CELT document L201090

Adamnan's De Locis Sanctis

Adamnan of Iona

Edited by Denis Meehan

Adamnan's De Locis Sanctis

 p.36

0. CAPITULATIONES

 221IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI CRAXARE LIBRUM DE LOCIS INCIPIO SANCTIS
Arculfus sanctus episcopus gente Gallus diuersorum longe remotorum peritus locorum uerax index et satis idoneus in Hierusolimitana ciuitate per menses nouem hospitatus et loca sancta cotidianis uisitationibus peragrans mihi Adomnano haec universa quae infra craxanda sunt experimenta diligentius percunctanti et primo in tabulis describenti fideli et indubitabili narratione dictauit; quae nunc in membranis breui10  textu scribuntur.

  1. De situ Hierusalem.
  2. De eclesia rotundae formulae super sepulchrum Domini aedificata et de ipsius sepulchri figura et eius tegorioli.
  3. 15 
  4. De illo lapide qui ad hostium monumenti eius aduolutus est (quem angelus Domini de caelo discendens post resurrectionem eius reuoluit Alpha).
  5. De eclesia sanctae Mariae quae rotundae  222coheret eclesiae.
  6. 20 
  7. De ilia eclesia quae in Caluariae loco constructa est.
  8. De basilica quam Constantinus uicinam supradictae eclesiae in eodem fabricauit loco ubi crux Domini ruinis superata post multa tempora refosa inuenta est terra.
  9. De alia exedra inter eclesiam Caluariae et Constantini basilicam25  sita, in qua calix Domini et spungia in eo recondita habetur de qua in ligno pendens acetum suxerat.
  10. De lancea militis qua latus Domini ipse pupungit.
  11. De sudario illo quo Domini caput sepulti contectum est.
  12. De linteo quod, ut fertur, sancta contexit Maria.
  13.  p.38
  14. De alia summa columna in illo sita loco cruce Domini superposita ubi mortuus reuixit iuuenis.
  15. De eclesia sanctae Mariae in ualle Iosaphat fabricata, in qua monumentum eius habetur.
  16. De turre Iosaphat in eadem constructa ualle.
  17. De monumentis Symeon et Ioseph.
  18. De spelunca in rupe montis Oliueti habeta contra uallem Iosaphat (in qua iiii mensae et putei sunt duo alpha).
  19.  223
  20. De porta Dauid.
  21. 10 
  22. De illo loco in quo Iudas Scariothis laqueo se suspendit.
  23. De forma grandis basilicae in monte Sion fabricatae et de ipsius montis situ.
  24. De agellulo illo qui Ebraice Acheldemag uocitatur.
  25. De asperis et petrosis locis ab Hierusalem usque ad ciuitatem15  Samuhelis late patentibus et usque ad Cessariam Palestinae occasum uersus succedentibus.
  26. De monte Oliuarum.
  27. De altitudine et qualitate terrae illius.
  28. De loco Dominicae ascensionis.
  29. 20 
  30. De eclesia in eo aedificata.
  31. De sepulchro Lazari et eclesia super illud constructa.
  32. De monasterio eidem adherente.
  33. De alia eclesia ad dexteram Bethaniae partem constructa.
  34. De uineis et segetibus montis Oliueti.
  35. 25 
  36. De superioribus locis eius.
PRIMI TITULI LIBRI HUCUSQUE.

 p.72

ABHINC SECUNDI SEQUUNTUR KAPITULATIONES LIBRI

  1. De Bethlem ciuitatis situ.
  2. De loco natiuitatis Domini.
  3. De ilia petra extra murum sita super quam aqua primae lauationis eius post natiuitatem effusa est.
  4. De alia eclesia in qua illud Dauiticum conspicitur monumentum.
  5. De alia eclesia in cuius interiore parte sancti Hieronimi habetur sepulchrum.
  6. 10 
  7. De monumentis illorum trium pastorum quos nascente Domino caelestis circumfulsit claritudo.
  8.  254
  9. De sepulchro Rachel,
  10. De Chebron.
  11. De ualle Mambre.
  12. 15 
  13. De sepulchris .iiii. patriarcharum.
  14. De monte et quercu Mambre.
  15. De illo pineto ex quo ligna in camellis ad ignis ministeria in Hierusolimis perficienda uechuntur.
  16. De Hiericho.
  17. 20 
  18. De Galgalis.
  19. De .xii. lapidibus quos filii Israhel transuadato Iordanis fluuio siccato detulerunt profundo.
  20. De illo loco in quo Dominus ab Iohanne baptizatus est.
  21. De Iordanis colore.
  22. 25 
  23. De mare mortuo.
  24. De fontibus Iordanis.
  25. De mare Galileae.
  26. De puteo Samariae.
  27. De quodam solitudinis fonticulo.
  28. 30 
  29. De locustis et melle siluestri.
  30. De illo loco in quo Dominus quinque panes et duos benedixit pisces.
  31. De Cafarnaum.
  32. De Nazareth et eclesiis eius.
  33. De monte Thabor.
  34. 35  255
  35. De Damasco.
  36. De Tyro.
  37. De Alexandria et Nilo flumine et corcodrillis eius.

TERTII LIBELLI CAPITULATIONES

  1. De Constantinopolitana ciuitate.
  2. De conditione eiusdem ciuitatis.
  3. De ilia eclesia in qua crux Domini habetur.
  4. De Georgio confessore.
  5. De imagine sanctae Mariae.
  6. De monte Uulgano.

 p.40

1. PRIMUS DE LOCIS SANCTIS OCCUPIT LIBELLUS

DE SITU HIERUSALEM

1. De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex his quae mihi sanctus dictauit Arculfus; ea uero quae in aliorum libris de eiusdem ciuitatis positione repperiuntur a nobis pretermittenda sunt.

2. In cuius magno murorum ambitu idem Arculfus lxxxiiii numerauit turres et portas bis ternas, quarum per circuitum ciuitatis ordo sic ponitur: 3. Porta Dauid ad occidentalem montis Sion partem prima numeratur. Secunda porta uillae fullonis. Tertia porta sancti Stephani.10  Quarta porta Beniamin. Quinta portula, hoc est paruula porta; ab hac per grados ad uallem Iosafat discenditur. Sexta porta Tecuitis. 4. Hic itaque ordo per earundem portarum et turrium intercapidines a porta Dauid supra memorata per circuitum septemtrionem uersus et exinde ad orientem dirigitur. 5. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur15  celebriores tamen ex eis (tres) portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali, alter a septemtrionali, tertius ab orientali parte. 6. Ea uero pars murorum cum interpositis turribus quae a supra descripta Dauid porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a meridie supereminet ciuitati, usque ad eam eiusdem montis frontem diregitur quae praerupta rupe orientalem respicit plagam nullas habere portas20  conprobatur.

 225

7. Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur quod nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificantia profatus narrauit inquiens: 8. Diuersarum gentium undique prope innumera25  multitudo duodecimo die mensis Septembris anniuersario more in Hierusolimis conuenire solet ad commercia motuis uenditionibus et emtionibus peragenda. 9. Unde fieri necesse est ut per aliquot dies in eadem hospita ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum; quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas nec30  non et boum masculorum, diuersarum uectores rerum, per illas politanas plateas stercorum abhominationes propriorum passim sternit, quorum nidor herentum non mediocriter ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem praebent. 10. Mirum dictu, post diem supra memoratarum recessionis cum diuersis turmarum iumentis nocte35  subsequente inmensa pluuiarum copia de nubibus effusa super eandem discendit ciuitatem, quae totas abstergens abhominabiles de plateis sordes ablutam ab inmunditiis fieri facit earn, 11. Nam Hierusolimitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion incipiens ita est molli a p.42  226conditore Deo dispositus cliuo usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque murorum loca ut ilia pluuialis exuberantia nullo modo in plateis stagnantium aquarum in similitudinem supersedere possit sed instar fluuiorum de superioribus ad inferiora decurrat. 12. Quae scilicet caelestium aquarum inundatio per orientales influiens portas et omnia secum stercuralia auferens abhominamenta uallem Iosaphat intrans torrentem Cedron auget, et post talem Hierusolimitanam baptizationem continuatim eadem pluuialis exuberatio cessat.

13. Hinc ergo non neglegenter annotandum est quanti uel qualis10  honoris haec electa et praedicabilis ciuitas in conspectu aeterni genitoris habeatur, qui earn sordidatam diutius remanere non patitur, sed ob eius unigeniti honorificantiam citius earn emundat, qui intra murorum eius ambitum sanctae crucis et resurrectionis ipsius loca habet honorifica.

14. Ceterum in illo famoso loco ubi quondam templum magnifice15  constructum fuerat in uicinia muri ab oriente locatum nunc Saracini quadrangulam orationis domum, quam subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias construentes uili fabricati  227sunt opere, ipsi frequentant; quae utique domus tria hominum milia, ut fertur, capere potest.

20 

2. DE ECLESIA ROTUNDAE FORMULAE SUPER SEPULCHRUM DOMINI AEDIFICATA (ET DE IPSIUS SEPULCHRI FIGURA ET EIUS TEGORIOLI)

1. Arculfus itaque de ipsius ciuitatis habitaculis a nobis interrogatus respondens ait: Memini me et uidisse et frequentasse multa ciuitatis25  eiusdem edificia plurimasque domus grandes lapideas per totam magnam ciuitatem intra moenia circumdata mira fabricatas arte sepius considerasse. 2. Quae omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut estimo, exceptis eorum edificiorum structuris quae in locis sanctis, crucis uidelicet et resurrectionis, mirificae fabricata sunt. De quibus diligentius30  sanctum interrogauimus Arculfum, praecipuae de sepulchro Domini et eclesia super illud constructa, cuius mihi formulam in tabula cerata Arculfus ipse depinxit.

3. Quae utique ualde grandis eclesia tota lapidea mira rotunditate ex omni parte conlocata, a fundamentis in tribus consurgens parietibus,35  inter unum quemque parietem et alterum latum habens spatium uiae, tria quoque altaria in tribus locis parietis medii artifice fabricatis.

 p.44

4. Hanc rotundam et summam eclesiam supra memorata habentem altaria, unum ad meridiem respiciens, alterum ad aquilonem, tertium ad occasum uersus, duodecim mirae magnitudinis sustentant columnae.

 228

5. Haec bis quaternales portas habet, hoc est [iiii] introitus, per tris e regione interiectis uiarum spatiis stabilitos parietes, ex quibus iiii [exitus] ad ulturnum spectant, qui et caecias dicitur uentus, ali uero iiii ad eurum respiciunt.

6. In medio spatio huius interioris rotundae domus rotundum inest in una eademque petra excissum tegorium, in quo possunt ter terni10  homines stantes orare, et a uertice alicuius non breuis staturae stantis hominis usque ad illius domunculae camaram pes et semipes mensura in altum extenditur.

7. Huius tegorioli introitus ad orientem respicit; quod totum extrinsecus electo tegitur marmore; cuius exterius summum culmen auro15  ornatum auream non paruam sustentat crucem. In huius tegorii aquilonea parte sepulchrum Domini in eadem petra interius excisum habetur. 8. Sed eiusdem tegorii pauimentum humilius est loco sepulcri. Nam a pauimento eius usque ad sepulchri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi denoscitur. Sic mihi Arculfus, qui sepe20  sepulchrum Domini frequentabat, indubitanter emensus pronuntiauit.

9. Hoc in loco proprietas siue discrepantia nominum notanda inter  229monumentum et sepulchrum. Nam illud sepe supra memoratum rotundum tegorium alio nomine euangelistae monumentum uocant; ad cuius hostium aduolutum et ab eius hostio reuolutum lapidem resurgente25  Domino pronuntiant.

10. Sepulchrum uero proprie dicitur ille locus in tegorio, hoc est in aquilonali parte monumenti, in quo Dominicum corpus linteaminibus inuolutum conditum quieuit; cuius longitudinem Arculfus in septem pedum mensura mensus est manu. 11. Quod uidelicet sepulchrum non,30  ut quidam falso opinantur, duplex et quandam de ipsa maceriolam petra habens excisam duo crura et femora duo intercedentem et separantem, sed totum simplex a uertice usque ad plantas lectum unius hominis capacem super dorsum iacentis prebens, in modum speloncae introitum a latere habens ad australem monumenti partem e regione respicientem p.46 culmenque humile desuper eminens fabrefactum. 12. In quo utique sepulchro dudenae lampades iuxta numerum duodecim sanctorum apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent, ex quibus iiii in imo illius lectuli sepulchralis loco inferius positae, aliae uero bis quaternales super eius marginem superius conlocatae ad latus dexterum oleo nutriente praefulgent.

13. Sed et hoc etiam notandum esse uidetur quod mausoleum Saluatoris, hoc est sepe supra memoratum tegorium, speleum siue  230spelonca recte uocitari possit; de quo uidelicet Domino Iesu Christo10  in ea sepulto prophaeta uaticinatur dicens: Hic habitauit in excelsa spelunca petrae fortissimae, et paulo post de ipsius Domini resurrectione ad apostolos letificandos subinfert: Regem cum gloria uidebitis.

14. Supradictae igitur rotundae eclesiae formulam cum rotundo tegoriolo in eius medio collocato, in cuius aquilonali parte Dominicum15  habetur sepulchrum, subiecta declarat pictura, nec non et trium aliarum figuras eclesiarum, de quibus inferius intimabitur. 15. Has itaque quaternalium figuras eclesiarum iuxta exemplar quod mihi, ut superius dictum est, sanctus Arculfus in paginola figurauit cerata depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura sed ut Dominicum20  monumentum licet tali uili figuratione in medietate rotundae eclesiae constitutum monstretur aut quae huic propior eclesia uel quae eminus posita declaretur.

3. DE ILLO LAPIDE QUI AD HOSTIUM MONUMENTI EIUS ADVOLUTUS EST

25 

1. Sed inter haec de illo supra memorato lapide qui ad hostium  232monumenti Dominici post ipsius Domini sepultionem crucifixi multis trudentibus uiris aduolutus est breuiter intimandum esse uidetur; quem Arculfus intercisum et in duas diuisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata quadratum altare in rotunda supra descripta eclesia30  ante hostium sepe illius memorati tegorii, hoc est Dominici monumenti, stans constitutum cernitur, maior uero illius lapidis pars aeque circumdolata in orientali eiusdem eclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.

2. De illius ergo petrae coloribus in qua illud sepe dictum tegoriolum dolatorum ferramentis interius cauatum habetur Dominicumque35  sepulchrum in aquilonali loco ipsius habens de una eademque petra p.48 excisum qua et monumentum, hoc est ipsum tegorium, Arculfus a me interrogatus dixit: 3. Illud Dominici monumenti tegorium nullo intrinsecus ornatu tectum usque hodie per totam eius cauaturam ferramentorum ostendit uestigia, quibus dolatores siue excissores in eodem usi sunt opere. Color uero illius eiusdem petrae monumenti et sepulchri non unus sed duo permixti uidentur, ruber utique et albus, unde et bicolor eadem ostenditur petra. Sed de his ista sufficiant.

4. DE ECLESIA SANCTAE MARIAE UIRGINIS QUAE ROTUNDAE COHERET ECLESIAE

10 

Caeterum de sanctorum structuris locorum pauca addenda sunt  233aliqua. Illi rotundae eclesiae supra sepius memoratae, quae et anastassis, hoc est resurrectio, uocitatur, quae in loco Dominicae resurrectionis fabricata est, a dextera coheret parte sanctae Mariae matris Domini quadrangulata eclesia.

15 

5. DE ILLA ECLESIA QUAE IN CALUARIAE LOCO CONSTRUCTA EST

1. Alia uero pergrandis eclesia orientem uersus in illo fabricata loco qui Ebraicae Golgotha uocitatur; cuius in superioribus grandis quaedam aerea cum lampadibus rota in funibus pendit, infra quam magna argentea20  crux infixa statuta est eodem in loco ubi quondam lignea crux in qua passus est humani generis Saluator infixa stetit.

2. In eadem uero eclesia quaedam in petra habetur excisa spelunca infra locum Dominicae crucis, ubi super altare pro quorundam honoratorum animabus sacrificium offertur; quorum corpora interim in platea25  iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae eclesiae usquequo finiantur ilia pro ipsis defunctis sacrosancta misteria.

6. DE BASILICA QUAM CONSTANTINUS UICINAM SUPRADICTAE ECLESIAE IN EODEM FABRICAUIT LOCO UBI CRUX DOMINI RUINIS SUPERATA POST MULTA30  TEMPORA REFOSA INUENTA EST TERRA

1. Huic eclesiae in loco Caluariae quadrangulata fabricatae structura  234lapidea ilia uicina orientali in parte coheret basilica magno cultu a rege p.50 Constantino constructa, quae et martirium appellatur, in eo, ut fertur, fabricatum loco ubi crux Domini cum aliis latronum binis crucibus sub terra abscondita post ducentorum triginta trium ciclos annorum ipso Domino donante reperta est. 2. Inter has itaque duales eclesias ille famosus occurrit locus in quo Abraham patriarcha altare conposuit, super illud inponens lignorum struem, et ut Isaac suum immolaret filium euaginatum arripuit gladium; ubi nunc mensa habetur lignea non parua, super quam pauperum elimosinae a populo offeruntur.

3. Sed et hoc mihi diligentius interroganti sanctus addidit Arculfus10  inquiens: Inter anastassim, hoc est illam sepe supra memoratam rotundam eclesiam, et basilicam Constantini quaedam patet plateola usque ad eclesiam Golgothanam; in qua uidelicet plateola die et nocte semper lampades ardent.

7. DE ALIA EXEDRA IN QUA CALIX DOMINI ET SPONGIA15  IN EO RECONDITA HABETUR QUA IN LIGNO PENDENS ACOETUM SUXERAT

1. Inter illam quoque Gologothanam basilicam et martirium quaedam inest exedra, in qua calix Domini, quem a se benedictum propria manu in caena pridiae quam pateretur ipse conuiua apostolis tradidit conuiuantibus;20   235qui argenteus calix sextarii Gallici mensuram habens duasque in se ansulas ex utraque parte altrinsecus contenens conpositas. 2. In quo utique calice ilia inest spungia quam aceto plenam hisopo circumponentes Dominum crucifigentes obtulerunt ori eius. 3. De hoc eodem calice, ut fertur, Dominus post resurrectionem cum apostolis conuiuans bibit.25  Quem sanctus Arculfus uidit, et per illius scrinioli ubi reconditus habetur operculi foramen pertusi manu tetigit propria osculatus. Quem uidelicet calicem uniuersus ciuitatis populus cum ingenti ueneratione frequentat.

8. DE LANCEA MILITIS QUA LATUS DOMINI30  IPSE CONPUNXIT

Idem Arculfus nihilominus et illam conspexit lanceam militis qua latus Domini in cruce pendentis ipse percusserat. Haec eadem lancea in p.52 porticu illius Constantini basilicae inserta habetur in cruce lignea, cuius astile in duas intercisum partes; quam similiter tota Hierusolimitana frequentans osculatur et ueneratur ciuitas.

9. DE SUDARIO ILLO QUO DOMINI CAPUT SEPULTI CONTECTUM EST

1. De illo quoque sacrosancto Domini sudario quod in sepulchro super capud ipsius fuerat positum sancti Arculfi relatione cognouimus, qui illud propriis conspexit obtutibus, hanc quam nunc craxamus narrationem, quam totus Hierusolimitanus ueram esse protestatur populus;10  plurimorum namque testimonio fidelium Hierusolimitanorum ciuium  236hanc pronuntiationem sanctus dedicit Arculfus, qui sic ipso intentius audiente sepius pronuntiarunt dicentes:

2. Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam satis idoneus credulus Iudaeus de sepulchro Domini statim post eius15  resurrectionem furatus multis diebus apud se occultauit, ipso donante Domino post multorum circulos annorum repertum in notitiam totius populi uenit. 3. Ille igitur felix et fidelis furax illud Dominicum sudarium quod in primis furanter abstulit in extremis constitutus duobus filiis manifestans accersitis detulit dicens: 4. 'O filioli mei, nunc obtio uobis20  datur. Dicat ergo quisque e duobus quid potius obtare desideret unus, ut et ego indubitanter scire possim quis ex uobis erit cui iuxta propriam obtionem aut omnem substantiam meam quam habeo commendare debeo aut hoc solummodo sacrum Domini sudarium.' 5. Quibus auditis ex ore patris uerbis unus qui obtauit genitoris diuitias accipere uniuersas25  suscipit eas a patre iuxta promissionem sub testamento commendatas. 6. Mirum dictu, ex ilia die omnes eius diuitiae et patrimonia omnia propter quae sudarium Domini uendidit decrescere coeperunt et uniuersa quae habuit diuersis casibus perdita ad nihilum redacta sunt. 7. Alter uero supradicti beati furacis filius beatus, qui sudarium Domini30  omnibus pretulit patrimoniis, ex qua die illud de manu morientis accipit genitoris magis ac magis crescens donante Deo terrenis etiam opibus est ditatus nec fraudatus caelestibus. 8. Et ita hoc Dominicum  237sudarium patres filiis de eiusdem ter beati hominis semine nati quasi hereditario iure fideles fidelibus secundum eorum prosapiae seriem p.54 fideliter usque ad quintam commendabant generationem. 9. Sed post quintae tempora generationis annorum multis processibus transactis eiusdem cognationis deficientibus hereditariis fidelibus sacrum linteolum in manibus aliquorum infidelium deuenit Iudaeorum; qui et ipsi quamlibet indigni tali munere tamen illud honorifice amplexi diuina donante largitione nimis diuersis locupletati opibus dites facti sunt. 10. Iudaei uero credentes orta in populo de sudario Domini certa narratione coeperunt cum infidelibus Iudaeis de sacro illo linteamine fortiter contendere totis uiribus illud appetentes in manus accipere; quae10  subnixa contentio Hierusolimitanam plebem in duas dirimit partes, hoc est fideles credulos contra infideles incredulos. 11. Unde et Saracinorum rex nomine Mauias ab utrisque interpellatus partibus ad eos incredulos Iudaeos qui sudarium Domini pertinaciter retinebant coram praesentibus Iudaeis Christianis inter utrosque deiudicans dixit: 'Sacrum quod15  habetis linteolum date in mea manu.' Qui regis uerbo obtemperantes illud de scrinio proferentes regnatoris in sinum deponunt. 12. Quod cum magna reuerentia suscipiens rex in platea coram omni populo rogum fieri iussit; quo nimia inflammatione ardente surgens ipse et ad ipsum accedens rogum eleuata uoce ad utrasque discordes dixit partes:20  13. 'Nunc Christus mundi Saluator, passus pro humano genere qui hoc  238quod nunc in sinu conteneo sudarium in sepulchro suum super capud habuit positum, inter uos de hoc eodem linteo contendentes per flammam iudicet ignis, ut sciamus cui parti horum duum exercituum contentiosorum hoc tale donum condonare dignetur.' Et haec dicens sacrum25  Domini sudarium proiecit in flammas. 14. Quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolome de rogo surgens quasi auis expansis alis coepit in sublimae uolare et utrasque desidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas in uacuo aere per aliquorum interuallum30  momentorum circumuolans proinde paulatim discendens Deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans in eorum consedit sinu; 15. qui Deo gratias leuatis ad caelum manibus agentes cum ingenti laetatione ingeniculantes sudarium Domini magna cum honorificentia suscipiunt ad se de caelo uenerabile emisum35  donum ymnificasque laudes Christo eius donatori refferunt et in scrinio eclesiae in alio inuolutum linteamine recondunt. 16. Quod noster frater Arculfus alia die de scrinio eleuatum uidit et inter populi multitudinem illud osculantis et ipse osculatus est in eclesiae conuentu, mensuram longitudinis quasi octonos habens pedes. De quo haec dicta sufficiant.

 p.56

10. DE ALIO SACRO LINTEO QUOD SICUT FERTUR SANCTA MARIA UIRGO MATER DOMINI CONTEXERAT

 239

1. Aliud quoque linteamen maius Arculfus in eadem Hierusolimitana ciuitate uidit, quod, ut fertur, sancta contexit Maria, et ob id magna reuerentia in eclesia habetum totus ueneratur populus. 2. In quo uidelicet linteo duodecim apostolorum formulae habentur intextae et ipsius Domini imago figurata. Cuius linteaminis una pars rubei coloris et altera e regione in altero latere uiridis habetur in modum uiridium herbarum.

10 

11. DE ALIA SUMMA COLUMNA IN ILLO SITA LOCO (CRUCE DOMINI) SUPERPOSITA UBI MORTUUS REUIXIT IUUENIS

1. De aliqua ualde summa columna quae a locis sanctis ad septemtrionalem partem in medio ciuitatis stans pergentibus obuiam habetur15  breuiter dicendum est. 2. Haec eadem columna in eo statuta loco ubi mortuus iuuenis cruce Domini superposita reuixit mirum in modum in aestiuo solistitio meridiano tempore ad centrum caeli sole perueniente umbram non facit, solistitio autem transmisso, quod est viii kalendas Iulias, ternis diebus interiectis paulatim decrescente die umbram20  primum facit breuem, deinde processu dierum longiorem. 3. Haec itaque columna, quam solis claritas in estiuo solistitio meridianis horis stantis in centro caeli e regione desuper circumfulgens ex omni parte  240circumfusa perlustrat, Hierusolimam orbis in medio terrae sitam esse protestatur; 4. unde et psalmigrafus propter sancta passionis et resurrectionis25  loca quae intra ipsam Heliam continentur uaticinans canit: Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutem in medio terrae, hoc est in Hierusalem, quae mediterranea et umbilicus terrae dicitur.

12. DE ECLESIA SANCTAE MARIAE SEMPER UIRGINIS IN UALLE IOSAPHAT FABRICATA IN QUA MONUMENTUM30  EIUS HABETUR

1. Sanctorum locorum sedulus frequentator sanctus Arculfus sanctae Mariae eclesiam in ualle Iosaphat frequentabat; cuius dupliciter fabricatae p.58 inferior pars sub lapideo tabulato mirabili rotunda structura est fabricata; 2. in cuius orientali parte altarium habetur, ad dexteram uero eius partem Mariae saxeum inest uacuum sepulchrum, in quo aliquando sepulta pausauit. 3. Sed de eodem sepulchro quo modo uel quo tempore aut a quibus personis sanctum corpusculum eius sit sublatum uel in quo loco resurrectionem exspectat nullus, ut refert, pro certo scire potest. 4. Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae eclesiam intrantes illam uident petram ad dexteram parieti insertam supra quam Dominus in agro Getsamani ilia nocte qua tradebatur a Iuda in manus hominum10  peccatorum flexis orauit genibus ante horam traditionis eius; in qua uidelicet petra duorum uestigia genuum eius quasi in caera mollissima  241profundius inpresa cernuntur. 5. Ita nobis noster sanctus frater Arculfus pronuntiauit sanctorum uisitator locorum, qui haec quae nos discribimus propriis conspexit oculis. In superiore igitur aeque rotunda eclesia15  sanctae Mariae iiii altaria inesse monstrantur.

13. DE TURRE IOSAPHAT IN EADEM CONSTRUCTA UALLE

In eadem supra memorata ualle non longe ab eclesia sanctae Mariae turris Iosaphat monstratur, in qua ipsius sepulchrum cernitur.

20 

14. DE MONUMENTIS SYMEON ET IOSEPH

Cui uidelicet turriculae quaedam lapidea domus a dextera coheret parte de rupe excisa et separata montis Oliueti, in qua intrinsecus ferramentis cauata duo monstrantur sepulchra sine aliquo ornatu; quorum unum illius Simeonis iusti uiri est qui infantulum Dominum25  Iesum in templo ambis complexus manibus de ipso profetauit, alterum uero aeque iusti Ioseph sanctae Mariae sponsi et Domini Iesu nutritoris.

 p.60

15. DE SPELUNCA IN RUPE MONTIS OLIUETI HABITA CONTRA UALLEM IOSAFATH, IN QUA QUATUOR MENSAE ET PUTEI SUNT DUO

1. In latere montis Oliueti quaedam inest spelunca haut procul ab  242eclesia sanctae Mariae in eminentiore loco posita contra uallem Iosafat; in qua duo profundissimi habentur putei, quorum unus sub monte in altum infinita profunditate productus extenditur, alter uero in speluncae pauimento, cuius uastissima, ut fertur, cauitas in profundum dimersa discendens recto tractu diregitur; qui duo putei semper supercluduntur.10  2. In eadem ergo spelunca iiii insunt lapideae mensae, quarum una est iuxta introitum speluncae ab intus sita Domini Iesu, cui proculdubio mensulae sedes ipsius adheret, ubi cum dudenis apostolis simul ad alias mensas ibidem habetas sedentibus et ipse conuiua aliquando recumbere sepe solitus erat. 3. Illius putei os conclusum, quem in pauimento15  speluncae inesse supra describsimus, apostolorum mensis propius haberi monstratur. Huius speluncae portula ligneo, ut refert sanctus Arculfus, concluditur hostio, qui eandem Domini speluncam sepius frequentauit.

16. DE PORTA DAUID

20 

Porta Dauid montis Sion molli cliuo ab occidentali adheret parte per eandem de ciuitate egredientibus portam, et montem Sion proximum ad sinistram habentibus pons occurrit lapideus eminus per uallem in austrum recto tramite directus, arcibus suffultus.

17. DE LOCO IN QUO IUDAS SCARIOTHSE SUSPENDIT

25 

Ad cuius medietatem ab occasu ille uicinus habetur locus ubi Iudas  243Scariothis disperatione coactus laqueo se suspendens disperierat. Ibidem et grandis hodieque monstratur ficus, de cuius, ut fertur, uertice inlaqueatus pependit Iudas, ut de ipso Iuda Iuuencus presbiter uersificus30  cecinit:

Informem rapuit ficus de uertice mortem.

 p.62

18. DE FORMA GRANDIS BASILICAE IN MONTE SION FABRICATAE (ET) DE IPSIUS MONTIS SITU

1. Et quia paulo superius montis Sion mentio intercessit, de quadam pergrandi basilica in eo constructa quaedam breuiter succincteque intimanda; cuius sic discribitur formula:

2. Hic petra monstratur super quam Stefanus lapidatus extra ciuitatem obdormiuit; extra hanc supra discriptam grandem basilicam, quae intrinsecus talia sancta conplectitur loca, alia memorabilis exstat ad occidentalem partem petra, super quam, ut fertur, flagellatus est Dominus.

10 

3. Haec itaque apostolica eclesia, ut supra dictum est, in montis Sion superiore campestri planitiae lapidea est fabricata structura.

19. DE ILLO AGELLULO QUI EBRAICE ACHELDEMACH UOCITATUR

Hunc paruum agellulum ad australem montis Sion plagam situm15  noster Arculfus sepe frequentans uisitabat, lapidum maceriam habentem;  245in quo diligentius plurimi humantur peregrini. Alii uero ex ipsis aut pannis aut pelliculis tecti neglegentius relinquuntur inhumati super terrae faciem putrefacti iacentes.

20. DE ASPERIS ET PETROSIS LOCIS AB HIERUSALEM20  USQUE AD CIUITATEM SAMUHELIS LATE PATENTIBUS ET USQUE AD CAESAREAM PALESTINAE OCCASUM UERSUS SUCCEDENTIBUS

1. Ab Helia septemtrionem uersus usque ad Samuhelis ciuitatem, quae Armathem nominatur, terra petrosa et aspera per quaedam monstratur25  interualla; ualles quoque spinosae usque ad Tamniticam regionem patentes. 2. Aliter uero a supradicta Helia et monte Sion qualitas regionum monstratur usque ad Cesaream Palestinae occasum uersus. Nam quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca interposita, precipue tamen latiores plani monstrantur campi interpositis30  laetiores oliuetis.

 p.64

21. DE MONTE OLIUARUM

Aliarum arborum genera exceptis uitibus et oliuis in monte Oliueti, ut refert sanctus Arculfus, raro repperiri possunt; segetes uero frumenti et ordei in eo ualde laetae consurgunt. Non enim bruscosa sed herbosa et florida illius terrae qualitas demonstratur.

 246

22. DE ALTITUDINE ET QUALITATE TERRAE ILLIUS

Altitudo autem eius equalis esse montis Sionei altitudini uidetur, quamuis mons Sion ad montis Oliueti conparationem in geometricae demensionibus, latitudine uidelicet et longitudine, paruus et angustus10  esse uideatur. Inter hos duos montes uallis Iosaphat, de qua superius dictum est, media interiacet a septemtrionali plaga in australem porrecta partem.

23. DE LOCO DOMINICAE ASCENSIONIS ET ECLESIA IN EO AEDIFICATA

15 

1. In toto monte Oliueti nullus alius locus altior esse uidetur illo de quo Dominus ad caelos ascendisse traditur, ubi grandis eclesia stat rotunda, ternas per circuitum cameratas habens porticos desuper tectas. 2. Cuius uidelicet rotundae eclesiae interior domus sine tecto et sine camera ad caelum sub aere nudo aperta patet; in cuius orientali20  parte altare sub angusto protectum tecto constructum exstat.

3. Ideo itaque interior ilia domus cameram supra collocatam non habet ut de illo loco in quo postremum diuina institerant uestigia cum in caelum Dominus in nube sublatus est uia semper aperta et ad ethera caelorum directa oculis in eodem loco exorantium pateat. 4. Nam cum25  haec de qua nunc pauca commemorantur basilica fabricaretur, idem  247locus uestigiorum Domini, ut alibi scriptum repertum est, contenuari pauimento cum reliqua stratorum parte non potuit, siquidem quaecumque adplicabantur insolens humana suscipere terra respueret in ora adponentium excussis marmoribus. 5. Quin etiam calcati Deo pulueris30  adeo perenne est documentum ut uestigia cernantur inpressa, et cum p.66 cotidie confluentium fides a Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentit et eandem adhuc sui speciem ueluti inpraesis signata uestigiis terra custodit.

6. In eodem igitur loco, ut sanctus refert Arculfus, sedulus eiusdem frequentator, aerea grandis per circuitum rota desuper explanata collocata est, cuius altitudo usque ad ceruicem haberi monstratur mensurata. 7. In cuius medietate non parua patet pertussura, per quam desuper apertam uestigia pedum Domini plane et lucide inpressa in puluere demonstrantur. 8. Ilia quoque in rota ab occidentali parte quasi quaedam10  semper patet porta, ut per earn intrantes facile adire locum sacrati pulueris possint et per apertum desuper eiusdem rotae foramen de sacro puluere porrectis manibus particulas sumant.

9. Igitur nostri Arculfi de loco uestigiorum Domini narratio cum aliorum scribtis recte concordat, quod nec culmine domus nec aliquo15  speciali inferiore et uiciniore tegmine ullo quoquo modo protegi potuerit, ut semper manifeste ab uniuersis eius frequentatoribus conspiciatur et Dominicorum uestigia pedum in eiusdem loci puluere depicta clare demonstrentur. 10. Haec enim eadem Dominica uestigia ingentis  248claritudine lampadis supra eandem rotam in trocleis pendentis die et20  nocte flammantis inluminantur.

11. Illius itaque supra memoratae rotundae eclesiae in occidentali parte bis quaternales superne fabrefactae habentur finistrae ualuas habentes uitreas; quibus utique finistris eiusdem numeri uicinae lampades intrinsecus e regione positae in funibus pendentes ardent, quae25  uidelicet lampades sic collocatae ut unaquaeque lampas nec superius nec inferius pendeat sed quasi adherens eidem finistrae uideatur cui interius e regione positae propinqua specialiter cernitur. 12. Quarum utique lampadum in tantum claritas refulget ut earum lumine quasi de superiore Oliueti montis loco coruscantium per uitrum habundanter30  effuso non tantum ea eiusdem montis pars quae occasum uersus eidem adheret rotundae et lapideae basilicae sed etiam ciuitatis Hierusolimae de ualle Iosaphat ascensus per quosdam grados in altum sublimatus clare quamlibet in tenebrosis noctibus mirabiliter inlustretur et maior eiusdem pars urbis anterior e regione positae similiter eadem inluminetur35  claritudine. 13. Haec fulgida et praedicabilis octenalium magnarum coruscatio lucernarum de monte sancto et de loco Dominicae ascensionis noctu refulgentium maiorem, ut Arculfus refert, diuini amoris alacritatem credulorum respicientium cordibus infundit quendamque pauorem mentis cum ingenti interna conpunctione incutit.

 p.68

14. Sed et hoc nobis non esse tacendum uidetur quod sepe memoratus  249Arculfus de hac eadem rotunda eclesia mihi diligentius interroganti retulit dicens: 15. In anniuersaria diei Dominicae ascensionis sollemnitate per omnem annum ualidissimi flaminis procella meridianis horis post peracta in eadem basilica sacrosancta missarum sollemnia forti impetu inruere in tantum solet ut nullus hominum stare uel etiam sedere in ilia eclesia et uicinis ei locis quoquo possit modo sed omnes tamdiu in terra prostratis uultibus superstrati iacent donee ilia terribilis procella pertranseat.

10 

16. Huius terrifici flatus causa facit ut ilia pars domus habere camaram non possit quae supra locum inpresorum Domini uestigiorum, qui intra supra dictae rotae medium foramen aperte monstratur, ad caelum semper patefacta appareat. 17. Nam quascumque materias desuper ad camaram conponendam si quando humanae manus ars edificare conabatur15  supra memorati diuinitus emisa uenti ualiditas distruebat. 18. De hac itaque formidabili procella sanctus Arculfus taliter nobis enarrauit, qui eadem hora qua in die Dominicae ascensionis ille ualidissimus inruit flatus et ipse presens in eadem eclesia Oliueti interfuit montis. 19. Cuius uidelicet rotundae eclesiae figura uili quamuis pictura sic20  depicta declaratur, aereae nec non in eius medietate collocatae formula rotae hac discriptiuncula demonstratur subiecta.

20. Sed et hoc sancti Arculfi relatione didicimus quod in eadem rotunda eclesia ad consuetum octo supra memoratarum noctu intrinsecus refulgentium (lumen) lucernarum prope innumerabiles in nocte festiua25  Dominicae ascensionis aliae adici soleant lampades, quarum terribili et  251ammirabili coruscatione per uitreas finistrarum ualuas habundanter effusa mons Oliueti non solum inluminari sed etiam ardere totus uidetur totaque ciuitas inlustrari in humiliore et uicino sita loco.

24. DE SEPULCHRO LAZARI ET ECLESIA SUPER30  ILLUD CONSTRUCTA (ET) DE MONASTERIO EIDEM ADHERENTE

Arculfus sanctorum supra memoratorum frequentator locorum quendam Bethaniae campulum magna oliuarum silua circumdatum uisitauit, ubi grande inest monasterium et grandis basilica supra illam35  edificata speluncam de qua Dominus quatriduanum mortuum suscitauit Lazarum.

 p.70

25. DE ALIA ECLESIA AD DEXTERAM BETHANIAE PARTEM CONSTRUCTA

1. De alia celebriore eclesia ad australem Bethaniae partem in eo montis Oliueti loco fundata in quo Dominus ad discipulos suos habuisse sermonem dicitur breuiter scribendum arbitramur. 2. Hinc non neglegenter inquirendum est qualem sermonem et quo tempore uel ad quas speciales personas discipulorum Dominus sit loquutus. 3. Quae tria, si trium euangelia scriptorum aperire uoluerimus, Matheum Marcum Lucam, nobis manifeste clarebunt. 4. Qui de sermonis qualitate concinnentes10   252loquntur; de loco ipsius conuentionis nemo dubitare poterit et de sermonis styma qui Mathei euangelium legit, ubi de Domino ipse commemorat euangelista dicens: Sedente autem eo super montem Oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: 'Dic nobis quando haec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi;' 5. de personis15  interrogantium hic Matheus tacuit, sed Marcus non tacet, qui ita scribit dicens: Interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas, qui interrogantibus respondens qualitatem habeti sermonis iuxta tres supra memoratos euangelistas ostendit ita dicendo: Uidete ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo dicentes quia ego sum20  et cetera sequentia de nouissimis temporibus et saeculi consummatione; 6. quae Matheus prolixo sermone prosequitur usque ad locum quo et de tempore huius protracti sermonis manifeste idem euangelista ex uerbis Domini ostendit ita scribens: Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis: 'Scitis quia post biduum25  pascha fiet et filius hominis tradetur ut crucifigatur,' et cetera. 7. Aperte ergo ostenditur Dominum in die quartae feriae biduo restante usque ad primam azimorum, quae dicitur Pascha, supra commemoratum prolixum sermonem ad interrogantes fuisse loquutum .iiii. supradictos discipulos.

 253

8. In loco itaque habiti illius sermonis superius memorata ob recordationem30  fundata eclesia in magna habetur honorificentia. 9. Hucusque de locis sanctis Hierusolimitanae ciuitatis et montis Sion, montis quoque Oliueti et uallis Iosaphat interiacentis iuxta sancti Arculfi eorundem frequentatoris locorum certam narrationem sufficiat discripsisse.

HIC PRIMI LIBELLI TERMINUS FIAT.

 p.72 p.74

1. INCIPIT LIBER SECUNDUS

DE SITU BETHLEM

1. In huius nostri secundi exordio libelli de situ Bethlem ciuitatis in qua noster Saluator ex uirgine sancta dignatus est nasci pauca breuiter craxanda sunt aliqua. 2. Quae ciuitas non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit, qui earn frequentauit, quam fama predicabilis per uniuersarum gentium eclesias defamata in dorso sita angusto undique ex omni parte uallibus circumdato; 3. quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porregitur.

10 

4. In cuius campestri planitiae superiore humilis sine turribus murus in circuitu per eiusdem monticuli extremitatis supercilium constructus ualliculis hinc et inde circumiacentibus supereminet mediaque intercapidine intra murum per longiorem tramitem habitacula ciuium sternuntur.

15 

2. DE LOCO NATIUITATIS DOMINI

 256

1. In eiusdem uero ciuitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimedia inest spelunca, cuius interior ultima pars presepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinauit mater. 2. Alius uero supradicto contiguus presepio introeuntibus propior locus propriae20  natiuitatis Dominicae traditur fuisse. 3. Ilia ergo Bethlemitica spelunca presepis Dominici tota intrinsecus ob ipsius Saluatoris honorificantiam marmore adornata est pretioso. 4. Cui utique semiantro super 1 lapideum caenaculum sanctae Mariae eclesia supra ipsum locum ubi Dominus natus specialius traditur grandi structura fabricata fundata est.

25 

3. DE ILLA PETRA EXTRA MURUM SITA SUPER QUAM AQUA PRIMAE LAUATIONIS EIUS (POST NATIUITATEM EFFUSA EST)

1. De ilia petra extra murum posita super quam aqua primae post natiuitatem Dominici ablutionis corpusculi de muri summitate inclinato30  in quo fuit effusa uasculo breuiter commemorandum estimo. 2. Quae p.76 sacri lauacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente quasi quandam natura cauatam inuenit fossam, quae eadem undula in primo Dominico repleta natalicio ex eadem diae ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur limpha sine ulla defectione uel deminutione, nostro Saluatore hoc miraculum a die  257natiuitatis suae peragente; 3. de quo profeta canit: Qui eduxit aquam de petra, et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus, qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consulatoriam produxit undam. 4. Idem ipse est Dei uirtus et Dei sapientia, qui et de Bethlemitica10  ilia petra aquam eduxit eiusque lacunam plenam semper limphis conseruat. Quam noster Arculfus propriis obtutibus inspexit et in ea faciem lauit.

4. DE ALIA ECLESIA IN QUA ILLUD DAUITICUM CONSPICITUR MONUMENTUM

15 

1. Arculfus de sepulchro Dauid regis a me interrogatus hoc nobis responsum dedit inquiens: 2. Sepulchrum Dauid regis in terra humati ego ipse non neglegenter inquirens frequentabam; 3. quod in parte media pauimenti eclesiae sine aliquo habetur superposito ornamento, humilem lapideam habens piramidem illud supra circumdantem lampademque20  semper superpositam clare lucentem. 4. Haec ergo eclesia extra ciuitatis murum in ualle contigua est fundata, quae Bethlemitico in parte aquilonali monticulo coheret.

5. DE ALIA ECLESIA IN CUIUS INTERIORE PARTE SANCTI HIERONIMI SEPULCHRUM HABETUR

25 

1. De sepulchro quoque sancti Hieronimi simili nobis sollicitudine inquirentibus Arculfus sic ait: 2. Sepulchrum sancti Hieronimi, de quo inquiritis, ego ipse conspexi; quod in alia habetur eclesia, quae extra  258eandem ciuitaculam in ualle est fabricata, quae in meridiano latere sita supra memorati dorso monticelli est contermina Bethlemitici. 3. Quod30  uidelicet Hieronimi sepulchrum simili opere ut Dauiticum monumentum conpositum nullum ornatum habet.

 p.78

6. DE MONUMENTIS ILLORUM (TRIUM) PASTORUM QUOS NASCENTE DOMINO CAELESTIS CIRCUMFULSIT CLARITUDO

1. De monumentis illorum pastorum quos nocte Dominicae natiuitatis caelestis circumfulsit claritudo Arculfus nobis breuem contulit relatiunculam inquiens: 2. Trium illorum in eclesia pastorum trea frequentaui monumenta iuxta turrem Gader humatorum, quae mille circiter passibus contra orientalem plagam distat a Bethlem, quos in eodem loco nascente Domino, hoc est prope turrem gregis, angelicae10  lucis claritas circumdedit, in quo eadem eclesia est fundata eorundem pastorum contenens sepulchra.

7. DE SEPULCHRO RACHEL

1. Rachel in Effrata, hoc est in regione Bethlem, et liber Geneseos sepultam narrat sed et Locorum liber in eadem regione iuxta uiam15  humatam refert Rachel. 2. De qua Arculfus uia mihi percunctanti respondens ait: Est quaedam uia regia quae ab Helia contra meridianam plagam Chebron ducit, cui uiae Bethlem uicina sex milibus distans ab Hierusolima ab orientali plaga adheret. 3. Sepulchrum uero Rachel in  259eiusdem uiae extremitate ab occidentali parte, hoc est in dextro latere,20  habetur pergentibus Chebron coherens, uili operatione collocatum et nullam habens adornationem, de lapidea circumdatum piramide. 4. Ibidem et nominis eius titulus hodieque monstratur, quem Iacob maritus eius super illud erexit.

8. DE CHEBRON

25 

1. Chebron, quae et Mambre, olim Filistinorum metropolis et habitaculum gigantum fuerat, et in qua Dauid septem regnauit annis; nunc, sicut sanctus refert Arculfus, murorum non habet ambitum, quaedam solummodo dirutae olim ciuitatis in reliquis uestigia ostendit ruinarum. 2. Uicos tamen quosdam uili opere constructos et uillas, alios30  intra et alios extra illas muralium reliquias distructionum per campestrem habet collocatos planitiem; in quibus uidelicet uicis et uillis multitudo populi inhabitat.

 p.80

9,10. DE UALLE MAMBRE ET DE SEPULCHRIS IIII PATRIARCHARUM

1. Ab orientali vero plaga eiusdem Chebron ager ille occurrit speluncae duplicis respiciens Mambre quem emit Abraham ab Effron Aetheo in  260possessionem duplicis sepulchri. (x.) 2. In huius agelli ualle sanctus ille Arculfus locum sepulchrorum Arbe uisitauit, hoc est .iiii. patriarcharum, Abraham, Isaac, Iacob et Adam primi hominis; 3. quorum plantae non sicut in aliis orbis regionibus ad orientem humatorum conuerti moris est sed ad meridiem uersae, et capita contra septemtrionalem10  plagam conuersa. 4. Horum locus sepulchrorum quadrato humili circumuenitur muro. 5. Adam protoplaustus, cui peccanti continuo post perpetratum peccatum a Deo creatore dictum est: Terra es et in terram ibis, separatus a ceteris tribus haut longe ad borealem illius extremam quadrangulati lapidei ualli partem non in saxeo in petra15  exciso sepulchro super terram ut ceteri de semine eius honorati quiescunt sed in terra humatus humo tectus et ipse puluis in puluerem uersus exspectans resurrectionem cum uniuerso semine suo pausat et sic de tali sepulchro eius ad ipsum de se ipso prolata expletur diuina sententia. 6. Et iuxta exemplum primi parentis sepulchri caeteri tres patriarchae20  et ipsi uili puluere tecti dormientes pausant. Quorum .iiii. sepulchra habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas quasi ad formam alicuius basilicae paruas memorias fabricatas iuxta mensuram longitudinis et latitudinis unius cuiusque sepulchri formatas. 7. Abraham, Isaac et Iacob tria sepulchra uicina tribus superpositis duris candidis25   261lapidibus ad hanc de qua scribsimus figuram formatis, ut superius dictum est, proteguntur; Adam uero sepulchrum superposito quidem sed obscurioris lapide coloris et uilioris operis protegitur. 8. Trium quoque feminarum uiliores et minores memorias ibidem conspexit Arculfus, Sarrae uidelicet, Rebeccae et Liae, humatarum in terra.30  9. Illorum itaque patriarcharum sepulcralis agellus a muro illius antiquis- simae Chebron in unius stadii spatio orientem uersus distare dinoscitur. 10. Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palestinae ciuitates condita fuerat sed etiam uniuersas Aegiptiuas urbes in sua praecessit conditione; quae nunc misere monstratur distructa.35  11. Hucusque de sepulchris patriarcharum sufficiat craxasse.

 p.82

11. DE MONTE ET QUERCU MAMBRE

1. Nunc de Mambre colle. Mambre collis mille passibus a monumentis supra discriptis ad boream separatus distat, herbosus ualde et floribus, respiciens Chebron ab Affrico sibi occurrentem. 2. Idem itaque monticellus Mambre nominatus habet in cacumine campestrem planitiem ubi ad aquilonalem eiusdem cacuminis partem lapidea magna fundata est eclesia; in cuius dextrali parte inter duos grandis eiusdem bascilicae parietes, mirum dictu, quercus Mambre exstat in terra radicata, quae et quercus Abraham dictur eo quod sub ea quondam angelos hospitio10   262reciperit. 3. Quam sanctus Hieronimus alibi narrat ab exordio mundi usque ad Constantini regis imperium permansisse, et fortassis ideo non dixit pentius defecisse quia eadem aetate quamuis non tota illa sicut prius fuerat grandissima quercus monstrabatur, tamen alique pars eius permansit in suo stabilita loco. 4. Ex qua, ut sanctus refert Arculfus,15  qui eam propriis conspexit oculis, adhuc quoddam truncatum remanet spurium radicatum in terra sub eclesiae protectum tegmine, mensuram quasi duum longitudinis uirorum habens; 5. de quo uidelicet conroso spurio et ex omni parte securibus circumciso astellarum ad diuersas obis prouincias particulae asportantur ob eiusdem quercus ueneratione20  et recordationem, sub qua, ut superius commemoratum est, angelorum quondam conuentio ad Abraham patriarcham famosa et praedicabilis fuerat condonata. 6. In circuitu eiusdem eclesiae, quae ibidem ob loci illius honorificantiam constructa habetur, pauca quaedam relegiosarum habitacula fabricata monstrantur. Sed de his ista sufficiant dixisse; ad25  alia pergamus.

12. DE PINETO EX QUO LIGNA IN CAMELIS AD IGNIS MINISTERIA IN HIEROSOLIMIS PERFICIENDA UEHUNTUR

Egredientibus de Chebron in campi latitudine sita ad aquilonalem30  plagam haut procul a margine uiae ad sinistram occurrit pinosus non grandis mons tribus milibus a Chebron distans, de cuius pineto pinea ad  263Hierusolimam usque in camellis uechuntur ligna ad focos nutriendos; nam in omni Iudaea, ut Arculfus refert, plaustra uel etiam currus raro repperiri possunt.

 p.84

13. DE HIERICHO

1. Hiericho urbis, quam Iesus Iordane transmisso subuertit rege illius interfecto, sanctus noster Arculfus conspexit locum, pro qua Oza de Bethel ex tribu Effraim aliam exstruxit, quam noster Saluator sua praesentia uisitare dignatus est; 2. quae eodem tempore quo Hierusalem Romani obpugnantes obsedebant propter ciuium perfidiam capta et distructa est; pro qua tertia condita est, quae post multa temporum interualla et ipsa subuersa est, cuius nunc quaedam, ut Arculfus refert, ruinarum uestigia monstrantur. 3. Mirum dictu, sola domus Raab10  meretricis pos tres in eodem loco distructas ciuitates remansit, quae duos exploratores, quos Iesu ben Nun transmisit, in solario eiusdem domus suae lini stipula abscondit; cuius lapidei parietes sine culmine permanent. 4. Locus uero totius urbis ab humana desertus habitatione nullam domum habens commorationis segetes et uineta recipit. 5. Inter15  locum eiusdem distructae ciuitatis et Iordanen fluuium grandia insunt  264palmeta, in quorum medio campuli interpositi habentur in quibus quorundam Cananeae stirpis homuntionum prope innumerae sunt fabricatae habitantium domus.

14,15. DE GALGALIS ET DE DUODECIM LAPIDIBUS20  QUOS FILII ISRAHEL TRANSUADATO IORDANIS FLUUIO SICCATO DETULERUNT (PROFUNDO)

1. Arculfus sepe memoratus quandam grandem eclesiam fundatam uidit in eo loco constructam in quo filii Israhel Iordane transgresso castrametati primam in terra Chanaan habuere mansionem. (xv.) 2.25  In qua uidelicet eclesia idem sanctus Arculfus illos considerauit dudenos lapides de quibus ad Iosue Dominus pos transitum Iordanis locutus est dicens: Elege tibi duodecim uiros singulos per singulas tribus et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alueo, ubi sacerdotum steterunt pedes, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac30  nocte tentoria. 3. Hos, inquam, Arculfus uiderat; e quibus senos in dextera eclesiae parte in pauimento iacentes et alios eiusdem numeri in aquilonali, omnesque inpolitos et uiles conspexit; quorum unum quemque, ut ipse refert Arculfus, huius temporis duo iuuenes uiri fortes uix possunt de terra subleuare. 4. Ex quibus unus (quo cassu accedente p.86  265nescitur) in duas confractus partes iterum ferro condensatus manu artificis coniunctus est.

5. Galgal itaque, ubi supra memorata fundata est eclesia, ad orientalem antiquae Hiericho plagam cis Iordanen est in sorte tribus Iuda in quinto in cuius loco, ut traditur, constructa supra dicta eclesia, in qua illi dudeni supra memorti habentur lapides, ab illius regionis mortalibus miro cultu et honorificantia habita honorificatur.

16. DE ILLO IORDANIS LOCO IN QUO DOMINUS AB10  IOHANNE BABTIZATUS EST

1. Ille sacrosanctus et honorabilis locus in quo Dominus ab Iohanne babtizatus est semper aquis fluminis tegitur Iordanis; 2. et, sicut Arculfus refert, qui ad eundem peruenerat locum hucque et illuc per eundem transnatuauit fluuium, in eodem sacrosancto loco lignea crux summa15  infixa est, iuxta quam aqua usque ad collum longissimi uenit stantis uiri aut alio in tempore nimiae siccitatis aquis inminutis ad mamellas usque, inundatione uero facta maiore illa tota crux aquarum adiectione protegitur. 3. Locus itaque eiusdem crucis, in quo, ut superius dictum est, Dominus babtizatus est, citra alueum fluminis habetur; a quo usque20  in alteram ripam in parte Arabiae homo fortis iactare lapidem potest  266funda inpellente. 4. Igitur a loco supra memoratae crucis pons lapideus arcibus fultus ad aridam usque porregitur, per quem ipsam adeuntes crucem per cliuum homines discendunt, ad aridam reuersi ascendunt. 5. In extremitate uero fluminis quaedam habetur parua quadrata eclesia25  in eo, sicut traditur, fundata loco ubi Dominica uestimenta hora illa custodita sunt qua babtizatus est Dominus. 6. Haec .iiii. lapideis suffulta cancris stat super aquas inhabitabilis, quia sub ipsam hinc et inde subintrant aquae. Haec desuper coctili protegitur creta. 7. Inferius uero, ut dictum est, cancris et arcibus sustentata haec talis eclesia in30  locis inferioribus illius uallis exstat per quam influit Iordanis fluuius; 8. in superioribus uero locis quoddam inest grande monachorum monasterium, quod supra discriptae supereminet eclesiae in supercilio monticuli e regione constructum, ibidemque et eclesia in honore sancti babtizatoris Iohannis fundata eodem monasterii circumdatur muro35  quadratis constructo lapidibus.

 p.88

17,18. DE IORDANIS COLORE (ET DE MARE MORTUO)

1. Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimauit, albidus in superficiae quasi lac uidetur; cuius talis color mare salinarum intrantis longo tramite a colore maris mortui per alueum eius facile discerni potest.

2. Quod uidelicet mortuum mare in magnis tempestatibus conlisione fluctuum ad terras sal efficit per illius circuitum maris habundanter  267haberi, quod non solum undique uicinis sed etiam longe positis nationibus10  ualde magnum profectum prebet solis calore satis sufficienter siccatum. 3. Aliter uero sal in quodam Siculo monte haberi solet. Nam illius montis lapides de terra euulsi naturaliter salsissimum sal esse gustu conprobantur, quod proprie nominatur sal terrae. 4. Aliter ergo sal maris atque aliter sal terrae uocitari solet, unde et Dominus in euangelio15  per similitudinem ad apostolos dixisse creditur: Uos estis sal terrae. 5. De hoc itaque sale terrae in Siciliae monte reperto nobis sanctus intimauit Arculfus, qui illud per aliquot dies ibidem manens uisu et tactu atque gustu conprobauit esse uerum salsissimum sal. (XVIII.) 6. Idem nobis et de maris mortui sale narrauit, quod similiter hisdem20  tribus supra dictis sensibus a se conprobatum nuntiauit. 7. Qui etiam eiusdem superius memorati lacus maritimam frequentauit oram; cuius longitudo ad Zoaros Arabiae stadiis quingentis octuaginta dirigitur, latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad uiciniam Sodomorum.

19. DE FONTIBUS IORDANIS

 26825 

1. Arculfus noster et ad ilium peruenit locum in prouincia Fenicis ubi Iordanis ad Libani radices de duobus uicinis fontibus emergere uidetur, quorum unus nomine lor et Dan alter uocitatur; qui simul mixti conpositum Iordanis accipiunt nomen. 2. Sed notandum non esse in Panio exordium Iordanis sed in Traconitide terra cxx interiectis stadiis30  usque ad Cesariam Philippi, quae nunc Panias a Panio monte tractum nomen accipiens uocitatur. 3. Est ergo illius fontis nomen, qui est in Traconitide, Fiala, plena aquarum semper, unde Iordanis subterraneis meatibus diriuatur, et in Panio diuisis aquarum duabus effusionibus p.90 ebullit, quae, ut supra dictum est, lor et Dan nominari solent. 4. Inde quoque emergentes et in unum confluentes fluuium coeunt, qui exinde suum diregens cursum cxx stadia sine ulla interfusione usque ad urbem cui nomen est Iulias progreditur, postea lacum istum qui Genesar dicitur medio transit fluento; quibus ex locis plurima circumuagatus deserta Asfaltio suscipitur lacu atque in eum conditur. Itaque duos lacos uictor egressus in tertio heret.

20. DE MARE GALILEAE

 269

1. Noster sepe memoratus sanctus Arculfus mare Galileae, quod et10  lacus Cinereth et mare Tiberiadis nominatur, ex maiore circumiit parte, cui magnae finitimae adherent siluae. 2. Lacus ipsius ueluti quodam maris ambitu amplissimus (sinus) in longitudinem cxl stadia extenditur, latitudine xl difunditur; 3. cuius aquae dulces et ad potandum habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit,15  quia harenoso undique litore circumuenitur, unde et purior austus eius ac mollior est ad usum. 4. Genera quoque piscium gustu et speciae nusquam in alio lacu prestantiora repperiri possunt.

5. Haec breuia de Iordanis exordio et lacu Cinereth partim de tertio Iudaicae captiuitatis libro partim de sancti Arculfi experientia excerpta20  detulimus, qui, ut ipse indubitanter refert, ab eo loco quo de faucibus maris Galileae Iordanis egreditur usque ad eum locum ubi in mare mortuum intrat octo dierum itiner habuit; quod scilicet idem mare salsissimum et de montis Oliueti specula sepius, sicuti ipse narrat, sanctus prospexit Arculfus.

25 

21. DE PUTEO SAMARIAE

 270

1. Arculfus sacerdos sanctus regionem Samariae peragrans ad eiusdem prouinciae peruenit ciuitatem quae Ebraicae dicitur Sichem, Greca uero et Latina consuetudine Sicima nominatur; quae quamlibet uitiose Sichar uocitari solet. 2. Itaque prope hanc eandem ciuitatem quandam30  extra murum uidit constructam eclesiam quae quadrifida in .iiii. mundi cardines formata extenditur quasi in similitudinem crucis; cuius figura inferius discribitur.

3. In cuius medietate fons Iacob, qui et puteus dici solet, ad eius .iiii. respiciens partes intrinsecus medius habetur, super quem Saluator p.92 iteneris labore fatigatus cuiusdam diei hora sedebat sexta, et ad eundem puteum ilia Samaritana mulier eodem meridiano tempore aquam aurire uenit. 4. De quo uidelicet puteo eadem mulier inter cetera ad Dominum respondens dixit: Domine, neque in quo aurias habes et puteus altus est. 5. Arculfus itaque, qui de eiusdem putei bibit aqua, et de illius altitudine enarrat inquiens: Ille quem aspexi puteus altitudinis habet bis uicenas orias, hoc est xl cubitos. Oria ergo siue cubitus utriusque manus a latere extensio utroque. 6. Sichem ergo, quae et Sicima, quondam sacerdotalis ciuitas et10  fugitiuorum habebatur in tribu Manasse et in monte Effraim, ubi et ossa Ioseph sunt humata.

22,23. DE QUODAM SOLITUDINIS FONTICULO. DE LUCUSTIS ET MELLE SILUESTRI

 272

1. Arculfus sepe memoratus quendam in deserto lucidum aspexit15  fonticulum, de quo, quemadmodum traditur, sanctus Iohannis bibebat babtizator, lapideo protectum tecto calce perlito.

(XXIII.) 2. De eodem namque Iohanne euangelistae scribunt: Esca autem eius erat locustae et mel siluestre. Idem noster Arculfus in ilia solitudine ubi Iohannis inhabitabat quoddam locustarum uidit minimum20  genus, quarum corpuscula in modum digiti manus exilia et breuia sunt; et quod eorum breuis ualde uolatus, similis leuium saltibus ranarum, facile in herbis capiuntur. Coctae per oleum pauperem praebent uictum.

3. De melle uero siluestri hanc ab Arculfo experientiam didicimus ita dicente: In eodem deserto quasdam uideram arbores quarum folia25  lata et rotunda sunt lactei coloris et saporis mellei; quorum utique foliorum natura fragilis ualde est, et qui ea in escam sumere cupiunt primum manibus confricant deinde comedunt. Et hoc est siluestre mel in siluis sic repertum.

24. DE ILLO LOCO IN QUO SALUATOR QUINQUE30  PANES ET DUOS PISCES BENEDIXIT

 273

1. Ad quem locum noster sepe memoratus peruenit Arculfus, cuius herbosus et planus campus ex qua die in eo Saluator quinque milia p.94 quinque panibus et duobus piscibus saturauit numquam aratus est. 2. In quo nulla cernuntur edificia; quasdam solummodo columnas paucas Arculfus aspexit lapideas super marginem illius fonticuli iacentes de quo illi eadem biberunt, ut fertur, die qua Dominus esurientes eos tali refectione recreauit. 3. Qui uidelicet locus citra mare Galileae est, respiciens ciuitatem Tiberiadem ab australi plaga sibi occurrentem.

25. DE CAFARNAUM

1. Qui ab Hierusolimis discendentes Cafarnaum adire cupiunt, ut Arculfus refert, per Tiberiadem uia uadunt recta, deinde secus lacum10  Cinereth, quod est mare Tiberiadis et mare Galileae, locumque superius memoratae benedictionis peruium habent, a quo per marginem eiusdem supra memorati stagni non longo circuitu Cafarnaum perueniunt maritimam in finibus Zabulon et Neptalim. 2. Quae, ut Arculfus refert, qui earn de monte uicino prospexit, murum non habens angusto inter15   274montem et stagnum cohartata spatio per illam maritimam oram longo tramite protenditur, montem ab aquilonali plaga lacum uero ab australi habens ab occasu in ortum extensa diregitur.

26. DE NAZARETH ET ECLESIIS EIUS

1. Ciuitas Nazareth, ut Arculfus, qui in ea ospitatus est, narrat, et ipsa20  ut Cafarnaum murorum ambitum non habet supra montem posita, grandia tamen lapidea habet edificia, ibidemque duae pergrandes habentur constructae eclesiae. 2. Una in medio ciuitatis loco super duos fundata cancros, ubi quondam ilia fuerat domus edificata Dominus in qua noster nutritus est Saluator, 3. Haec itaque eadem eclesia duobus,25  ut superius dictum est, tumulis et interpositis arcibus suffulta habet inferius inter eosdem tumulos lucidissimum fontem conlocatum, quem totus ciuium frequentat populus, de illo exauriens aquam; et de latice eodem sursum in eclesiam superedificatam aqua in uasculis per trocleas subregitur.

30 

4. Altera uero eclesia in eo fabricata habetur loco ubi ilia fuerat domus constructa in qua Gabriel archangelus ad beatam Mariam ingressus ibidem eadem hora solam est locutus inuentam. 5. Hanc de Nazareth experientiam a sancto dedicimus Arculfo, qui in ilia duabus hospitatus est noctibus et totidem diebus, et idcirco in ea diutius hospitari non35  poterat quia ipsum cogebat locorum peritus Christi miles festinare de p.96  275Burgunnia ortus uitam ducens solitariam, Petrus nomine, qui post eundem circuitum ad ilium in quo prius est commoratus reuersus est solitarium locum.

27. DE MONTE THABOR

1. Mons Thabor in Galilea tribus milibus a lacu Cinereth distat, mira rotunditate ex omni collectus parte, a plaga boreali respiciens supra dictum stagnum, herbosus ualde et floridus; in cuius amoena summitate ampla planities silua pergrandi circumcincta habetur, cuius in medio campo monachorum inest grande monasterium et plurimae eorundem10  cellolae. 2. Nam illius montis campestris uertex non in angustum coartatur cacumen sed in latitudinem dilatatur stadiorum xxiii; altitudo autem eius xxx stadiis sublimatur. 3. In eadem quoque superiore planitie non parui edificii ternae sunt fundatae celebres eclesiae iuxta illorum tabernaculorum numerum de quibus in eodem sancto monte15  Petrus caelesti laetificatus uisione et ualde pauefactus ad Dominum locutus ait: Bonum est nobis hie esse et faciamus tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Heliae. 4. Itaque supra memorata monasterii et trium eclesiarum edificia cum cellulis monachorum lapideo omnia circumueniuntur muro. 5. Ubi sanctus Arculfus una hospitatus est20   276nocte in eiusdem sancti montis celsitudine; nam Petrus Burgunnio Christicola in illis terris semitarum eius ductor non ipsum sinebat in uno eodemque hospitio diutius inmorari festinationis intuitu. 6. Sed inter haec et hoc etiam notandum quod illius famosi montis nomen Grecis litteris sic oporteat scribi, per Θ et Ω longum ΘΑΒΩΡ, Latinis25  uero litterulis cum aspiratione Thabor, producta o littera. Huius ortagrafia uocabuli in libris Grecitatis est reperta.

28. DE DAMASCO

1. Damascus ciuitas regalis magna, ut Arculfus refert, qui in ilia per aliquot hospitatus est dies, in campo posita lato, amplo murorum ambitu30  circumcincta, insuper etiam et crebris turribus communita, plurima p.98 extra muros in circuitu habens oliueta, quam et magna quatuor flumina interfluentia gaudenter laetificant. 2. In qua Saracinorum rex adeptus eius principatum regnat. Et in honore sancti Iohannis Baptistae ibidem grandis fundata eclesia est, et quaedam etiam Saracinorum eclesia incredulorum et ipsa in eadem ciuitate quam ipsi frequentant fabricata est.

29. DE TYRO

1. Plurimarum peragrator regionum noster Arculfus etiam Tirum  277Fenicis prouinciae metropolim introiit, quae Ebreico et Siro sermone10  Soar appellatur. 2. Quae nullum habuisse de terra introitum in Grecis barbarisque historiis legitur, sed postea a Nabocodonosor rege Caldeorum iactos esse aggeres nonnulli adfirmant et oppugnationi iaculis et arietibus locum fuisse praeparatum ac deinde insolam factam esse campi planitiem. 3. Haec pulchra et nobilis ualde erat, quae non inmerito Latine interpretatur15  angustia; nam eandem terrae demensionem angusta habet insula et ciuitas haec in terra Chanan possita, de qua mulier Chananea siue Tirofenissa in euangelio fuerat commemorata.

4. Notandum itaque est quod sancti Arculfi de situ Tiri relatio per omnia concordet cum his quae ipsi superius de sancti Hieronimi20  commentariis excerpta detulimus; similiter et ea quae supra de montis Thabor situ et forma iuxta sancti Arculfi narrationem discripsimus nullo discrepant modo ab his quae de situ eiusdem montis et mira rotunditate sanctus Hieronimus narrat. A quo uidelicet Thabor monte usque ad Damascum iter septem dierum Arculfus habuit.

25 

30.  DE ALEXANDRIAE SITU ET NILO FLUMINE

 278

1. Grandis ilia ciuitas, quae quondam metropolis Aegipti fuerat, Ebraicae olim No uocitabatur, urbs ualde populosa, quae ab Alexandro p.100 rege Macedone eiusdem conditore famoso Alaxandria noto per uniuersas gentes nominatur uocabulo, et magnitudinem urbis et nomen accipiens ab eodem reedificatore. 2. De cuius situ etiam Arculfus enarrans ab his quae prius lectione didicimus nullo discrepat modo. Qui ab Hierusolimis discendens et ab Ioppe nauigare incipiens xl dierum iter usque ad Alaxandriam habuit. 3. De qua breuiter Naum profetae sermo habetur ita dicentis: Aqua in circuitu eius, cuius diuitiae mare; aquae muri eius. 4. Ab australi namque parte hostis Nili fluminis cingitur, ab aquilonali uero plaga lacu Mareotico. 5. Sic itaque discriptus aperte situs monstratur10  eius quod super Nilum et mare posita hinc et inde aquis ambiatur; quae quasi obclaustrum inter Aegiptum et mare magnum interiacet ciuitas inportuosa et ab externo difficilis accessu. 6. Cuius portus ceteris dificilior quasi ad formam humani corporis: in capite ipso et statione  279capacior, in faucibus uero angustior, qua meatus maris ac nauium suscipit,15  quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur. 7. Ubi quis angustias atque ora portus euasserit, tamquam reliqua corporis forma ita difusio maris longe lateque extenditur. 8. In eiusdem dextera portus parua insula habetur, in qua maxima turris est, quam in commone Greci ac Latini ex ipsius rei usu Farum uocitarunt eo quod longe a20  nauigantibus uideatur, ut prius quam in portum adpropinquent nocturno maxime tempore terram finitimam sibi esse flammarum incendio cognoscant, ne tenebris decepti in scopulos incedant aut ne uestibuli limitem non queant conprehendere. 9. Sunt itaque illic ministratores per quos subiectis facibus ceterisque lignorum struibus adoletur ignis quasi terrae25  prenuntius et index portensium faucium, demonstrans ingrediendi angustias, undarum sinus et uestibuli anfractus, ne tenuis carina praestringat cautes et in ipso ingressu offendat interopertos fluctibus scopulos. 10. Itaque directum cursum paulisper inflecti oporteat, ne cecis inlisa saxis ibi incurrat nauis periculum (ubi speratur effugium periculorum30   280). 11. Angustior enim aditus in portu, qui a dextera parte laterali artatur, a leua uero latus portus est. 12. Circa insulam quoque instructae ingentis magnitudinis moles deiciuntur, ne adsiduo adsurgentis impetu maris conlisa insulae cedant fundamenta atque uetere iniuria soluantur. 13. Unde proculdubio fit ut in aduerso inter scrupeas rupes molesque p.102 disruptas canalis ille medius semper sit inquietus atque exasperato transitu periculosus fiat nau(t)is ingressus.

14. Amplitudo autem portus stadiorum xxx patet dimensione. Et quamuis maxima tempestate fit intus tutissimus portus conpensatione qua supra memoratis angustis atque obiectu insulae a se maris repellit undas, quia per easdem portuensis oris angustias totius portus defenditur sinus et submouetur a tempestatibus, placidatur a fragoribus, per quas ingressus exasperatur. 15. Nec inmerito uel tutamen uel magnitudo est portus huiusmodi cum in eum quae ad usum totius orbis proficiant10  conuectari necessarium sit. 16. Nam et populi innumerabiles eorundem locorum ad usum sui totius orbis expetunt commercia, et frugum regio  281ferax caeterorumque terrae munerum uel negotiorum habundans totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum. 17. Cui scilicet tali regioni, quae proculdubio pluuiarum indiga est, Nili15  inrigua spontaneos imbres ministrant: utrumque est, caeli ubertas et terrae fecunditas; arua temperat et solum opimat, nautis et agricolis usui. 18. Hi nauigant, illi serunt; isti circumuechuntur nauigis, illi excolunt, sine aratro serentes, uiantes sine carpento. 19. Distinctam fluentis cernas regionem et quasi quibusdam excelsa moenibus nauigiorum20  totis domicilia terris, quae Nili fluminis riparum marginibus ex utraque parte coherent. 20. Nauigabilis enim est usque ad urbem ut appellant Elefantorum; ulterius nauem procedere kataractae, hoc est fluminales aquarum tolli, non sinunt, non defectu gurgitis sed totius fluminis praecipitis et quadam ruina currentium aquarum.

25 

21. Sancti igitur Arculfi relatio de Alaxandriae situ et Nili non discrepare conprobatur ab his quae in aliorum libris scripta ex lectione cognouimus, de quibus quaedam breui textu excerpta in hac presenti p.104 discriptione interposita inseruimus, hoc est de illius inportuositate urbis,  282de portuensi difficultate, de insula et turre in ea constructa, de Alaxandriae inter mare et hostia fluminis Nili terminata possitione, et de ceteris; 22. quae proculdubio causa facit ut eiusdem ciuitatis locus, qui ita ex duabus coartatus partibus strangulatur, longo ualde et angusto tramitis spatio ab occasu in ortum protenditur. 23. Quod etiam Arculfi narratio demonstrat, qui, ut ipse refert, hora tertia cepit intrare ciuitatem mense Octobri, per longitudinem deambulans urbis, et uix ante uespertinum tempus ad extremitatem longitudinis eius peruenire poterat. 24. Haec10  longo ambitu murorum crebris insuper turribus commonitorum per marginem fluminis et oram culpi maris ambitur conpossitorum. 25. Item de parte Aegipti aduentantibus et urbem intrantibus Alexandrinam ab aquilonali latere occurrit grandis eclesia structurae, in qua Marcus euangelista in terra humatus iacet; cuius sepulchrum ante altare in15  orientali eiusdem quadrangulae loco eclesiae memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur.

26. Haec itaque Alexandria, quae priusquam ab Alexandra Magno inmanis aucta edificaretur No, ut supra dictum est, uocitabatur, cui, ut superius dictum est, hostium Nili fluminis coherens quod Canopecon20  nominatur, Asiam cum Aegypto et Libiam disterminat. 27. Ob cuius itaque Niloei fluminis inundationem Aegyptiui excelsos aggeres circa ripas eius construunt; qui si custodiae neglegentia uel nimia aquarum  283eruptione rupti fuerint, subiacentes campos nequaquam rigant sed obprimunt et populantur. 28. Ob quam causam plurimi qui plana25  Aegypti incolunt, ut sanctus refert Arculfus, qui eundem fluuium in Aegypto means sepe nauigio transmeauit, in domibus transuersis trabibus suffultis aquas supra inhabitant.

29. Corcodrilli, ut Arculfus refert, in Nilo fluuio aquaticae commorantur quadrupedes bestiae non grandes, ualde edaces et in tantum ualidae30  ut una etiam ex eis, si forte aequum aut asinum uel bouem iuxta ripam fluminis herbas carpentem inuenire potuerit, subita inruptione emergens inuadat et uel etiam animantis unum pedem mordens et sub aquas trahens penitus totum deuoret animal.

 p.106

1. INCIPIT LIBER TERTIUS

DE CONSTANTINOPOLITANA CIUITATE

10 

1. Arculfus sepe memoratus ab Alexandria reuersus per aliquot dies  284in Creta hospitatus insula et ab ea nauigans Constantinopolim appetiuit, in qua per aliquot demoratus est menses. 2. Quae proculdubio Romani est metropolis imperii, undique mari circumdata excepta aquilonali parte illius, quod mare lx milibus passum a mari magno erumpens ad15  murum usque ciuitatis extenditur. 3. A muro uero Constantinopoleos usque ad hostia Danuuii fluminis xl milibus hoc idem protenditur mare. 4. Haec itaque imperatoria ciuitas non paruo murorum ambitu per duodecim milia passum circumcincta angulos iuxta situm maris habens per maritimam, ut Alaxandria siue Kartago, constructos oram et ad Tiri20  similitudinem crebris insuper turribus commonitos muros, domus intra ciuitatis moenia numerosas, ex quibus plurimae mirae magnitudinis lapideae instar Romae habitaculorum fabricatae consurgunt.

2. DE CONDITIONE EIUSDEM CIUITATIS

1. De cuius conditione hanc traditionem ciues a maioribus promulgatam25  enarrant dicentes: Imperator Constantinus infinita hominum multitudine congregata et undique infinitis sumptibus pene nuditate omnium ciuitatum collectis urbem sui participem nominis in parte Asiae, hoc est in Cilicia, interiecto mari quod in illis finibus inter Asiam et Europam disterminat edificare caepit. 2. Quadam uero nocte, cum30   285innumerabiles operariorum exercitus per inmensam castrorum latitudinem in papilionibus dormirent, omnia ferramentorum genera quibus diuersorum operum artifices uti consueuerant subito quomodo sunt p.108 sublata nescitur. 3. De quorum subitanea et occulta sublatione cum primo mane ad ipsum imperatorem Constantinum plurimi operatores mestitia molestati querimonium detulissent rex consequenter inquirit ab eis dicens: 'Si alias res de castris subtractas audistis?' 'Nullas,' aiunt, 'exceptis omnibus operum ferramentis.' 4. Tum deinde rex precipit inquiens ad eos: 'Ite citius et circumeuntes ultra citra per maritimas regionum oras conterminarum lustrate et si in aliquo agrorum loco forte uestra reppereritis ferramenta ibidem interim ea custodite et ilia huc non reportetis sed ad me aliquos ex uobis reuerti facite, ut pro10  certo scire possim de ferramentorum repertione.' 5. Quibus auditis operarii obsequuntur sermonibus a rege dictis et exeuntes sicuti fuerant iussi lustratis hinc et inde ponto uicinis agrorum terminis, et ecce, in parte Europae ultra mare ferramentorum congeriem repperiunt inter duo maria in uno congregatam loco. 6. Quo reperto ad regem ex eis15  aliqui ueniunt remisi et inuenta nuntiant ferramenta in tali loco. 7. Quo conperto rex continuo tubicines per castrorum circuitum tubis iubet canere et exercitum mouere castra dicens: 'Emigremus hinc ad edificandam ciuitatem in loco nobis diuinitus designato', simulque praeparatis  286cum uniuerso exercitu nauibus ad locum reppertorum transfretauit20  ferramentorum, quem uidelicet locum in tali eorum translatione cognouit sibi a Deo praeparatum designari; 8. in quo et ipse continuo ciuitatem condidit, quae conposito nomine ex proprio eius uocabulo et appellatiua ciuitatis Greca nominatione Constantinopolis uocitatur, ut conditoris uocamen in priore talis inhereat conpositionis parte. Haec de25  situ et conditione illius regiae urbis discripta sufficiant.

3. DE ILLA ECLESIA IN QUA CRUX DOMINI HABETUR

1. Ceterum de celeberrima eiusdem ciuitatis rotunda mirae magnitudinis lapidea eclesia silere non debemus; quae, ut sanctus refert 30  Arculfus, qui eam non breui frequentauit tempore, ab imo fundamentorum in tribus consurgens parietibus triplex super illos altius sublimata rotundissima et nimis pulchra simplici consummatur culminata camara. 2. Haec arcibus suffulta grandibus inter singulos supra memoratos parietes latum habet spatium uel ad inhabitandum uel etiam ad exorandum 35  Dominum aptum et commodum. Interioris domus aquilonali in parte pergrande et ualde pulchrum monstratur armarium, in quo capsa habetur recondita lignea, quae similiter ligneo supercluditur operculo; 3. in quo illud salutare habetur reconditum crucis lignum in quo noster p.110 Saluator pro humani salute generis suspensus passus est. Quae uidelicet predicabilis capsa, ut sanctus refert Arculfus, in tribus continuis diebus post expletum annum super altare aureum cum tali pretioso eleuatur  287thesauro. 4. Quod utique altarium in eadem habetur rotunda eclesia, duos longitudinis habens cubitos et unum latitudinis. 5. In ternis, inquam, tantummodo anniuersariis sibi succidentibus diebus Dominica crux super altare eleuata ponitur: 6. Hoc est in caena Domini, qua die imperator et exercitus militum eclesiam intrantes et ad illud accedentes altare aperta ilia sacrosancta capsella salutarem osculantur crucem. 7.10  Primus ante omnes imperator orbis illam inclinato osculatur uultu; deinde iuxta conditionum uel aetatum ordinem unus post unum accedens honorabile osculatur patibulum. 8. Proinde crastino die, hoc est sexta feria ante Pascha, reginae, matronae et omnes populi mulieres obseruato supra memorato accedunt ordine omni cum ueneratione osculantes. 9. Tertia die,15  hoc est sabbato paschali, episcopus et uniuersus post eum clerus cum timore et tremore et omnigena honorificantia accedunt ordinatim uictoriale osculantes lignum in sua positum capsa. 10. Finitisque sanctis et laetificis talibus sacrosanctae crucis osculationibus ilia uenerabilis capsa supercluditur et ad suum cum tali honorifico thesauro reportatur armarium.

20 

11. Sed et hoc non neglegenter intuendum quod non duo sed tria ibidem crucis habeantur breuia ligna, hoc est transuersum lignum et longum incisum et in duas aequas diuisum partes; 12. e quibus tripertitis honorificabilibus lignis, quando ilia aperitur capsa, miri odoris flagrantia ac si omnium florum inibi collectorum mirabili plena suauitate exoritur,25  satians et letificans omnes in propatulo intra illius eclesiae parietes  288interiores qui eodem temporis spatio intrantes stant; 13. nam de nodis eorundem trinalium lignorum liquor quidam odorifer quasi in similitudinem olei expresus talem facit uniuersos intrantes ex diuersis gentibus adgregatos supra memoratam sentire suauissimi odoris flagrantiam. 14.30  Cuius uidelicet liquoris si etiam paruula quaedam stillula super egrotantes inponatur qualicumque languore uel morbo molestati plenam recuperant sanitatem. Sed de his ista sufficiant discripsisse.

4. DE GEORGIO CONFESSORE

. Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de Dominica cruce35  narrauit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus est, aliam p.112 nobis de alio confessore Georgius nomine relationem contulit, quam in Constantinopoli urbe a quibusdam expertis dedicit ciuibus, qui hoc modo narrare soliti eidem dicebant: 2. In Diospoli ciuitate cuiusdam confessoris Georgii in quadam domu statuta marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formola depicta est; qui tamen post flagellationem e uinculis absolutus multis uixit annis. 3. Quadam uero die cum quidam duricors et incredulus homuncio in equo sedens eandem intrasset domum, eandem uidens marmoream columnam ab his qui ibidem inerant interrogat dicens:10   289'Cuius est haec imago in marmorea columna formata?' 4. Quibus respondentibus et dicentibus: 'Georgii confessoris haec figura est, qui ad hanc uinculatus et mastigatus est columnam'?quo audito ille stolidissimus homunculus ualde iratus contra insensibilem rem sancti confessoris formulam instigante diabulo lancea percussit. 5. Quae uidelicet eiusdem15  aduersarii lancea quasi per globum niuis mollem mirum in modum facile penetrans lapideam illam perforauit columnam exteriore parte eius; 6. cuius ferrum interius inherens retentum est nec umquam quo modo retrahi potuit, astile autem eius ad sancti confessoris conlissum marmoream imagunculam exterius confractum est. 7. Illius quoque20  misselli homuncionis aequus in quo sedebat eodem momento sub eo in pauimento domus cecidit mortuus; ipse autem simul missellus in terram cadens manus in illam marmoream misit columnam eiusque digiti quasi in poline uel luto intrantes in eadem inpressi inheserunt columna. 8. Quod uidens miser, qui retrahere denos duarum digitos25  manuum ad se non poterat in marmorea sancti confessoris inherentes formola conligatos et insertos, nomen Dei aeterni eiusdemque confessoris agiens paenitudinem inuocat et ut ab eodem absolueretur uinculo inlacrimatus praecatur. 9. Quam eius lacrimosam paenitentiam misericors Deus suscipiens, qui non uult peccatoris mortem sed ut conuertatur30  et uiuat, non solum ab illo praesenti marmoreo uisibili absoluit uinculo  290sed etiam a peccatorum inuisibilibus alligamentis fide saluatum subueniens misericorditer liberauit. 10. Hinc itaque manifeste ostenditur quantae et qualis fuerit honorificantiae apud Dominum Georgius suus inter tormenta confessor, cuius toracedam in re natura inpenetrabili p.114 penetrabilem potentia fecit lanceamque aduersarii aeque naturaliter inpenetrabilem mirabiliter efficit penetrabilem digitosque eiusdem homunculi infirmes in eadem natura inpenetrabili re potenter penetrales fecit; II. quos in marmore uinculatos primule et ipse durus retrahere non potuit, sed eodem momento ualde perterritus et exinde mitigatus paenitens Deo miserante retraxit. 12. Mirum dictu, usque in hodiernum diem eadem bis quinorum eius uestigia digitolorum apparent usque ad radices in marmorea insertorum columna; in quorum loco sanctus Arculfus suos denos proprios inseruit digitos similiter ad radices usque10  intrantes. 13. Eiusdem quoque homulli sanguis equi, cuius coxa in pauimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit sed indelebilis in pauimento domus usque ad nostra permanet tempora idem aequinus cruor.

14. Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem15  nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis quibusdam satis  291idoneis narratoribus in supra memorata Constantinopolitana urbe indubitanter dedicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant dicentes: 15. Quidam homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus eo in tempore quo ad expeditionem20  faciendam multa populorum milia undique conueniebant collecta illam accedens intrauit in domum in qua supra memorata marmorea exstat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem; 16. ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui cepit dicens: 'Me tibi Georgio confessori et meum commendo aequum, et ut per orationum25  uirtutem tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati ambo ad hanc usque urbem post expeditionis tempus incolomes reuersi perueniamus; 17. et si tibi ita Deus misericors nostram reuersionem donauerit prosperam secundum obtionem nostrae paruitatis, ego hunc meum quem ualde amo ippum tibi pro munere donandum30  offeram in conspectu tuae adsignaturus formulae.' 18. Quis sermunculis ocius terminatis domum egressus inter exercitus multitudinem cum ceteris contubernalibus commeans idem homuncio in expeditionis comitatu emigrat. 19. Qui post multa et diuersa bellica pericula, inter quae misella plurimorum milia homunculorum constituta disperierant,35   292ipse in eodem suo sedens dilecto aequo ab omnibus infestis cassibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem Christicolae Georgio Deo condonante Diospolim prospere reuertitur (20.) illamque domum in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago secum defferens aurum in equi praetium sui gaudenter intrat sanctumque p.116 Georgium ac si praesentem alloquitur dicens: 21. 'Sanctae confessor, Deo aeterno gratis reffero, qui me per tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem reduxit. Propterea hos tibi xx solidos auri adfero equi pretium mei, quem tibi primulae commendatum mihi usque in hodiernum conseruasti diem.' 22. Haec dicens supra discriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit, plus equum amans quam aurum, et egressus foras ingeniculatione expleta tale iumentum supra sedens ad emigrandum instigat quidem sed nullo modo mouere potuit. 23. Quod ille homunculus uidens discendit de equo10  reuersusque domum intrat, alios x adfert solidos inquiens: 'Sanctae confessor, mansuetus quidem mihi aequiti tutor in expeditione inter pericula fuisti, sed tamen, ut uideo, durus et auarus es in commercio equi.' 24. Haec dicens x super xx adiciens solidos ad sanctum dicit confessorem: 'Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias et meum15  ad ambulandum resoluas equum.' 25. Hoc dicto egressus iterum  293ascendens aequum ad meandum incitat; qui quasi infixus in eodem stabat loco nec etiam unum poterat mouere pedem. 26. Quid plura? Post equum ascensum discensumque per .iiii. singulas uices intrans in domum x secum solidos adferens et ad inmobilem reuersus aequum20  iterum in domum regressus huc atque illuc currebat et tamdiu illius ippus nulla instigatione remoueri poterat usquequo numerus solidorum lx adimpleretur simul congregatorum. 27. Tum deinde supra commemoratem repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia et de eius quasi duritia uel etiam in25  commercis auaritia commemorans, quae talia uerba, ut fertur, et per quaternales singulas uices in domum reuersus repetebat, ad ultimum hoc modo sanctum alloquitur Georgium dicens: 28. 'Sanctae confessor, nunc tuam pro certo cognosco uoluntatem. Hoc itaque iuxta id quod desideras totum auri pondus, uidelicet lx solidos, tibi munus offero.30  29. Ippum quoque meum, quem tibi prius commisseram post expeditionem condonandum, nunc tibi licet inuisibilibus alligamentis uinculatum condono sed mox, ut credo, resoluendum per tuam in Deo honorificantiam.' 30. Hoc terminate sermone egressus domum eodem horae  294momento absolutum repperit ippum, quem secum deducens in domum35  sancto donatum adsignauit confessori in conspectu imaginis ipsius indeque letabundus Christum magnificans discessit. 31. Hinc manifeste collegitur quod omne quodcumque Domino consecratur, siue homo erit sine animal, iuxta id quod in Leuitico scriptum est libro, nullo modo redemi possit aut motari; nam si quis motauerit, et quod motatum est et 40  pro quo motatum est sanctificabitur Domino et non redimetur.

 p.118

5. DE IMAGINE SANCTAE MARIAE

Arculfus sepe memoratus et de sanctae matris Domini Mariae toracida certam nobis relationem, quam in Constantinopolitana urbe ab expertis quibusdam testibus dedicit, indubitanter enarrauit inquiens: 2. In eadem metropolitana ciuitate imago beatae Mariae in breui tabula figurata lignea in pariete cuiusdam domus suspensa pendebat. 3. De qua cum quidam stolidus et duricors homo percunctaretur cuius esset propriae, a quodam respondente dedicit quod esset sanctae Mariae semper uirginis figura faciei. 4. Quod audiens ille Iudeus incredulus10  diabulo instigante eandem de pariete ualde iratus tulit imaginem et ad uicinam cucurrit domum ubi humana stercora per longarum foramina tabularum egesta supra sedentium uentribus degeri solent (5.) ibidemque ob Christi ex Maria nati dehonorationem imaginem matris eius per  295foramen super humanum stercus inferius iacens proiecit et ipse supersedes15  per idem foramen aluum purgans proprii stercus uentris super toracidam beatae Mariae paulo ante inibi depositam dimittens stolidissime agens effudit et post turpissimam illam uentris purgationem ille infelicissimus discessit homo. 6. Quid uero postea gessit aut quo modo uixit uel qualem uitae terminum habuit inconpertum habetur. 7.20  Igitur post illius discessum maligni alius de Christianorum plebe superuenit felix homo zelotipus Dominicarum rerum sciens quod factum fuerat, imaginem sanctae Mariae requisiuit et inter humana stercora absconditam inueniens subleuauit et diligenter abstergens et lauans aquis emundauit mundissimis secumque in domu honorificae collocatam25  habuit. 8. Mirum dictu, ex eadem beatae Mariae imaginis tabula uerum ebulliens distillat semper oleum; quod Arculfus, ut referre solet, propriis conspexit oculis. 9. Hoc mirabile oleum honorem protestatur Mariae matris Domini nostri Iesu Christi, de quo pater ait: In oleo sancto meo linui eum. Item psalmigraphus ad ipsum filium Dei loquitur dicens:30  Uncxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis.

10. Haec itaque quae superius de Constantinopoleos situ et conditione nec non et de ilia rotunda eclesia in qua salutare lignum reconditum habetur et cetera ab ore sancti sacerdotis Arculfi intente dedicimus qui in eadem primaria Romani imperii ciuitate a pascali sollemnitate usque ad Dominicum35   296permansit natalicium, postea exinde Romam appetens enauigauit.

 p.120

6. V I . DE MONTE UULGANO QUI SEMPER INTONAT

1. Quaedam insula in mari magno habetur ad orientalem plagam xii milibus a Sicilia distans, in qua Uulganus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat ut Siciliae terra longius positae terrifico tremore submoueri putetur, sed maius sexta feria et sabbato intonare uidetur. 2. Qui omni tempore noctibus flammare monstratur, diebus uero fumare. 3. Haec mihi Arculfus scribenti de eodem dictauit monte, qui propriis ilium oculorum aspexit obtutibus noctu ignitosum diae uero fumosum, eiusque tonitrualem sonitum propriis aurium audiuit10  auditibus in Sicilia per aliquot hospitatus dies.

4. Obsecro itaque eos quicumque hos breues legerint libellos ut pro eodem sancto sacerdote Arculfo diuinam praecentur clementiam qui haec de sanctis experimenta locis eorum frequentator libentissime nobis dictauit; 5. quae et ego quamlibetinter laboriosaset prope insustentabiles15  tota die undique conglobatas eclesiasticae sollicitudinis occupationes  297constitutus uili quamuis sermone discribens declaraui.

6. Horum ergo lectorem ammoneo experimentorum ut pro me missello peccatore eorundem craxatore Christum iudicem saeculorum exorare non neglegat.

20 

LIBER TERTIUS HIC TERMINATUR.

Document details

The TEI Header

File description

Title statement

Title (uniform): Adamnan's De Locis Sanctis

Author: Adamnan of Iona

Editor: Denis Meehan

Responsibility statement

Electronic edition compiled by: Tomás Alexander Miller and Beatrix Färber

Proof corrections by: Tomás Alexander Miller and Beatrix Färber

Funded by: University College, Cork, School of History

Edition statement

1. First draft.

Extent: 14760 words

Publication statement

Publisher: CELT: Corpus of Electronic Texts: a project of University College, Cork

Address: College Road, Cork, Ireland — http://www.ucc.ie/celt

Date: 2019

Distributor: CELT online at University College, Cork, Ireland.

CELT document ID: L201090

Availability: Available with prior consent of the CELT programme for purposes of academic research and teaching only.

Notes statement

This book was put online as part of a work placement for the MA in Medieval History. An English translation is available as CELT file T201090.

Source description

MS sources

  1. Vienna, Nationalbibliothek 458 (formerly Salzburg 174), mid 9th-century, ff. 1r–26v.
  2. Paris, Bibliothèque nationale de France, Latin 13048 (formerly Saint Germain 844, before that 655), ff. 1–28, 9th century.
  3. Zürich, Zentralbibliothek, Rheinau 73, 9th century, ff. 2r–28r.
  4. Brussels, Bibliothèque Royale 2921-2, 9th century, from Stavelot, ff. 1–52v.
  5. There are other manuscripts extant, not included in this edition.

Editions and literature

  1. John Healy, 'St Adamnan, ninth abbot of Hy', Irish Eccleasiastical Record, 3rd ser., 3 (1882).
  2. G. Adam Smith, The historical geography of the Holy Land (London 1894).
  3. T. A. Agius, 'On Pseudo-Jerome Epistle IX', Journal of Theological Studies 24 (1922) 176–183.
  4. Jean-Michel Picard, 'The Bible used by Adomnán' in Próinséas Ní Chatháin and Michael Richter (ed.), Ireland and Christendom: The bible and the missions (Stuttgart 1987).
  5. Jean-Michel Picard, 'Bede, Adomnán and the writing of history', Peritia 3 (1984) 37–53.
  6. Paul J. Achtemeier, 'Omne verbum sonat: The New Testament and the oral environment of late western antiquity', Journal of biblical Literature, 109 (1990) 3–27.
  7. Thomas O'Loughlin, 'The exegetical purpose of Adomnan's De locis sanctis', Cambridge Medieval Celtic Studies 24 (1992) 37–53.
  8. Thomas O'Loughlin, 'The Latin version of the scriptures in use in Iona in the late seventh century: the evidence from Adomnán's 'De Locis Sanctis'', Peritia 8 (1994) 18–26.
  9. Thomas O'Loughlin, “'The library of Iona in the late seventh century: The evidence from Adomnán's ‘'De Locis Sanctis'',’” Ériu 45 (1994) 33––52.
  10. David Howlett, The Celtic Latin tradition of biblical style (Dublin 1995) 114–116.
  11. Thomas O'Loughlin, 'Dating the De situ Hierusolimae: The Insular evidence', Revue Bénédictine 105 (1995) 9–19.
  12. Thomas O'Loughlin, The view from Iona: Adomnan's mental maps, Peritia 10 (1996) 98–122.
  13. Thomas O'Loughlin, 'Adomnán and mira rotunditas', Ériu 47 (1996) 95–99.
  14. Thomas O'Loughlin, 'Adomnán's De Locis Santis: a textual emendation and an additional source identification, Ériu 48 (1997) 37–40.
  15. Thomas O'Loughlin, 'Adomnán and Arculf: the case of an expert witness', Journal of Mediveal Latin 7 (1997) 127–146.
  16. Thomas O'Loughlin, 'Res, tempus, locus, persona: Adomnán's exegetical method', Innes Review 48 (1997) 95–111.
  17. Thomas O'Loughlin, 'The Salzburg fragment of Adomnán's De Locis Sanctis', Manuscripta 41 (1997) 32–37.
  18. Nathalie Delierneux, 'Arculfe, sanctus episcopus gente Gallus: une existence historique discutable', Revue Belge de philologie et d'histoire 75 (1997) 911–941.
  19. Dauvit Broun and Thomas Owen Clancy (eds.), Spes Scotorum: Hope of Scots, St Columba, Iona and Scotland (Edinburgh 1999) 139–158.
  20. Thomas O'Loughlin, 'The diffusion of Adomnán's ‘'De Locis Sanctis’' in the medieval period', Ériu 51 (2000) 93––106.
  21. Máire Herbert, 'The world of Adomnán', in Jonathan M. Wooding, Rodney Aist, Thomas Owen Clancy, Thomas O'Loughlin, (eds.), Adomnán of Iona: Theologian, lawmaker, peacemaker, (Dublin: Four Courts, 2010).
  22. Ora Limor, 'Pilgrims and authors: Adomnán's De locis sanctis and Hugeburc's Hodoeporicon Sancti Willibaldi', Revue Bénédictine 114:2 (2004) 253–275.
  23. Michael Gorman, 'Adomnán’'s De locis sanctis: The diagrams and the sources', Revue Bénédictine (2006) 5–41.
  24. Thomas O'Loughlin, Adomnan and the holy places, (London: T & T Clark, 2007).
  25. Jonathan M. Wooding, Rodney Aist, Thomas Owen Clancy, Thomas O'Loughlin, (eds.), Adomnán of Iona: Theologian, lawmaker, peacemaker (Dublin: Four Courts, 2010).
  26. Barbara Yorke, 'Adomnán at the court of King Aldfrith', in Jonathan M. Wooding, Rodney Aist, Thomas Owen Clancy, Thomas O'Loughlin, (eds.), Adomnán of Iona: Theologian, lawmaker, peacemaker (Dublin: Four Courts, 2010) 36–50.
  27. Thomas Owen Clancy, 'Adomnán in medieval Gaelic literary tradition', in Jonathan M. Wooding, Rodney Aist, Thomas Owen Clancy, Thomas O'Loughlin, (eds.), Adomnán of Iona: Theologian, lawmaker, peacemaker (Dublin: Four Courts, 2010) 112–122.
  28. Rodney Aist, 'Adomnán, Arculf and the source material of De locis sanctis', in Jonathan M. Wooding, Rodney Aist, Thomas Owen Clancy, Thomas O'Loughlin, (eds.), Adomnán of Iona: Theologian, lawmaker, peacemaker (Dublin: Four Courts, 2010) 162–180.
  29. Thomas O'Loughlin, 'The De locis sanctis as a liturgical text', in Jonathan M. Wooding, Rodney Aist, Thomas Owen Clancy, Thomas O'Loughlin, (eds.), Adomnán of Iona: Theologian, lawmaker, peacemaker (Dublin: Four Courts, 2010) 181–192.
  30. Robert G. Hoyland, Sarah Waidler, 'Adomnán’'s De Locis Sanctis and the seventh-century Near East', The English Historical Review 129:539 (2014) 787––807.
  31. D. Woods, D. 'Arculf's Luggage: The Sources for Adomnán's De Locis Sanctis', Ériu 52 (2002) 25–52.
  32. Paul Geyer's Latin edition is available online in XML format at https://raw.githubusercontent.com/OpenGreekAndLatin/csel–dev/master/data/stoa0007/stoa002/stoa0007.stoa002.opp-lat1.xml.

The edition used in the digital edition

Meehan, Denis, ed. (1983). Adamnan’s De Locis Santis‍. 2nd ed. 154 pages. Dublin: Dublin Institute for Advanced Studies.

You can add this reference to your bibliographic database by copying or downloading the following:

@book{L201090,
  title 	 = {Adamnan's De Locis Santis},
  editor 	 = {Denis Meehan},
  edition 	 = {2},
  note 	 = {154 pages},
  publisher 	 = {Dublin Institute for Advanced Studies },
  address 	 = {Dublin },
  date 	 = {1983},
  UNKNOWN 	 = {seriesStmt}
}

 L201090.bib

Encoding description

Project description: CELT: Corpus of Electronic Texts

Sampling declarations

The present text represents pages 35–120 of the volume. All editorial introduction, and most notes and indexes have been omitted. A few editorial notes were retained.

Editorial declarations

Correction: Text proofread twice at CELT.

Normalization: Words and letters enclosed in brackets are not in the MS, but were added by the editor. The first element of each book is the Table of Contents, which for technical reasons is encoded on the same level (div1) as the individual chapters. The tables of contents for Books 1-3 have been re-arranged and located within the div0 element at the start of the document for technical reasons. They are unnumbered.

Quotation: Direct speech is encoded in q tags.

Hyphenation: Soft hyphens are silently removed. When a hyphenated word (hard or soft) crosses a page-break or line-break, this break is marked after the completion of the hyphenated word.

Segmentation: div0=the description; div1=the chapter/toc; page-breaks are marked.

Standard values: There are no dates mentioned in the text.

Interpretation: There was no content tagging added.

Reference declaration

A canonical reference to a location in this text should be made using “Chapter/toc”, eg Chapter/toc 0.

Profile description

Creation: Written by Adamnan, ninth abbot of Iona (679–704) possibly in the summer of 686 (estimated by Meehan) when the Columban monastery at Iona received a bishop from Gaul called Arculf who had travelled extensively in Palestine and the Holy Land. Adamnan wrote an account of Arculf's journey to the Holy Land; the account is divided into three books.

Date: 686

Language usage

  • The text is in Latin. (la)

Keywords: Prose; Travel; Pilgrimage; Bishop Arculf; monastic; 7c; Palestine

Revision description

(Most recent first)

  1. 2019-11-08: File re-parsed; HTML and SGML files created. (ed. Beatrix Färber)
  2. 2019-11-08: Proof corrections added. (ed. Beatrix Färber and Tomás Miller)
  3. 2019-06-05: Changes made to div0 type. (ed. Beatrix Färber)
  4. 2019-05-23: SGML and HTML files created. (ed. Beatrix Färber)
  5. 2019-05-22: TEI Header compiled based on companion file, final correction of markup: direct speech encoded, files recoded and integrated into one file, encoding modified according to English companion file, file parsed and validated. (ed. Beatrix Färber)
  6. 2019-05-15: Header information and bibliographical detail supplied. (ed. Tomás Alexander Miller)
  7. 2019-05-09: Textfiles marked up and split into three files. (ed. Tomás Alexander Miller)
  8. 2019-02-12: Text scanning finished in PDF format and converted to plain text. (text capture Tomás Alexander Miller)
  9. 2019-01-17: Text scanning in PDF format begun. (text capture Tomás Alexander Miller)

Index to all documents

Standardisation of values

CELT Project Contacts

More…

Formatting

For details of the markup, see the Text Encoding Initiative (TEI)

page of the print edition

folio of the manuscript

numbered division

 999 line number of the print edition (in grey: interpolated)

underlining: text supplied, added, or expanded editorially

italics: foreign words; corrections (hover to view); document titles

bold: lemmata (hover for readings)

wavy underlining: scribal additions in another hand; hand shifts flagged with (hover to view)

TEI markup for which a representation has not yet been decided is shown in red: comments and suggestions are welcome.

Other languages

T201090: Adamnan's De Locis Sanctis (in English Translation)

Source document

L201090.xml

Search CELT

  1. fortasse {superstructum } super cf. Petrus Diaconus, De locis sanctis🢀

CELT

2 Carrigside, College Road, Cork

Top