos usque pervenit. Ex tunc vos magni estis et clari, et Roma ipsa nobilior et clarior est; et si dici potest, propter Christi geminos apostolos—dico ipsos caelos a spiritu sancto dictos, ‘Dei gloriam enarrantes’ ((Ps. 18. 2)), de quibus infertur, ‘in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba’ ((Ps. 18. 4)) eorum—vos prope ‘caelestes’ ((cf. Origen. (transl. Rufin.) Homil. in Gen. i. 13)) estis, et Roma orbis terrarum caput est ecclesiarum, salva loci dominicae resurrectionis singulari praerogativa. Et ideo sicut magnus honor vester est pro dignitate p.50 cathedrae, ita magna cura vobis necessaria est, ut non perdatis vestram dignitatem propter aliquam perversitatem. Tam diu enim potestas apud vos erit, quamdiu recta ratio permanserit; ille enim certus regni caelorum clavicularius est, qui dignis per veram scientiam aperit et indignis claudit; alioquin si contraria fecerit, nec aperire nec claudere poterit.
Cum haec igitur vera sint et sine ulla contradictione ab omnibus vera sapientibus recepta sint, licet omnibus notum est et nemo qui nesciat, qualiter salvator noster sancto Petro regni caelorum contulit claves, et vos per hoc forte superciliosum nescio quid prae ceteris vobis maioris auctoritatis ac in divinis rebus potestatis vindicatis; noveritis minorem fore potestatem vestram apud Dominum, si vel cogitetis hoc in cordibus vestris, quia unitas fidei in toto orbe unitatem fecit potestatis et praerogativae, ita ut libertas veritati ubique ab omnibus detur, et aditus errori ab omnibus similiter abnegetur, quia confessio recta etiam sancto privilegium dedit claviculario, communi omnium nonno; liceat etiam iunioribus vestris sollicitare vos pro zelo fidei, pro amore pacis, pro ecclesiae unitate communis matris, quae nimirum intra viscera more Rebeccae discerpitur materna et dolet pro rixa ac intestino bello filiorum suorum et moesta luget divisionem viscerum suorum. Lacrimis in his opus est magis quam verbis, quomodo praevaluit inimicus Christiani nominis post filii Dei viva verba, post evangeliorum plenitudinem, post apostolicam doctrinam, post neotericam orthodoxorum auctorum scripturam, qui de Novo ac Veteri Testamento sacramenta fidei diverso sermone aperuerunt. Corpus Christi dividere et membra separare et ipsius filii Dei, salvatoris mundi, ‘tunicam [scindere], quae est unitas’ ((cf. Cypr. De Unit. Eccl. 7, Aug. Tract. in Ioann 13. 13))— tuum est hoc artificium, diabole, quem Christus ‘pax nostra, qui fecit utraque unum’ ((Eph. 2. 14)), vincat.
Ideo cito, carissimi, concordate et convenite in unum et nolite contendere pro antiquis litibus, sed magis tacete et aeterno silentio ac oblivioni eas tradite; et si qua dubia sunt, divino iudicio reservate; quae autem manifesta sunt, de quibus homines iudicare possunt, iuste ‘sine acceptione personarum’ ((1 Pet. 1. 17)) iudicate, sitque ‘iudicium pacificum in portis vestris’ ((Zach. 8. 16)), et agnoscite vos invicem, ut sit ‘gaudium in caelo’ ((Luc. 15. 7)) et in terra pro pace et coniunctione vestra. Quid vobis aliud defendere praeter fidem catholicam, si veri Christiani estis utrique? Non enim ego possum scire, unde Christianus contra Christianum de fide possit contendere; sed quidquid dixerit orthodoxus Christianus, qui recte Dominum glorificat, respondebit alter, Amen, quia et ille similiter amat et credit. ‘Unum itaque omnes p.52 dicite et unum sentite’ ((sq. cf. 1 Cor. 1. 10)), ut utrique ‘unum sitis’ ((sq. cf. Ioann 17. 11)), toti Christiani. Nam si, ut audivi, aliqui in Christo duas substantias non credunt, heretici potius quam Christiani credendi sunt; Christus enim salvator noster verus Deus aeternus sine tempore et verus homo absque peccato ex tempore est, qui iuxta divinitatem coaeternus est patri et iuxta humanitatem iunior est matre, qui ‘natus in carne, nequaquam deerat caelo, manens in trinitate’ ((cf. Antiphon. Benchor. fol. 5 v)), vixit in mundo; et ideo, si scriptum est in quinta synodo, ut quidam mihi dixit, quod, ‘qui duas substantias adorat, orationem suam divisam habeat, ille divisus est a sanctis et separatus est a Deo’ ((Constant. II, anathema 9)), qui scripsit. Nam nos pro unitate personae, in qua complacuit ‘plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter’ ((Coloss. 2. 9)), unum Christum credimus, divinitatem eius et humanitatem, quia ‘qui descendit ipse est, qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia’ ((Eph. 4. 10)). Si quis aliter de incarnatione Domini senserit, hostis est fidei et abominandus est omnibus Christianis ac anathematizandus, cuiuscumque ordinis aut status aut gradus fuerit; nullus enim ad iniuriam Dei hominem honorare debet; ideo, quaeso vos pro Christo, nulli parcite, qui vos a Christo separare tentaverit; sed potius ‘ei in faciem resistite’ ((cf. Gal. 2. 11)), si quis, nolens recte credere, vos a fide catholica revocare voluerit.
Date, quaeso, veniam mihi nimis iniurioso asperoque cuidam loquaci, qui de tali causa aliter scribere non potui. Dum enim veritati per omnia placere volui, azima cum amaritudine non nesciens comedenda, soli Deo servivi, qui est benedictus in saecula. Ego germanitatem meam probavi et zelum fidei meae, dum malui reprehensoribus locum dare, quam in tali causa os quamvis ineruditum non aperire. Idcirco ‘quamvis trisulcus arcuato vulnere’ ((cf. Hieron. Adv. Vigilant. 8)) scorpius insurgat in his, de quibus scriptum est, ‘extendere linguam suam sicut arcum mendacii’ ((Ierem. 9. 3)), qui nova quaeque licet epicroca iudicant, copes nimirum effecti hyperbolice, quique oliginosis celotes palearibus, scriptis quibusque non lepidis invidae refragationis semper opponunt pellacias: sed quando rex gentilis peregrinum scribere Longobardus Scotum hebetem rogat, quando unda torrentis antiqui retro redundat, quis non mirabitur potius quam calumniabitur? Ego tamen non trepidabo neque in causa Dei linguas hominum formidabo, qui frequentius mentiantur quam vera loquantur, cum potius verecundiae resistendum quam ignaviae subiciendum sit, ubi necessitas cogat.
Igitur, ut ad id loci regrediar unde digressus sum, rogo vos, quia multi dubitant de fidei vestrae puritate, ut cito tollatis hunc naevum de p.54 sanctae cathedrae claritate; non enim decet Romanae ecclesiae gravitatem haec instantis levitatis fama, ut qualibet vi possit moveri a soliditate verae fidei, pro qua tot martyres sui suum sanguinem fuderunt, malentes mori quam convelli. Numquid enim, si in nostris temporibus persecutio venerit ultima squammae illius invisae, cuius corium vix universae naves poterunt portare, non ‘usque ad sanguinem resistemus adversus peccatum repugnando’ ((Heb. 12. 4)), sicut patres nostri fecerunt, apostolos dico et tot martyres? Si gravis fuit persecutio in initio fidei, quanto magis in fine, de quo Dominus dicit: ‘putasne veniens filius hominis inveniat fidem in terra?’ ((Luc. 18. 8)) et iterum: ‘nisi breviati fuissent dies illi, non fieret omnis caro salva’ ((Matt. 24. 22)). Felix, quem mors ante tollat quam infirmus neget. Dicit tamen electos ibi futuros, de quibus nimirum praedixit discipulis suis: ‘ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi’ ((Matt. 28. 20)). Cum itaque electi futuri in diebus illis periculosioribus ceteris ante etiam ac retro incomparabilibus sustinebunt, Domino roborante, maiora, cur nos in tutioribus adhuc ac securioribus vel pro fide nostra, qua ethnicis ac Iudaeis ac hereticis differimus, non sustinebimus, Domino adiuvante, minora?
Sed talia suadenti, utpote torpenti actu ac dicenti potius quam facienti mihi Ionae hebraice, Peristerae graece, Columbae latine, potius tantum vestrae idiomate linguae nancto, licet prisco utor hebraeo nomine, cuius et pene subivi naufragium, veniam, quaeso, sicut saepe rogavi, date, quia necessitate magis quam cenodoxia scribere coactus sum, dum quidam litteris suis, quibus me primo pene ingressu in huius regionis terminos arripuit, vos mihi cavendos, tamquam in Nestorii sectam decidentes, significavit. Cui attonitus respondi in brevi, ut potui, non credens suae allegationi; sed ne ullo modo veritati essem contrarius, iuxta suam epistolam et iuxta meam bonam de vobis aestimationem —ego enim credo semper columnam ecclesiae firmam esse in Roma— responsum variavi, quod vobis direxi relegendum ac concertandum, sicubi contra veritatem venit; non enim me inter irreprehensibiles profiteri audeo.
Post hanc autem scribendi occasionem insuper regis insistit iussio Agilulfi, cuius postulatio me in stuporem ac in sollicitudinem posuit multiplicem; quippe quia non sine miraculo reor esse, quod video. Reges namque Arrianam hanc labem in hac diu regione, calcando fidem catholicam, firmarunt; nunc nostram rogant roborari fidem. Forte p.56 Christus pie nunc nos respicit, cuius favore omne nascitur bonum. Nos valde miseri sumus, si nostra de parte scandalum amplius fiat. Rogat itaque rex rogatque regina, rogant te toti, ut, quam celerrime possit fieri, fiant omnia unum, fiat ut patriae pax, pax fiat mox fidei, ut toti deinceps grex unus Christi fiat. Rex Regem, tu Petrum, te tota sequatur ecclesia. Quid suavius pace per bella? Quid dulcius coniunctione fratrum diu separatorum? Quam alacer annos supervenit pater post multos? Quam suave diu expectanti matri narratur adventus? Ita Deo patri pax filiorum gaudium erit in aevum saeculorum et laetitia ecclesiae matris tripudium fiet sempiternitatis. De cetero, sancte papa et fratres, orate pro me, vilissimo peccatore, et meis comperegrinis iuxta loca sancta et sanctorum cineres et praecipue iuxta Petrum et Paulum, viros similiter et magnos magni regis duces ac fortissimos campi felicissimi bellatores dominum crucifixum cum cruore sequentes, ut mereamur Christo haerere, placere, gratias agere eumque cum patre et spiritu sancto sine fine laudare vobiscum, cum omnibus sanctis hic et in aeterna saecula saeculorum. Amen.
6. Epistula VI
Cum iam de moribus moralibusque disciplinis diu dixerim, iterum rogas, fili imbuende, doceri. Audisti quid scriptum est: ‘cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.’ ((cf. Sulp. Sev. Dial. i 18)) Scripsi tibi antea de serietate ac pudicitia, cui nimirum, ut ait quidam, ‘etiam tuta timeo’ ((Verg. Aen. iv. 298)); sed quia admonitio quibusdam custodia, quibusdam consolatio, quibusdam perfectio efficitur morum, intellecta scilicet complentibus, ideo frequenter docendi sunt ac imbuendi fili dulcissimi, ut per quasdam delectationes litterarum suas vincere possint de intestino amaritudines bello.
Bellum igitur et beluinum vince, concupiscentias scilicet ac superciliosum. Utilis esto in humilitate infimusque in auctoritate, simplex in fide, doctus in moribus, mordax in propriis, remissus in alienis, purus in amicitia, callidus in insidiis, durus in mollibus, mollis in duris, varius in planis, planus in variis, iucundus in amaris, tristis in iucundis, discors in necessariis, aequalis in veris, severus in suavibus, dulcis in amaritudinibus, fortis in tribulationibus, imbecillis in discordiis; ‘tardus ad p.58 irascendum’ ((sqq. Iacob. 1. 19)), velox ad discendum, ‘tardus quoque ad loquendum’ ((sqq. Iacob. 1. 19)), ut sanctus ait Iacobus, ‘velox [similiter] ad audiendum’ ((sqq. Iacob. 1. 19)); efficax in profectu, hebes in vindicta, cautus in verbo, promptus in opere; amabilis probis, squalidus inhonestis, lenis infirmis, durus stolidis, rectus erectis, humilis deictis; sobrius ubique, castus ubique, pudicus semper, patiens tenus zelo, cupidus numquam, largus semper si non ope, vel animo; oportunus in ieiuniis, oportunus in vigiliis, discretus in officiis, tenax in studiis, constans in fragoribus, laetus in meroribus, audax in causa veritatis, timidus in contentionibus; supplex bonis, insuperabilis malis, mitis in liberalitate, infatigabilis in caritate, iustus in omnibus; pius dignis, misericors pauperibus; memor beneficiorum, inmemor iniuriarum; amator mediocrium, nolus opum, animi depressor, cogitationum publicator; senioribus obediens, iunioribus concurrens, coaequalibus coaequans, perfectis concertans, melioribus non invidens, praecurrentibus non dolens, remorantibus non detrahens, provocantibus consentiens; lassus licet, non deficiens; flens simul et gaudens pro fervore ac spe; timens semper pro fine, licet proficiens in certo.
En tuum, o puer amande ministerque dulcis, monimentum; talis si sis, nimis beatus eris; quia ‘per prospera et adversa’ ((cf. Senec. Epist. 66. 6)) idem eris, paratus ad cuncta, singulis occurrens, temperans gestus, nutriens crescenda, interimens decrescenda, levigans deasperata, exasperans vituperata; semper sollicitus, semper crescens, semper adquirens; semper tendens ad superna, semper currens ad bravium; semper caelestia desiderans, semper divina sitiens. Ecce doctrinam; da sequacitatem, si potes, ut habeas felicitatem et potestatem, cum puerilia desideria fugiens corpus sic in potestatem spiritus redigeris, et te vadem pro tuis tradideris peccatis, in brevi militantem pro aeternis stipendiis. O te felicem, o te beatum, o que mirabilem te puerum, si haec compleveris universa. Si enim in his diligenter omnibus fueris sensu et opere occupatus, non vacabis neque vanis vagisque neque turpibus cogitationibus; sed quasi incipiens semper tibi ipsi congregabis quibus in perpetuum fruiturus eris, unius vir vocandus animi et singularis emolumenti quaesitor, egregius regni negotiator aeterni. Converte igitur te totum in haec, quia habes in quibus tuam exerceas iuventutem, virtutem, efficaciam, strenuitatem, ne, si in contrariis hae fuerint exercitatae, pereant quae per vim ‘rapiunt regnum caelorum.’ ((cf. Matt. 11. 12))
Document details
The TEI Header
File description
Title statement
Title (uniform): Letters of Columbanus
Author: Columbanus Hibernus
Editor: G. S. M. Walker
Responsibility statement
Electronic edition compiled by: Beatrix Färber
Funded by: University College, Cork and Professor Marianne McDonald via the CELT Project
Edition statement
2. Second draft, revised and corrected.
Extent: 14595 words
Publication statement
Publisher: CELT: Corpus of Electronic Texts: a project of University College, Cork
Address: College Road, Cork, Ireland — http://www.ucc.ie/celt
Date: 2004
Date: 2008
Distributor: CELT online at University College, Cork, Ireland.
CELT document ID: L201054
Availability: Available with prior consent of the CELT programme for purposes of academic research and teaching only.
Availability: Copyright for the printed edition rests with the Dublin Institute for Advanced Studies.
Notes statement
In the light of more recent scholarship, some texts formerly attributed to Columbanus are now no longer regarded as his writings. In particular Neil Wright, in his article 'Columbanus's Epistulae' in Lapidge 1997 (see no. 133 below) has cast doubts on the Columbanus's authorship of Letter VI. It is included here as it forms part of Walker's edition. [We are grateful to Dr Damian Bracken for this information].
Source description
Primary Manuscripts
- St. Gall Stiftsbibliothek 1346 (s. XVII).
- Turin Bibliotheca Nazionale G. V. 38 (s. IX–X). This contains the sixth Epistle only, at fo1. 126
- Turin Bibliotheca Nazionale G. VII. 16 (s. IX2) contains the sixth Epistle only, at fo1. 60
Editions and Translations
- Collectanea Sacra, ed. P. Fleming (Louvain, 1667)
- W. Gundlach has edited the prose and poetical Epistles in Monumenta Germaniae Historica, Epistolae, iii (1892), pp. 154 ff.
- Sancti Columbani Opera, ed. G. S. M. Walker, (Scriptores Latini Hiberniae Vol. II) The Dublin Institute for Advanced Studies, (Dublin, 1957 [repr. 1970])
Secondary Literature (cf. Walker, Opera, lxxxiii–lxxxv and Lapidge, Columbanus, 287–304)
- Patricius Fleming, Collectanea Sacra seu S. Columbani Hiberni abbatis ... necnon aliorum aliquot e Veteri itidem Scotia seu Hibernia antiquorum sanctorum acta et opuscula, Louvain 1667.
- Dom Grappin, Histoire de l'Abbaye Royale de Luxeuil (unpublished eighteenth-century manuscript, Bibliothèque Municipale de Besançon, Fonds de l'Académie, no. 32).
- Dom Guillo, Histoire de l'illustre Abbaye de Luxueil (1725; unpublished manuscript, Bibliothèque Municipale de Vesoul, No. 190).
- P. L. della Torre, Vita di S. Colombano (1728).
- G. C. Knottenbelt, Disputatio historico-theologica de Columbano, Leyden 1839.
- A. Digot, St. Colomban et Luxeuil, L'Austrasie 1840.
- A. Gianelli, Vita de s. Colombano abbate, Turin 1844.
- W. F. Besser, Der heil. Columban, Leipzig 1857.
- Dom de Villiers, Eductum e tenebris Luxovium (1864; unpublished manuscript in Archives, Dept. de la Haute-Saône).
- K. J. Greith, Die heil. Glaubensboten Kolumban und Gall und ihre Stellung in der Urgeschichte St. Gallens, St. Gallen 1865.
- J. A. Zimmermann, Die heil. Columban und Gallus nach ihrem Leben und Wirken geschildert, St. Gallen 1866.
- P. F. Moran, 'An Irish Missionary and his work', Irish Ecclesiastical Record (1869).
- G. Hertel, 'Über des heil. Columba Leben und Schriften, besonders über seine Klosterregel', in: Zeitschrift für die historische Theologie 45 (1875) 396–454.
- G. Hertel, 'Anmerkung zur Geschichte Columbas', Zeitschrift für Kirchengeschichte 3 (1879) 145–150.
- Otto Seebaß, Über Columba von Luxeuils Klosterregel und Bußbuch, Dresden 1883.
- B. MacCarthy, Irish Eccleciastical Record 5 (1884), 771; on the date of Columban's death.
- Albert Hauck, 'Über die sogenannte Instructiones Columbani', Zeitschrift für kirchliche Wissenschaft und kirchliches Leben 6 (1885) 357–64.
- Clemens Blume and G. M. Dreves (edd.), Analecta Hymnica Medii Aevi, 55 vols., Leipzig 1886–1922.
- Clemens Blume, 'Hymnodia Hiberno-Celtica saeculi V.–IX.' in: Clemens Blume and G. M. Dreves (edd.) Analecta Hymnica Medii Aevi, LI 259–365.
- S. Vincent, St. Colomban, Paris 1887.
- Wilhelm Gundlach, 'Über die Columban-Briefe 1. Die prosaischen Briefe', Neues Archiv 15 (1890) 497–526.
- J. von Pflugk-Harttung, 'The Old Irish on the Continent', Royal Historical Society Transactions, new series V, (1891) 75–102.
- Otto Seebaß, 'Über die Handschriften der Sermonen und Briefe Columbas von Luxeuil', Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde 17 (1892) 245–59.
- Otto Seebaß, 'Über die sogenannte Instructiones Columbani', Zeitschrift für Kirchengeschichte 13 (1892) 513–34.
- Wilhelm Gundlach, 'Zu den Columban-Briefen: eine Entgegnung', Neues Archiv 17 (1892) 425–9.
- Otto Seebaß, 'Das Poenitentiale Columbani', Zeitschrift für Kirchengeschichte 14 (1894) 430–48.
- A. Malnory, Quid Luxovienses monachi discipuli S. Columbani ad regulam monasteriorum atque ad communem ecclesiae profectum contulerint, Paris 1894.
- H. Beaumont, Étude historique sur l'abbaye de Luxeuil, Luxeuil 1895.
- L. Dedieu, Colomban, législateur de la vie monastique, Cahors 1901.
- Bruno Krusch (ed.), 'Vitae S. Galli', Monumenta Germaniae Historica, Scriptores Rerum Merovingicarum, iv (1902) 229–337.
- T .J. Shahan, 'St. Columbanus at Luxeuil', American Catholic Quarterly Review (Jan. 1902).
- C. W. Bispham, Columban, saint, monk, and missionary, New York 1903.
- G. Bonet-Maury, 'S. Colomban et la fondation des monastères irlandaises en Brie au VIIe siècle', Revue Historique 83 (1903) 277–99.
- Bruno Krusch (ed.), 'Ionae Vitae Columbani', Monumenta Germaniae Historica, Scriptores Rerum Merovingicarum, iv (1902); separatim ed. (1905).
- Louis Gougaud, in: Annales de Bretagne 22 (1906–7) 327–43; on Columban's itinerary to France.
- Heinrich Zimmer, in: Sitzungsberichte der Königlich Preußischen Akademie der Wissenschaften 14 (1909) 391–400; on Columban's route to France.
- W. T. Leahy, Columbanus the Celt, Philadelphia 1913.
- G. Metlake, 'Jonas of Bobbio', Ecclesiastical Review 48 (1913) 563–74.
- G. Metlake, 'St. Columban and the School of Luxeuil', Ecclesiastical Review 49 (1913) 533–52.
- J. J. Laux, Der heil. Kolumban, sein Leben und seine Schriften, Freiburg 1919; (trans. G. Metlake) Life and Writings of St. Columban, Philadelphia 1914.
- H. Concannon, Life of Saint Columban, Dublin 1915.
- H. Concannon, 'St. Columban, apostle of peace and penance', Studies 4 (1915) 513–26.
- J. J. O'Gorman, St. Columban, (privately printed) Ottawa 1915.
- A. B. Scott, 'St. Columbanus', Transactions, Gaelic Society of Inverness (1915) 50ff.
- D. Cambiaso, 'San Colombano, sua opera e suo culto in Liguria', Rivista diocesana Genovese 6 (1916) 121–5.
- G. Domenici, 'San Colombano', Civiltà Cattolica (1916).
- P. Lugnano, 'San Colombano, monaco e scrittore', Rivista Storica Benedittina 11 (1916) 5–46.
- Aubrey Gwynn, in: Studies 7 (1918) 474–84; on the date of Columban's birth.
- P. Buzzi, Colombano d'Irlande; il santo ed il poeta, Locchi 1921.
- E. Martin, St. Columban, Paris 1905; 3rd edn 1921.
- Louis Gougaud, in: Revue Celtique 39 (1922) 211–14; on the cult of St. Columban.
- Louis Gougaud (trans. V. Collins), Gaelic Pioneers of Christianity, Dublin 1923.
- J. Rivière, 'St. Colomban et le jugement du Pape hérétique', Revue des Sciences Réligieuses, Paris, 3 (1923) 277ff.
- Chanoine Bouhélier, Saint Colomban, Luxeuil 1924.
- P. Chauvin, Saint Colomban, Fondateur de l'Abbaye de Luxeuil, Luxeuil 1924.
- F. Cabrol, Luxeuil et Saint Colomban, Luxeuil 1926.
- E. J. MacCarthy, St. Columban, Nebraska, New York 1927; a reprint of Montalembert, with added critical studies.
- E. J. MacCarthy, 'Shrines of St. Columban in Europe', Far East (July 1927).
- J. F. Kenney, The Sources for the Early History of Ireland. I: Ecclesiastical. An Introduction and Guide, New York 1929, 186ff.; revised impression By Ludwig Bieler, 1966.
- J. Roussel, 'Itinéraire suivi par St. Colomban d'Irlande en Gaule', Bulletin de l'Académie des Sciences, Belles-lettres et Arts de Besançon (1930) 128–44.
- N. Grimaldi, 'S. Colombano ed Agilulfo', Archivio Storico Prov. Parm. 39 (1931).
- Mario Esposito, 'The ancient Bobbio catalogue', Journal of Theological Studies 32 (1931) 337–44.
- J. Guiraud, 'L'Action civilatrice de Saint Colomban et de ses moines dans la Gaule Mérovingienne', 31st International Eucharistic Congress, Dublin 1932, ii, 180–9.
- Louis Gougaud, 'Sur les routes de Rome et sur le Rhin avec les 'peregrini' insulaires', Revue de l'Histoire Ecclésiastique 29.1 (1933) 253–71.
- C. G. Mor, 'San Colombano e la politica ecclesiastica de Agilulfo', Bolletino di Storia Piacentina 28 (1933) 49–58.
- J. F. O'Doherty, 'St. Columbanus and the Roman See', Irish Ecclesiastical Record, series V, 42 (1933) 1–10.
- H. Bresslau (ed.), 'Miracula S. Columbani', Monumenta Germaniae Historica, Scriptores, 30. 2 (1934) 993–1015.
- L. Kilger, 'Kolumban und Gallus in Tuggen', Heimatkunde vom Linthgebiet Uznach 1939, 28–39 and 41–48.
- F. Blanke, Columban und Gallus, Zürich 1940.
- J. Roussel, St. Colomban et l'Épopée Colombanienne, 2 vols., Besançon 1941–2.
- P. Salmon, 'Le Lectionnaire de Luxeuil', Revue Bénédictine 53 (1941) 89–107.
- J. B. Gai, 'L'influence de St. Colomban sur la Société Mérovingienne', Vie Spirituelle 67 (1942) 366–89.
- L. Kilger, 'Die Quellen zum Leben der heil. Columban und Gallus', Zeitschrift für schweizer. Kirchengeschichte 36 (1942) 107–120.
- G. Vinay, 'Interpretazione de S. Colombano', Bolletino storico-bibliografico subalpino 46 (1948) 5–30.
- D. Chute, 'On St. Columban of Bobbio', Downside Review 47 (1949), 170ff and 304ff.
- G. S. M. Walker, 'On the use of Greek words in the writings of St. Columbanus of Luxeuil', Archiuum Latinitas Medii Aeui (Bulletin Du Cange) 21 (1949/50) 117–31.
- Jean Laporte, 'S. Colomban, son âme et sa vie', Mélanges de Science Réligieuse, Lille 1949, 49–56.
- M. Henry-Rosier, St. Colomban dans la Barbarie Mérovingienne, Paris 1950.
- E. J. MacCarthy, 'Portrait of St. Columban', Irish Ecclesiastical Record 74 (1950) 110–15.
- Marguerite Marie Dubois (ed.), Mélanges Colombaniens, Actes du Congrès international de Luxeuil, 20–23 juillet 1950, Paris 1951.
- Jean Laporte, 'Étude d'authenticité des oeuvres attribuées à saint Colomban', Revue Mabillon 45 (1955) 1–28; 46 (1956) 1–14.
- E. Franceschini, [review of Opera, ed. and transl. Walker] Aevum 31 (1957) 281–3.
- J. O'Carroll, 'The chronology of saint Columbanus', Irish Theological Quarterly 24 (1957) 76–95.
- Heinz Löwe, [review of Walker, Opera] Theologische Literaturzeitung 83 (1958) 685–7.
- Anscari Mundó, 'L'édition des oeuvres de S. Colomban', Scriptorium 12 (1958) 289–93.
- M. L. W. Laistner, [review of Walker, Opera] Speculum 34 (1959) 341–3.
- Mario Esposito, 'On the new edition of the Opera Sancti Columbani', Classica & Mediaevalia 21 (1960) 184–203.
- R. L. P. Milburn, [review of Walker, Opera] Medium Aevum 29 (1960) 25–7.
- Marguerite Marie Dubois, Saint Colomban, Un Pionnier de la civilisation occidentale, Paris 1950 (translated with additional notes by James O'Caroll: Saint Columban, A pioneer of Western civilization, Dublin 1961).
- Ludwig Bieler, 'Editing Saint Columbanus. A reply, Classica & Mediaevalia 22 (1961) 139–50.
- Ludwig Bieler, [review of J. Laporte (ed.), Le Pénitentiel de Saint Colomban] Journal of Theological Studies, new series 12 (1961) 106–12.
- C. Mohrmann, 'The earliest Continental Irish Latin', Vigiliae Christianae 16 (1962) 216–33.
- Valeria Polonio, Il monasterio di San Colombano di Bobbio dalla fondazione all'epoca carolingia, Genova 1962.
- M. Tosi, 'Il commentario di san Colombano ai Salmi', Columba 1 (1963) 3–14.
- G. F. Rossi, 'Il commento di san Colombano ai Salmi ritrovato a Bobbio in un codice della fine del secolo XII', Divus Thomas 67 (1964) 89–93.
- Friedrich Prinz, Frühes Mönchtum im Frankenreich: Kultur und Gesellschaft in Gallien, den Rheinlanden und Bayern am Beispiel der monastischen Entwicklung (4. bis 8. Jahrhundert), München 1965.
- M. Tosi (ed. and transl.), Vita Columbani et discipulorum eius, Piacenza 1965.
- A. Quacquarelli, 'La prosa d'arte di S. Colombano', Vetera Christianorum 3 (1966) 5–24.
- P. Engelbert, 'Zur Frühgeschichte des Bobbieser Skriptoriums', Revue Bénédictine 78 (1968) 220–60.
- Johannes Wilhelmus Smit, Studies on the Language and Style of Columba the Younger (Columbanus), Amsterdam 1971.
- Ludwig Bieler, [review of Smit, Studies] Latomus 31 (1971) 896–901.
- A. Önnefors, 'Die Latinität Columbas des Jüngeren in neuem Licht', Zeitschrift für Kirchengeschichte 83 (1972) 52–60.
- B. Vollmann, [review of Smit, Studies] Jahrbuch für Antike und Christentum 15 (1972) 210–14.
- A. Quacquarelli, 'La prosa di san Colombano', in: Colombano, pioniere di civilizzazione cristiana europea. Atti del convegno internazionale di studi colombaniani, Bobbio, 28–30 agosto 1965, Bobbio 1973, 23–41.
- Tomás Ó Fiaich, Columbanus in his own words, Dublin 1974.
- J. J. O'Meara and B. Naumann (edd.), Latin Script and Letters A.D. 400–900: Festschrift presented to Ludwig Bieler, Leiden 1976.
- Michael Winterbottom, 'Columbanus and Gildas', Vigiliae Christianae 30 (1976) 310–17.
- Michael Lapidge, 'The authorship of the adonic verses Ad Fidolium attributed to Columbanus', Studi Medievali, 3rd series, 18 (1977) 815–80.
- M. W. Herren, 'Classical and secular learning among the Irish before the Carolingian Renaissance', Florilegium 3 (1981) 118–57.
- M. W. Herren (ed.), Insular Latin Studies: Papers on Latin Texts and Manuscripts of the British Isles: 550–1066, Toronto 1981.
- Heinz Löwe, 'Columbanus und Fidolius', Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters 37 (1981) 1–19.
- Friedrich Prinz, 'Columbanus, the Frankish nobility and the territories east of the Rhine', in: H. B. Clarke and Mary Brennan (edd.), Columbanus and Merovingian Monasticism, Oxford 1981, 73–87.
- Pierre Riché, 'Columbanus, his followers and the Merovingian church', in: H. B. Clarke and Mary Brennan (edd.), Columbanus and Merovingian Monasticism, Oxford 1981, 59–72.
- Ian Wood, 'A prelude to Columbanus: the monastic achievement in the Burgundian territories', in: H. B. Clarke and Mary Brennan (edd.), Columbanus and Merovingian Monasticism, Oxford 1981, 3–32.
- Kate Dooley, 'From penance to confession: The Celtic contribution', Bijdragen: Tijdschrift voor Philosophie en Theologie 43 (1982) 390–411.
- Heinz Löwe (ed.), Die Iren und Europa im früheren Mittelalter, 2 vols., Stuttgart 1982.
- Peter Christian Jacobsen, 'Carmina Columbani', in: Heinz Löwe (ed.), Die Iren und Europa, I, 434–67.
- John J. Contreni, 'The Irish in the western Carolingian empire (according to James F. Kenney and Bern, Burgerbibliothek 363)' in: Die Iren und Europa, ed. Löwe, II, 758–98.
- Fidel Rädle, 'Die Kenntnis der antiken lateinischen Literatur bei den Iren in der Heimat und auf dem Kontinent', in: H.Löwe (ed.), Die Iren und Europa im früheren Mittelalter, Stuttgart 1982, vol.I, 484–500.
- K. Schäferdiek, 'Columbans Wirken im Frankenreich', in: H.Löwe (ed.), Die Iren und Europa im früheren Mittelalter, Stuttgart 1982, vol.I, 171–201.
- Ian Wood, 'The Vita Columbani and Merovingian hagiography', Peritia 1 (1982) 63–80.
- Proinséas Ní Chatháin and Michael Richter (edd.), Ireland and Europe: the Early Church, Stuttgart 1984.
- Michael Lapidge, 'Columbanus and the "Antiphonary of Bangor"', Peritia 4 (1985) 104–16.
- Michael Lapidge and Richard Sharpe, A Bibliography of Celtic-Latin Literature 400–1200 (Dubin 1985).
- D. R. Howlett, 'Two works of Columban', Mittellateinisches Jahrbuch 28 (1993) 27–46.
- R. Stanton, 'Columbanus, Letter 1. Translation and Commentary', The Journal of Medieval Latin 3 (1993) 149–68.
- P. T. R. Gray and M. W. Herren, 'Columbanus and the Three Chapters controversy – a new approach', Journal of Theological Studies, new series 45 (1994) 160–70.
- D. R. Howlett, 'The earliest Irish writers at home and abroad', Peritia 8 (1994) 1–17.
- Ian Wood, The Merovingian Kingdoms 450–751, London 1994.
- James P. Mackey, 'The theology of St Columbanus'. In Próinséas Ní Chatháin and Michael Richter (eds.), Irland und Europa im früheren Mittelalter: Bildung und Literatur, Stuttgart 1996, 228–39.
- Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, Woodbridge, UK/Rochester, New York, USA 1997.
- Donald Bullough, 'The career of Columbanus', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 1–28.
- Neil Wright, 'Columbanus's Epistulae', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 29–92.
- Clare Stancliffe, 'The thirteen sermons attributed to Columbanus and the question of their authorship', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings,93–202.
- Jane Barbara Stevenson 'The monastic rules of Columbanus', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 203–216.
- T.M. Charles-Edwards, 'The penitential of Columbanus', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 217–239.
- Dieter Schaller, ''De mundi transitu': a rhythmical poem by Columbanus?', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 240–254.
- Michael Lapidge, ''Precamur patrem': an Easter hymn by Columbanus?', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 255–263.
- Dáibhí Ó Cróinín, 'The computistical work of Columbanus', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 264–270.
- Michael Lapidge, 'The Oratio S. Columbani', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 271–273.
- Michael Lapidge, 'Epilogue: Did Columbanus compose metrical verse?', in: Michael Lapidge (ed.), Columbanus: studies on the Latin writings, 274–285.
- Charles Clement O'Brien, Exegesis, Scripture and the Easter Question in the Letters of Columbanus, unpublished M. Phil Thesis, National University of Ireland, Cork, Department of History 1998.
- T. M. Charles-Edwards, Early Christian Ireland, Cambridge: CUP 2000, 344–390; on Columbanus and his disciples.
- Pier Franco Beatrice, "Hermagorica novitas. La testimonianza di Colombano sullo scisma dei Tre Capitoli", in: S. Tavano, G. Bergamini, S. Cavazza (eds.), Aquileia e il suo Patriarcato (Pubblicazioni della Deputazione di Storia Patria per il Friuli, 29) Udine 2000, 75–93. [This reference was kindly supplied by Dr Pier Franco Beatrice].
- Damian Bracken, 'Authority and Duty: Columbanus and the Primacy of Rome', Peritia 16 (2002) 168–213. (available at CELT.)
- Fergus Clifford, 'Columbanus and the theme of leadership: a monastic perspective' unpublished M. Phil Thesis, National University of Ireland, Cork, Department of History 2002. [This reference was kindly supplied by Dr Damian Bracken.]
- Pádraig Ó Riain, A dictionary of Irish Saints (Dublin 2011).
The edition used in the digital edition
Walker, G.S.M., ed. (1957). Sancti Columbani Opera. 1st ed. reprinted 1970. Dublin: The Dublin Institute for Advanced Studies.
You can add this reference to your bibliographic database by copying or downloading the following:
@book{L201054, title = {Sancti Columbani Opera}, editor = {G.S.M. Walker}, edition = {1}, note = {xciv + 247 pp.}, publisher = {The Dublin Institute for Advanced Studies}, address = {Dublin }, date = {1957}, note = {reprinted 1970}, UNKNOWN = {seriesStmt} }
Encoding description
Project description: CELT: Corpus of Electronic Texts
Sampling declarations
The present text represents pp. 2–58 of the printed edition. All editorial introduction, footnotes and indexes have been omitted. Notes detailing citation sources are integrated into the electronic edition by cit tags. (See under quotation).
Editorial declarations
Correction: Text proofread twice at CELT.
Normalization: The electronic texts represents the edited text.
Quotation: Citations are tagged cit. This element contains bibl and qt elements.
Hyphenation: Soft hyphens are silently removed. When a hyphenated word (hard or soft) crosses a page-break, this break is marked after the completion of the hyphenated word.
Segmentation: div0=the correspondence; div1=the individual letter; div2=the section. Paragraphs are marked.
Standard values: Dates are standardized in the ISO form yyyy-mm-dd.
Interpretation: Names are not tagged.
Reference declaration
A canonical reference to a location in this text should be made using “Epistula”, eg Epistula 1.
Profile description
Creation: By various monastic scribes, at various dates. c.800-1300
Language usage
- The text is in Latin. (la)
Keywords: religious; prose; medieval; St Columba; letters; Pope
Revision description
(Most recent first)
- 2019-06-05: Changes made to div0 type. (ed. Beatrix Färber)
- 2014-05-08: Item added to bibliographic details. (ed. Beatrix Färber)
- 2008-10-16: Header updated, keywords added; file validated; new wordcount made. (ed. Beatrix Färber)
- 2008-07-21: Value of div0 "type" attribute modified, 'creation' tags inserted, content of 'langUsage' revised; minor modifications made to header. (ed. Beatrix Färber)
- 2005-08-25: Normalised language codes and edited langUsage for XML conversion (ed. Julianne Nyhan)
- 2005-08-04T16:17:06+0100: Converted to XML (ed. Peter Flynn)
- 2004-02-09: Whole file proofed (2); minor additions to header/bibliography; file re-parsed; HTML file created. (ed. Beatrix Färber)
- 2004-02-04: Header created; structural and content markup added in line with companion file. Numbered citation tags inserted; file parsed. (ed. Beatrix Färber)
- 2004-01-23: File proofed (1), pagebreaks inserted. (ed. Benjamin Hazard)
- 2004-01-23: File scanned. (text capture Benjamin Hazard)