CELT document L207009

The Vision of Tnugdalus

 p.1 117ra

Incipit prefatio. in visionem cuiusdam militis. Tnugdali nomine. Hiberniensis a quodam Marco nomine abbatisse transcripte;

VENERABILI Ac deo devote domine. G. dei dono abbatisse. frater Marcus sibi devotus famulus; utinam tam validum quam paratum servicium. Cum multi sint vocati pauci vero electi; non est magnum argumentum ad probandam rei dubie fidem. hanc esse laudabilem que a multis laudatur. Nam quam secundum prophete sententiam. humanum genus a principio proclivius est ad peccandum. ei arbitramur consultissimum ac decentissimum pre ceteris esse parendum. quam custoditis bone fame flosculis a nullo reprehensibilem fore reperimus. que valet dicere cum apostolo. ‘bonus odor sumus deo.’ ()

Eapropter sacra  117rbvirgo et domina Gisla caritativam et valde devotam bone intentionis vestre peticiunculam. vobis nequaquam negare possumus; licet elogiis vestre presentie dignis eam interpolare minime possimus. Sicut enim ait orthodoxorum quidam eruditus. ‘vires quas imperitia denegat. caritas ministrat.’ () et nos eius vestigia sectantes. simul et in vestris sanctis orationibus confidentes. ipsam verecundiam postponimus; et nostram insipientiam vobis ostendere non erubescimus.

Melior est enim obedientia quam victime. ea maxime que maioribus impenditur; et nos confidimus quod compati potius quam insultare velit vestra prudentia nostre insipientie. Placuit namque vestre providentie. quatenus  p.2 misterium quod ostensum fuerat Tugdalo cuidam Hibernigeno. noster stilus licet ineruditus. de barbarico in latinum transferret eloquium;  117va vestreque diligentie mitteremus transcribendum.

Opus quidem utile licet breve. ego autem inops et pauper et pene latine eloquentie ignarus; vobis tamen devotissimus ipsam materiam prout mei ingenioli parvitas replicare potuit offerre me non piguit. Hilarem enim datorem diligit deus. rogans tamen ut si qua ibi fuerint minus compendiose interpolita sententia. emendare et competenter cudere. vestra erudita non erubescat sollertia.

Accipite ergo breve munusculum simplicis stili et indocte lingue cum devotis precibus; et si quid ibi videritis minus correctum. hoc nostre im putetis impericie; sin autem aliquid in ea placuerit vestre prudentie. divine gratie. et vestris orationibus attribuite. et nolite bonam certamque materiam contempnere; licet ei dictamen videritis convenire. Noster enim stilus. sed Christi est opus.

 117vbErgo o sapiens et felix domina. memoramini proverbii; ‘amici vicia si non sufferas facis tua.’ () Vos igitur quia libenter suffertis insipientes. cum sitis ipsa sapiens; sustinete etiam hic modicum quid insipientie mee. Scripsimus autem vobis fideliter prout nobis ipse qui viderat eandem visionem retulit.

Visa namque est millesimo centesimo quadragesimo nono ipsa visio. ab incarnatione anno domini. qui est annus secundus Chonradi regis Romanorum  p.3 expeditionis Iersolimorum; quique est quartus. annus Eugenii pape. secundi apostolatus. quo anno de Galliarum partibus Romam est reversus. Ipso etiam eodem anno Malachias Dunensis episcopus Hiberniensium legatus. cuius vita et doctrina tota occidentalis fulsit ecclesia. Romam veniens in Claravalle defunctus est; cuius vitam miraculis plenam Bernhardus Clarevallis abbas. satis luculento sermone  118ratranscribit. De quo mentionem loco suo domino concedente facturi sumus. Nemias etiam Cluensis episcopus. vir sapientia et genere et sanctitate preclarus. sancuts ac venerabilis senex. nonaginta quinque annorum in propria cathedra. eodem anno de laborioso huius vite certamine. ad gaudia migravit perpetue vite. De cuius vita et miraculis quia vos novimus sanctorum exempla desiderasse; ad vestram edificaionem aliqua dicemus.

Sed quia non es nostri propositi modo tragedias texere; ad conmissum nobis opusculum deo adiuvante properemus.


 p.4

Explicit prefatio. Incipiunt capitula.

I capitulum. De situ insule. II De exitu anime. III De adventu angeli in occursum anime. IIII De prima pena homicidarum. V De pena insidiatorum et perfidorum. VI De valle et pena superborum. VII De avaris et pena eorum. VIII De pena furum et latronum. VIIII De pena gluttonum et fornicantium. X De pena sub habitu et ordine re 118rbligionis fornicantium. XI De pena illorum qui cumulant peccatum super peccatum. XII De descensu ad inferos. XIII De inferno inferiori. XIIII De ipso principe tenebrarum. XV De pena moderata non valde malorum. XVI De campo leticie. et fonte vite. et requie non valde bonorum. XVII De Danacho et Conchober regibus. De Cormacho rege. XVIII De gloria coniugalium. XVIIII De gloria martirum et continentium. XX De gloria monachorum et sanctimonialium. XXI De defensoribus et constructoribus ecclisiarum. XXII XXIII De gloria virginum et novem ordinibus angelorum. XXIIII De sancto Ruadano confessore. XXV De sancto Patricio et quattuor. sibi notis episcopis. XXVI De reditu anime ad corpus suum XXVII


Marcus of Regensburg

Visio Tnugdali

Edited by Brigitte Pfeil

The Vision of Tnugdalus

1. Incipit visio cuiusdam militis Hiberniensis. ad edificationem multorum conscripta. De situ insule;

 118va

HIBERNIA. IGITUR INSULA est in ultimo occidentali occeano posita. ab austro in boream porrecta. stagnis et fluminibus precipua. nemoribus insita. frugibus fertilissima; lacte et melle omnibusque piscationis et venationis generibus opulenta. Vinearum expers; sed vini dives. Serpentium. ranarum. bufonum. et omnium animalium venena ferentium ita inscia; ut eius lignum. aut corrigia. aut cornu. aut pulvis omnia vincere noscantur  p.5 venena. Religiosis viris et feminis satis preclara; armis autem crudelis et inclita.

Cominus ad meridiem habens Angliam. ad ortum vero Scottos. nec non et Brittos. quos quidam Gallenses vocant; ad boream autem Catos et Orcades. ex adverso vero ad austrum Hispanos.

Hec ergo insula civitates habet precipuas triginta quattuor;  118vb quarum presules duobus subsunt metropolitanis. Artmacha namque septentrionalium Hiberniensium est metropolis; australium autem precellentissima est Caselensis. de qua ortus est quidam vir nobilis nomine Tugdalus; cuius crudelitas. vel pocius in eo quod egit divina pietas. nostro huic opusculo materiam dedit.

Erat namque vir prefatus etate iuvenis. genere nobilis. vultu hilaris. aspectu decorus; curialiter nutritus. vestibus compositus. mente magnanimus; militari arte non mediocriter instructus; habilis. affabilis. atque iocundus. Verum quod ego sine dolore non possum dicere. quanto confidebat in forma corporis et fortitudine; tanto minus curabat de anime sue eterna salute. Nam ut ipse modo sepius cum lacrimis solet confiteri; gravabat ipsum si quis ei de salute anime aliquid licet breviter vellet dicere. Ecclesiam dei neglexerat. pauperes autem Christi  119raetiam videre nolebat; scurris. mimis. et ioculatoribus pro vana gloria distribuerat quicquid habebat.

Sed cum tot malis divine misericordie finem dare placuit; eum quando voluit provocavit. Nam ut plurimi Corgagensis civitatis incole testantur.  p.6 qui ei tunc aderant per trium dierum et noctium spacium iacuit mortuus; per quod spacium amare didicit. quicquid antea suaviter deliquid; nam vita eius presens testatur. quecumque paciebatur.

Passus est enim plurima incredibilia. et intolerabilia tormentorum genera. quorum ordinem sive nomina sicut ab ipsius qui viderat et patiebatur ore didicimus; nos ad augmentationem vestre devotionis vobis scribere non gravabit.

Hic igitur cum multos haberet amicos. sodales; inter eos unum habuerat. qui ei commutationis debito. trium equorum debitor erat. Hic cum statutum prestolaretur terminum; suum transacto tempore convenit amicum. Qui  119rbcum bene receptus perendinaret tribus noctibus. cepit tractare de ceteris rebus. Cui cum ille responderet. se ad manum non habere quod pecierat; multum iratus iter expetere disposuerat quo veniebat. Debitor vero mitigare cupiens amicum suum; rogabat eum quatenus secum priusquam recederet dignaretur sumere cibum. Cuius cum precibus negare nequiret resedit; et securi deposita quam manu tenebat. cibos cum socio sumere cepit.

Sed prevenit divina pietas hunc appetitum; nescio namque cita qua occasione percussus manum quam extenderat. replicare ad os suum non poterat.  p.7 Tunc terribiliter clamare cepit; suamque securim quam antea deposuerat uxori socii sic commendavit. “Custodi” inquiens “meam securim; nam ego morior.”

Et tunc verbotenus corpus ex anime continuo corruit; ac si nullatenus spiritus antea ibi fuisset. Assunt signa mortis. crines candent. frons obdu 119varatur. errant oculi. nasus acuitur; pallescunt labia. mentum cadit; et universa corporis membra rigescunt.

Currit familia. tollitur cibus; clamant armigeri. plorat hospes; corpus extenditur. pulsantur signa. accurrit clerus. miratur populus; et tota civitas cita boni militis morte turbatur.

Quid moramur? Ab hora quasi decima in quarta feria. usque ad eandem ipsam horam in sabbato mortuus iacebat. nullo remanente in eo vite signo; excepto quod calor modicus in sinistro pectore ab his qui diligenter corpus palpare studuerant sentiebatur. Eapropter ipsum corpus subterrare noluerant; eo quod calorem in ipsa eius partiuncula sentiebant.

Post hec autem presente clero. et populo qui ad sepeliendum illum convenerant. resumpsit spiritum; et debili flatu quasi per unius hore spacium respirare cepit. Mirantur cuncti etiam sapientes dicentes. “Nonne hic  119vb spiritus vadens et non rediens?”

Tunc ille debili intuitu circumspiciens. interrogantibus se si vellet communicare. innuit afferri corpus domini; et cum illud sumeret. et vinum biberet. cepit cum gratiarum actione deum laudare dicens. “O deus maior est misericordia tua. quam iniquitas mea licet sit magna nimis. Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; et conversus vivificasti me. et de abyssis terre iterum reduxisti me.”

 p.8

Et cum hec dixisset; omnia sub testamento que habuit dispersit et dedit pauperibus; ipse vero signo se salutifere crucis signari precepit. et pristinam vitam in antea se relicturum omnimodis vovit.

Cuncta autem que viderat. aut passus fuerat. nobis postmodum dicens narravit.

2. De exitu anime.

“Cum” inquid “anima mea corpus exueret. et illud mortuum esse cognosceret; reatus sui conscia. cepit formidare. et quid  120rafaceret nesciebat. Et quidem timebat; sed quid faceret timebat et ignorabat. Volebat ad corpus suum redire. sed non poterat intrare; foras etiam ire volebat. sed ubi pertimescebat. Et sic miserrima volutabatur anima. reatus sui conscia; in nullo confidens nisi in dei misericordia.”

Dumque se ita diutius ageret. flens et plorans tremebunda. quid deberet facere nesciret; tandem vidit ad se venientem tantam inmundorum spirituum multidudinem; ut non solum totam domum et atrium replerent. in quibus morabatur mortuus; verum etiam per omnes vicos et plateas civitatis. nullus locus appareret qui non esset eis plenus.

 p.9

Ut autem ipsam miseram circumvenerunt animam; non eam consolari sed nimium contristare studuerunt dicentes. “Cantemus huic” inquiunt “misere debitum canticum mortis; quia filia est mortis. et cibus ignis inextinguibilis. amica tenebrarum; inimica lu 120rbcis.” Et conversi omnes ad eam stridebant dentibus in eam; et ungulis propriis deterrimas pre nimio furore laniabant genas dicentes. “Ecce misera populus quem elegisti; cum quibus arsura subibis ima cherontis. Nutrix scandali. amatrix discordie; quare non superbis? Quare non adulteras? Quare non fornicaris? Ubi est vanitas tua. et vana leticia? Ubi est risus tuus inmoderatus? Ubi est fortitudo tua qua plurimis insultabas? Quare nunc non innuis oculis ut solebas? Non teris pede? Non digito loqueris; non pravo machinaris corde malum?”

His et similibus perterrita nil aliud nisi plangere potuit misera. expectans mortem a cunctis qui aderant sibi sine mora minaturam. Sed qui non vult mortem peccatoris. cui soli competit medicinam prestare post mortem. omnipotens pius et misericors deus. occulto suo iuditio cuncta bene disponens; etiam istam prout voluit ob 120vatemperavit miseriam.

 p.10

3. De adventu angeli in occursum anime.

Misit namque angelum suum in occursum eius. quem respiciens a longe venientem quasi stellam lucidissimam. infatigabiles fecit in eum intuitus; sperans per eum aliquod consilium sibi dandum. Qui cum ei apropinquasset proprio vocans nomine; salutavit eum dicens. “Ave” inquit “Tungdale quid agis?”

Videns autem ille miser speciosum iuvenem. erat enim speciosus forma pre filiis hominum; et audiens semet ipsum proprio ab eo nominatum nomine. pre timore simul et gaudio cum lacrimis talem prorupit in vocem. “Heu” inquit “pater domine dolores inferni circumdederunt me; preoccupaverunt me laquei mortis.” Cui angelus. “modo” inquit “invocas me dominum et patrem. quem semper et ubique tecum habebas. et numquam me tali nomine dignum iudicabas?” Qui respondit. “Domine ubi umquam te vi 120vbdi? Aut ubi vocem tuam dulcissimam umquam audivi?” Respondens angelus dixit ei. “Ego te semper sequebar a nativitate tua quocumque ibas; et numquam meis consiliis obtemperare volebas.”

Et extendens manum in unum inmundorum spirituum. qui pre ceteris maledicis ei magis insultabat; “ecce” inquit ille. “cuius consiliis acquiescebas. et meam omnino neglexeras voluntatem. Sed quia deus misericordiam semper prefert iudicio; tibi etiam non deerit indebita eius misericordia.  p.11 Tantum ergo esto secura et leta. quia patieris pauca de multis. que patereris. nisi tibi subvenisset misericordia nostri redemptoris. vel creatoris. Me igitur sequere et quecumque tibi monstravero memoriter tene; quia iterum ad corpus tuum debes redire.”

Tunc illa anima ultra modum perterrita. accessit ad eum propius; relicto corpore supra quod steterat prius.

Demones autem hec audientes. et mala que  121ra antea illi anime minabantur. inferre se non posse conspicientes; posuerunt in celum os suum dicentes. “O quam iniustus et crudelis est deus; quia quos vult mortificat. et quos vult vivificat. non sicut promisit unicuique secundum opus suum. et meritum reddit. Liberat animas non liberandas; et dampnat non dampnandas.” Et his dictis; in semet ipsos insurrexerunt. et quibuscumque poterant alter-utrum se plagis dampnaverunt; et nimio fetore relicto. cum ingenti tristicia. et indignatione recesserunt.

Angelus vero precedens dixit ad animam. “Sequere me.” Illa autem respondit. “Heu domine ni si precesseris. isti me retro rapient.” Cui angelus. “Ne timeas” inquit “eos; plures enim nobiscum sunt. quam cum illis. Si deus nobiscum; quis contra nos est? Cadent quidem a latere tuo mille. et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabunt. Veruntamen oculis  121rb tuis considerabis; et retributionem peccatorum videbis. Et tu quidem patieris sicut predixi. pauca de multis que mereris.”

Et his dictis; profecti sunt.

 p.12

4. De prima pena homicidarum.

Cumque longius simul pergerent. et nullum preter splendorem angeli lumen haberet; tandem venerunt ad vallem valde terribilem. ac tenebrosam. et mortis caligine coopertam.

Erat enim valde profunda. et carbonibus ardentibus plena. cooperculum habens ferreum. quod spissitudinem habere videbatur sex cubitorum. quod nimio ardentes superabat candore carbones; cuius fetor omnes quas huc usque illa passa est anima. superabat tribulationes. Descendebat enim super illam laminam miserrimarum multitudo animarum. et illic cremabantur. donec ad modum cremii in sartagine concremati omnino liquescerent. et quod est gravius ita colabantur per predictam laminam sicut  121va colari cera solet per pannum; et iterum in carbonibus ignis ardentibus renovabantur ad tormentum.

His visis anima illa multum perterrita dixit ad angelum. “Heu domine mi. rogo si placet ut dicas mihi quid umquam mali iste egerunt anime. ut talibus tormentis iudicarentur digne?” Ad quam angelus. “isti sunt” ait “homicide parricide fratricide. Ista est” inquit “prima talium pena perpetrantium. et perpetrantibus consentientium; et post istam ad maiores quas videbis ducuntur penas.” “Et ego quidem” inquit “numquit patior istam?” Et angelus ad eam. “Mereris quidem; sed non patieris. Licet enim non sis parricida. aut  p.13 matricida. aut fratricida. es tamen homicida; sed nunc tibi non reddetur. De cetero autem caveto ne cum ad corpus revertaris amplius ista aut maiora merearis.”

Et adiunxit. “Proficiscamur; grandis enim nobis restat via.”

5. De pena insidiatorum et perfidorum.

 121vb

Igitur profecti venerunt ad montem mire magnitudinis; magni horroris et vaste solitudinis. Qui mons transeuntibus angustum valde prebebat iter. Erat namque ex una parte illius iteneris ignis putridus. sulphureus. atque tenebrosus; ex altera autem pane nix glatialis. et cum grandine ventus hororibilis.

Erat vero mons hinc et rode preparatus ad puniendum animas tortorum plenus; ita ut nullus transitus transire volentibus appareret tutus. Ipsi quoque prefati tortores furcas ferreas habebant ignitas; et acutissimos tridentes preparatos. quibus iugulabant animas transire volentes; et trahebant ad penas. Dumque misere longius involute. penas luerent in pane sulphuris. predictis instrumentis iugulate. proiciebantur in partem nivis; et versa vice de medio grandinis. proiciebantur in flammam ignis.

His visis; illa admodum dum metue 122rabat. dixit ad angelum qui eam precedebat. “Rogo domine dum paratas insidias ad interniciem meam aperte video; iter istud arripere quomodo valebo?” Respondit ei. “Noli timere; sed me sequere aut precede.”

 p.14

Et tunc precessit angelus; et illa sequebatur sicut prius.

6. De valle et pena superborum.

Sed illis pre timore pedetemptim pergentibus; venerunt ad vallem valde profundam. putridam nimis ac tenebrosam. Cuius profunditatem ipsa quidem anima videre non poterat; sonitum autem sulphurei. et ululatus multitudinis in imis patientis audire valebat. Fumus vero de sulphure et de cadaveribus sursum insurgebat fetidus; qui omnes superabat penas quas viderat prius.

Tabula autem longissima ab uno monte in alium in modum pontis se supra vallem extenderat. qui mille passus in longitudine. in latitudine vero unius pedis mensuram habebat. Quem pontem transire  122rb nisi electus nemo poterat. De quo vidit multos cadere; neminem autem preter presbiterum unum illesum pertransire. Erat autem ille presbiter peregrinus. portans palmam. et indutus sclavinio; et ante omnes intrepidus pertransibat primus.

Tunc illa anima videns artam semitam. et subtus sempiternum cognoscens interitum; dixit ad angelum. “Heu mihi misere. quis me liberabit” inquit “de itinere mortis huius?” Ille autem hilari vultu eam respiciens; respondit dicens. “Ne timeas ab ista quidem liberaberis; sed post hanc aliam patieris.” Et precedens tenuit eam; et ultra pontem duxit illesam.

Et post transitum pravi itineris quasi secura; dixit ad angelum anima leta. “Obsecro domine si placet indica mihi quarum animarum sunt ista que  p.15 vidimus modo tormenta?” Et angelus ad eam. “Ista vallis valde horribilis locus est superborum; mons vero putridus atque sulphureus pena est insidiatorum.”

Et adiunxit. “Eamus  122va donec ad alia his incomparabilia perveniamus.”

7. De avaris et pena eorum.

Precedente autem angelo profecti sunt per longam ac tortuosam et valde difficilem viam. Cumque multum laborarent. et tenebrosum iter agerent; non longe ab eis vidit bestiam magnitudine incredibilem. et horrore intolerabilem.

Que bestia pre sue enormitate magnitudinis. precellebat omnes quos unquam viderat ipse montes. Oculi vero eius ignitis assimilabantur collibus; os vero eius valde patens erat. et apertum; quod ut sibi videbatur. capere poterat novem milia hominum armatorum.

Habebat autem duos in ore suo parasitos; et versis capitibus valde incompositos. Unus enim illorum habebat caput sursum ad dentes superiores prefate bestie. et pedes deorsum ad inferiores; alius vero versa vice caput deorsum et pedes ad dentes superiores habebat sursum. Erant sic quasi columne in ore eius. qui idem  122vb os in similitudinem trium portarum dividebant; flamma etiam inextinguibilis ex ore eius eructuabat. que in tres  p.16 partes per illas tres portas dividi solebat; et contra ipsam flammam anime cogebantur intrare damnande. fetor quoque incomparabilis ex ore eius exiebat. Sed et planctus et ululatus multitudinis de ventere eius per idem os audiebatur. Nec mirum cum intus essent multa milia virorum ac mulierum dira tormenta luentium.

Ante cuius os erat etiam inmundorum spirituum multitudo. qui animas intrare cogebant; sed antequam intrarent multis et diversis eas verberibus et plagis affligebant.

Cumque diu vidisset anima tam horribile et metuendum spectaculum. deficiens pre nimio terrore. simul et timore spiritus; flebili voce dixit ad angelum. “Heu heu domine mi. num te latent ista que video; et quare eis appropinquas?” Angelus autem  123ra respondens dixit. “Iter nostrum explere non possumus nisi huic tormento propius assistamus. Non enim hoc tormentum nisi electi devitare valebunt. Ista enim bestia vocatur Acherons. que devorat omnes avaros. De hac bestia scriptura loquitur. ‘Absorbebit fluvium et non mirabitur; et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.’ () Hi vero viri qui inter dentes et in ore eius apparent contrapositi. gigantes sunt. et in suis temporibus in ipsorum secta. tam fideles sicut ipsi non sunt inventi. Quorum nomina te bene nosti. Vocantur enim Fergusius et Conallus.” Ad quem anima. “Heu domine hoc me movet. quod cum tu eos in sua secta fideles asseris; cur eos dominus talibus dignos iudicet plagis?”  p.17 Ad quam angelus. “Ista omnia” inquit “quam vidisti adhuc genera penarum licet sint magna; antequam revertaris videre poteris multo maiora.”

Et cum hec dixisset accedens propius antecedebat eam; et stetit.  123rb ante bestiam. Anima vero licet nolens sequebatur eum.

Cumque simul starent ante bestiam angelus disparuit; et misera sola permansit. Demones autem cum eam cernerent desolatam. conveniunt miseram ut canes rapidi; secumque pertrahunt in ventrem bestie flagellatam. Qualia autem vel quanta ibi tormenta passa fuerit. etiam si ipsa taceret in colore vultus. et conversione morum facillime cognoscere poterit. quisquis sapiens notare potuerit.

Et quia brevitati studere debemus non cuncta que audivimus scribere valemus. Et tamen ne ipsam materiam videamur negligere; pauca de multis ad edificationem legentium volumus recitare. Passa est enim ibidem canum. ursorum. leonum. serpentium. seu innumerabilium aliorum incognitorum monstruosorum animalium ferocitatem; demonum ictus. ardorem ignis asperitatem frigoris.  123va fetorem sulphuris. caliginem oculorum fluxus lacrimarum ardentium. copiam tribulationum. et stridorem dentium. His et similibus ibi compertis. quid aliud misera nisi semet ipsam de preteritis accusare. et proprias genas pre nimia tristicia et desperatione potuit lacerare?

Cumque misera reatum suum cognosceret. et eternurm pro suis meritis se pati supplicium pertimesceret; nescia quo ordine exierat. se extra bestiam esse sentiebat.

 p.18

Et ecce cum longius iaceret debilis; aperiens oculos prope se vidit illum qui eam ante precedebat spiritum lucis. Tunc illa gaudens licet afflicta multum. dixit ad angelum. “O mea spes unica. o solatium mihi indebitum a domino concessum. o lumen oculorum meorum. et baculus mee miserie. et calamitatis; ut quid me miseram deserere voluisti? Quid autem ego misera retribuam domino pro omnibus que retribuit mihi? Qui si  123vb numquam fecisset aliquid mihi boni. nisi quod te misit in occursum mihi; quas ei digne retribuerem gratias?” Respondit ei angelus. “Sicut tu in primis dixeras sic esse scias; maior est divina misericordia quam iniquitas tua. Ipse quidem reddet unicuique secundum opus suum et meritum; sed tamen unumquemque de suo fine iudicabit. Quapropter ut ante dixi. oportet te precavere. ne cum fueris tue potestatis; iterum ista merearis.”

Et hoc dicto subiunxit. “Transeamus ad ea que ante nos sunt supplicia.”

8. De pena furum et latronum.

Illa autem surgens quasi languida debiles temptans firmare gressus. magnopere illum sequi volebat. sed nullo modo poterat; erat enim nimis afflicta. Tangens autem eam angelus domini confortavit; et valido cursu precedens ad explendum iter quod ante dixerat illam suasit.

Euntes vero longius viderunt stagnum amplum  124ra valde. et tempestuosum; cuius fluctus astantes non permittebat cernere celum. Inerat etiam ibi multitudo bestiarum terribilium; que mugientes nil aliud poscebant nisi ut animas devorarent. Per latum vero eius pons multum angustus erat et longus. cuius longitudo quasi per duo miliaria tendebatur. Talis enim erat longitudo  p.19 stagni; latitudo vero ipsius pontis quasi unius palme mensura. Longior namque et angustior erat quam pons ille de quo superius diximus. Erat etiam ista tabula inserta clavis ferreis acutissimis. qui omnium transeuntium pedes solebant penetrare. ut nullius pes si cum semel tangeret illesus posset evadere. Omnes quoque bestie conveniebant ad pontem. ut inde cibos sumerent; illas scilicet animas que transire non possent. Erant autem ipse bestie tante magnitudinis; ut magnis turribus assimilari rectissime valerent. Ignis etiam de ore  124rb ipsarum exiebat; ita ut et stagnum bullire a cernentibus putaretur.

Videbat quoque in ipso ponte unam animam valde plorantem. et se multis criminibus accusantem. Erat enim magno pondere frumenti manipulorum onusta; et hunc pontem transire cogebatur. Sed licet plantas clavis ferreis perforatas nimis doleret; cadere tamen in lacum ignitum ubi bestiarum patentia ora videbat. magis timebat.

Anima vero videns inmane periculum; dixit ad angelum. “Heu domine si placeret vellem scire cur cogitur ista anima sub tali pondere pertransire; quarum etiam specialiter ista pena sit animarum.” At ille respondens dixit ad eam. “Ista pena est specialiter tibi condigna et tuis consimilibus furtum perpetrantibus; licet multum fuerit vel modicum. Sed non eodem modo patiuntur qui in minimis et qui delinquunt in magnis; nisi forte illud modicum fuerit sacrilegium.” Tunc anima “quid” ait  124va “vocas sacrilegium?”  p.20 Respondit angelus. “Qui sive sacratum. sive de scrato aliquid furatur; hic sacrilegii reus iudicatur. Maxime vero qui delinquunt sub tegumento relligionis; nisi per penitentiam se emendaverint rei iudicantur culpe maioris.”

Et his dictis adiunxit. “Festinemus; quia istum pontem transire debemus.” At illa. “tu quidem” ait “per divinam potentiam transire poteris; me vero tecum ut reor conducere nequaquam valebis.” “Non ego” inquit. angelus “tecum transibo. sed tu ipsa per te transibis; nec vacuus transire poteris. Nam vaccam indomitam te oportet tecum conducere; et illesam mihi ultra pontem reddere.”

Tunc anima plorans amare flevit; et ad angelum dixit. “Ve mihi quare te creavit me deus ut talia paterer? Et quomodo ego misera potero transducere vaccam; cum ego ipsa in tali periculo nisi divina subvenerit  124vb misericordia non possim omnino stare?” Tunc angelus. “reduc” inquit “ad memoriam. quod cum in corpore fueras. vaccam compatris tui furata fueras.” At illa. “nonne” inquit “domine ipsam vaccam de qua est sermo. proprio reddidi possessori?” Cui angelus. “Reddidisti. sed tunc quando abscondere non potuisti; et ideo non plenum patieris supplicium; quia minus est velle malum  p.21 quam perficere; licet utrumque sit malum ante deum.” Hisque dictis. cum respexisset angelus animam ostendit ei indomitam vaccam. “Ecce” inquit “vacca quam debes ducere ultra.”

Anima vero cum vidisset se devitare non posse. debitam penam. plorans reatum tenuit vaccam; et secum quibuscumque poterat minis instigare conabatur ad pontem. Bestie vero mugientes veniebant; et cibum suum quem videbant in ponte positum expectabant.

 125raAnima vero cum cepisset iter agere; vacca nolebat cum ea ire. Quid amplius moramur? Cum stabat anima. cadebat vacca; et cum vacca stabat. anima cadebat; et sic versa vice modo stabant modo cadebant. usque dum ad medium pontem veniebant.

Cumque illuc pervenissent; viderunt ilium sibi obviam. qui manipulos portabat. Ilium dico. non de illis quibus dicitur. ‘Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos;’ () sed de illis quibus alibi scriptura minatur. ‘Ve vobis qui nunc ridetis; quia plorabitis et flebitis.’ () Sic enim flentes et plorantes obviaverunt sibi. non sicut misericordia et veritas; neque sicut iusticia et pax que osculate sunt se. Illa enim anima que cum manipulis venerat rogabat istam ne sibi pontem preoccuparet; et e contrario ista quibuscumque precibus poterat alteram rogabat. ne sibi iter quod cum tanto labore ex  125rb parte compleverat prohiberet. Nec tamen illa nec ista non dico reverti; sed nec respicere retro poterat.

Et sic dolentes stabant; et stantes pontem plantarum sanguine cruentabant  p.22 Cumque diutius starent. et criminum reatum ibi plangerent; nescientes quomodo sed unaqueque alteram pertransisse cognoscebat.

Anima autem ista dum pertransiit. angelum suum quem retro reliquerat vidit; eamque blandis alloquitur verbis. “Bene” inquit “venias. de vacca ulterius ne cures; quia non ei amplius debes.” Sed cum illa ostenderet ei pedes. et conquesta esset non posse pergere respondit. “Meminisse debes quam veloces erant pedes tui ad effundendum sanguinem; et ideo contricio et infelicitas merito esset in viis tuis nisi tibi misericordia subvenisset omnipotentis.”

Et cum hec dixisset tangens eam sanavit; et sic precessit. Anima vero cum dixisset “quo imus modo;” respondit an 125vagelus. “Quidam tortor teterrimus nostrum expectat adventum. cui nomen est Phristinus; cuius hospicium nullo modo preterire possumus. Quod hospicium licet semper hospitibus fuerit plenum; hospes tamen invenire hospites adhuc desiderat ad supplicium.”

 p.23

9. De pena gluttonum. et fornicantium.

Cum autem irent per tenebrosa loca atque arida; apparuit eis domus aperta.

Domus autem ipsa quam viderant erat maxima ut arduus mons pre nimia magnitudine; rotunda vero erat quasi furnus. ubi panes coqui solent positione. Flamma quoque inde exiebat; que per mille passus quascumque animas invenit comburebat.

Sed illa anima que ex parte simile tormentum experimento didicereat. accedere propius nullo modo volebat; unde et illi angelo qui eam conduxit dicebat. “Quid ego faciam misera? Ecce appropinquamus ad portas mor 125vbtis; et quis me liberabit?” Respondens angelus dixit. “Ab ista quidem exteriori flamma liberaberis; ipsam vero domum unde procedit intrabis.”

Et cum propius accederent. viderunt carnifices cum securibus et cultris. et sarmentis. et bisacutis. cum dolabris. et terebris. et falcibus acutissimis. wangiis. et fossoriis. et cum ceteris instrumentis. quibus excoriare. vel findere. vel truncare. vel decollare poterant animas. ante portas in medio flammarum stantes; et sub manibus illorum multitudinem animarum ista omnia que prediximus sustinentium.

Cumque vidisset anima quod hec essent omnibus penis quas ante viderat multo maiora; dixit ad angelum. “Obsecro mi domine si placet ab hoc solo  p.24 me libera supplicio; et ceteris que post hac venerit suppliciis me tradi concedo.” Tunc angelus. “Istud quidem” ait “supplicium. maius est omnibus que ante vidisti; adhuc tamen  126ra unum videbis omnia excellens genera tormentorum. que vel videre. vel cogitare potuisti. Intra” inquit “istud supplicium; et canes rabidi tuum intus expectant adventum.”

Anima vero tota tremens. et pre angustia deficiens. quibuscumque precibus poterat rogavit ut hanc penam evaderet; nec tamen quod voluit impetravit.

Demones autem videntes animam sibi concessam. circumvenerunt eam; et magnis viciis exprobrantes. cum supradictis instrumentis in frusta dissipaverunt. et dissipatam ignibus tradiderunt.

Quid dicam de his que intus erant in hac domo Phristini? Nam luctus et tristicia. dolor et gemitus. et stridor dentium. lentus ignis extrinsecus. intrinsecus vero vastum condebatur incendium; aviditas inexplebilis inerat semper cibi. nec tamen saciari poterat nimietas gule. Doloribus quoque verendorum locorum cruciebantur quam maxime. Sed contra verenda ipsa putredine  126rb corrupta. scaturire videbantur vermibus. et in ipsa verenda virorum ac mulierum non solum secularium. verum etiam quod est gravius. quod non sine gravi dolore possum dicere. sub religionis habitu conversantium.  p.25 quam dire intrabant bestie. ita ut ex omni parte cruciatibus fessis. nulle sufficere vires ad tolerantiam possent. Nullus sexus nullus habitus inmunis extitit ab his plagis; et quod dicere verebar ipsa me cogit karitas. monasticus ipse habitus virorum et feminarum his intererat cruciatibus. et hi qui sanctioris videbantur professionis. digne iudicabantur pene maioris.

His et similibus ilia anima incredibilibus cruciatibus longe toleratis; in semet ipsam reversa. ream se esse ac dignam confitebatur tormentis. Sed quando divino numini placuit. nesciens quo ordine sicut diximus. extra tormenta esse se sentit; sedebat tamen in tenebris et umbra mor 126vatis.

Cumque non diu ibi sederet; vidit lumen spiritum scilicet vite. qui eam ante conduxerat. Illa vero amaritudine simul et tristicia multum repleta; dixit ad eum. “Ut quid domine ego misera talia ac tanta passa sum tormenta? Et quid est quod nobis dixerunt sapientes. ‘misericordia domini plena est terra’ ()? Ubi est misericordia et pietas?” Respondens angelus dixit ei. “Heu” inquit “o filia quam multos decepit ista sententia minus intelligentes. Deus enim licet sit misericors. est tamen iustus. Iusticia reddit unicuique secundum sua merita; misericordia plurima ultionibus digna condonat delicta. Et tu quidem tuis exigentibus meritis. iuste pateris ista supplicia; sed tunc ages gratias quando videbis que per misericordiam condonaverit tibi  p.26 tormenta. Iterum si deus cuncta dimitteret; cur homo iustus esset? Et si supplicia non pertimesceret; quare peccatori parceret? Et quid opus esset ut confessi peniterent; si deum  126vb non timerent? Igitur deus cuncta bene disponens. sic iusticiam temperavit misericordia. et misericordiam temperavit iusticia; ut neutra illarum sit sine altera. Nam si in corpore peccatoribus penitentiam non agentibus. misericorditer parcitur; hic tamen pro suis meritis. dictante iusticia digna paciuntur. Et licet iustis pro suis excessibus temporale commodum iuste in corpore degentibus tollitur; bona eis sine fine manentia. cum angelis dum exeunt corpora misericorditer largitur. In hoc quoque misericordia eius superat iusticiam. quia nullum bonum opus ab ipso erit irremunerabile; multa vero mala opera condonat ipse. Nemo enim liber est a peccato. nec infans unius noctis; multi vero liberantur a pena. ut etiam non tangat eos umbra mortis.”

Sed anima illa resumptis viribus ad sermonem consolationis; dixit ad angelum. “Domine si placet quia de iustis est sermo. cum non  127ra merentur intrare portas mortis; cur ducuntur ad inferos?” Respondens angelus dixit. “Si hoc te movet cur iusti qui penas non paciuntur. ad videndas illas ducuntur. ideo fit ut visis tormentis a quibus liberantur per divinam gratiam ardentius in laudem sui creatoris ferveant et amorem. Sic a contrario anime peccatorum que digne eternis suppliciis iudicantur. prius ad sanctorum gloriam  p.27 perducuntur. ut visis premiis que sponte deseruerant. cum ad penas venerint magis doleant. et ipsam gloriam quam ante potuissent acquirere. in memoriam revocent ad augmentationem pene. Nullum est enim tam grave supplicium. sicut sequestratum esse a consortio divine maiestatis. et sanctorum angelorum. Et propterea ille presbiter quem primum pontem secure transire videbas. ductus est ad supplicia; ut visis penis ardentius arderet in amorem illius qui voca 1247rbvit eum ad gloriam. Fidelis namque servus inventus est et prudens; et ideo accipiet coronam vite quam repromisit deus diligentibus se.”

Et post hec verba dixit. “Quoniam nondum omnia mala vidimus proderit tibi ut ad ea videnda que nondum vidimus properemus.” Tunc anima “si” inquit “postmodum redire debemus ad gloriam; rogo ut quantotius me precedas ad penam.”

10. De pena sub habitu religionis et ordine fornicantium. vel quacumque conditione se inmoderate coinquinantium.

Precedente igitur angelo viderunt bestiam omnibus quas ante viderant bestiis valde dissimilem. duos pedes et duas alas habentem. longissimum quoque collum. et rostrum ferreum. ungulas etiam habebat ferreas. Per cuius os flamma eructuabat inextinguibilis.

 p.28

Que bestia sedebat super stagnum glacie condensum. Devorabat autem bestia quascumque invenire poterat ani mls unit="MS folio" n="127va"/>mas. et dum in ventere eius per supplicia redigerentur ad nichilum. pariebat eas in stagnum glacie coagulatum. ibique renovabantur iterum ad tormentum. Inpregnabantur vero omnes anime tam virorum quam mulierum. que descendebant in stagnum. et ita gravide prestolabantur tempus quod eis conveniebat ad partum. Intus vero mordebantur in visceribus more viperino. a prole concepta; sicque vegetabantur misere in unda fetida. maris mortui glacie concreta.

Cumque tempus esset ut parerent; clamantes replebant inferos ululatibus; et sic serpentes pariebant. Pariebant dico non solum femine. sed et viri; non tantum per ipsa membra que natura constituit tali officio convenientia; verum per brachia simul et per pectora exiebantque erumpentes per cuncta membra.

Habebant vero ipse que pariebantur bestie capita ardentia. ferrea. et rostra acutissima; quibus ipsa  127vb unde exibant dilaniabant corpora. In caudis autem suis eedem bestie multos habebant aculeos; qui quasi hami retro retorsi ipsas a quibus exibant pungebant animas. Bestie enim volentes exire cum caudas suas secum non possent trahere in ipsa unde exibant corpora. rostra ardentia ferrea retorquere non cessabant donec ea usque ad nervos et ossa arida consumebant. Et sic simul conclamantes. stridor glacierum inundantium  p.29 et ululatus animarum. sustinentium. et mugitus bestiarum exeuntium perverniebant in celum. ita ut et ipsi demones si in eis esset ulla scintilla pietatis. merito moverentur ad misercordiam compassionis.

Erant enim in omnibus diversis membris. et digitis diversarum bestiarum capita; que ipsa membra mordebant usque ad nervos et ossa. Habebant quoque linguas vivas. in modum aspidum. que totum pala 128ratum et arteria consumebant omnia usque ad pulmones. Verenda quoque ipsa virorum ac mulierum. erant in similitudine serpentium. qui inferiores partes ventris lacerare; et ipsa viscera inde studebant abstrahere.

Tunc dixit anima. “Dic queso mihi quid mali iste operate sunt anime? Quibus ista paratur pena; incomparabilis omnibus ut reor quas umquam videram penis?” Ait angelus. “Superius” inquit “tibi dixi. quod hi qui sanctioris sunt propositi si erraverint. dirioribus iudicantur suppliciis; sicut e contrario maiorem consecuntur gloriam. si non merentur ista per culpam. Ista enim est” inquit “monachorum. canonicorum. sanctimonialium. ceterorumque ecclesiasticorum. ordinum. qui sive per tonsuram. sive per habitum deo mentiri noscuntur; et ideo eorum membra diversis penis consumuntur. quia non ea castigabant a prohibitis. Exacuebant enim linguas suas  p.30 sicut serpentes; et ideo paciuntur eas ardentes. Ve 128rbrenda etiam que non castigantur a coitu prohibite luxurie; vel in ipsa mittuntur. vel ipsa efficiuntur feroces bestie. ad cumulationem pene.” Et adiunxit. “De his satis diximus. Licet namque ista pena specialiter illorum esse debeat qui se dicunt religiosos esse et non sunt; tamen qui inmoderate luxuria se maculant ista sustinebunt. Et ideo hoc tu non poteris evadere; quia te ipsum dum in corpore fueras inmoderate non verebaris coinquinare.”

Et post hec dicta. venientes cum impetu demones. rapuerunt animam; et dederunt bestie devorandam. Devorata autem anima. que vel intus passa fuerit. vel in stagno fetido. quia ante diximus. repetere non debemus.

Cum ergo post predicta tormenta esset in partu viperarum. affuit ei spiritus pietatis; eamque blande alloquens consolabatur. “veni” inquiens “amica mea carissima; non pacieris amplius ista.” Et tangens eam  128va curavit. et ad reliquum iter se sequi precepit; sicque longe profecti. anima nesciebat quo ibant. Preter fulgorem enim spiritus vite. nullum ut diximus lumen habebant. Pergebant quidem per loca terribilia; et multum precedentibus diriora. Erat quippe via valde angusta; et quasi de cacumine altissimi montis in precipitium semper descendens; et quanto plus descendebat. tanto minus anima reditum ad vitam sperabat.

 p.31

11. De pena illorum qui cumulant peccatum super peccatum.

Dixit igitur. “Rogo cum tot mala ante viderimus. quod non possint peiora. non dico videri. sed nec cogitari; quo iterum ista via ab eis tam longum ducit in supplicium?” Respondit ei angelus dicens. “Ista via ducit ad mortem.” Et anima. “cum” inquit “ista via sit angustissima. et dirissima. et neminem in ea viderimus preter nos; quid est quod evangelium dicit. ‘lata est via. et  128vb spaciosa que ducit ad mortem; et multi intrant per eam’ ()? Non de ista” ait angelus “loquebatur tunc evangelista; sed de illicita et impudica seculari vita; nam per ipsam venitur ad istam.”

Ergo euntes longius et ultra modum laborantes. venerunt in vallem. ibique videntes fabricas fabrorum multas. in quibus maximus luctus audiebatur; dixit anima. “Audis tu domine mi ista que ego audio?” Respondit. “Audio et scio.” Et anima. “Quod nomen habet hoc supplicium?” “Iste tortor” ait angelus “vocatur Vulcanus. per cuius ingenium corruerunt plurimi; et corruentes ab ipso sunt cruciati.” Et anima. “numquid” ait “domine mi eius debeo pati supplicium?”

At ille. “debes” inquit. Et dicto hoc verbo. precedebat eam; illa autem plorans sequebatur eum.

 p.32

Appropinquantes autem occurrerunt eis tortores cum ignitis forcipibus. et angelo  129ra nichil dicentes. ceperunt animam que sequebatur. et tenentes proiecerunt in caminum ignis ardentem; et sic follibus sufflantes sicut solet examinari ferrum. ita examinabantur. donec ad nichilum redigeretur illa multitudo animarum que ibi urebantur. Cumque ita liquefierent. ut nil aliud nisi aqua apparerent. iugulabantur tridentibus ferreis. et positi super incudem percutiebantur malleis. donec vicene. vel tricene. vel centene anime in unam massam redigerentur; et tamen quod est gravius non ita perirent. desiderabant enim mortem et invenire non poterant. Loquebantur vero tortores ad invicem dicentes. “Nonne sufficit?” Et alii in alia domo respondebant. “Proicite nobis ut videamus si sufficit.” Et proicientes alii capiebant eas in forcipibus ferreis antequam terram tangerent. et sicut primi. ita et ipsi eas ignibus tradiderunt; sicque misere modo huc modo il 129rbluc proiciebantur anime. et ubique paciebantur et comburebantur; donec pelles simul et carnes. nervi et ossa in favillam redigerentur. et flammam ignis.

Anima autem illa cum diu in his versaretur suppliciis. affuit ei suus advocatus; et more solito eam apprehendens de medio faville cepit dicere. “Quomodo vales? Numquid fuerunt tibi tam dulces carnis illecebre; ut pro eis tot et talia tormenta debeas sustinere?” Illa autem ei respondere non  p.33 poterat; quia vires ad loquendum post tale supplicium non habebat. Angelus igitur domini cum eam vidisset nimis afflictam; blande alloquens consolabatur eam dicens. “Confortare; quia dominus est deducens ad inferos et reducens. Tu ergo esto fortis. quia licet sint mala que huc usque passa es. maiora sunt ea a quibus liberaberis; si tamen voluntas fuerit nostri redemptoris. Ipse enim non desiderat mortem peccatoris; sed ut convertatur et vivat.”

Et post hec dixit. “Omnes quos  129va vidisti superius iuditium dei expectant; sed isti qui adhuc sunt in inferioribus iam iudicati. adhuc namque non pervenisti ad inferos inferiores.” Et apprehendens eam more solito confortavit; et reliquum iter arripere iussit.

12. De descensu ad inferos.

Cumque simul pergerent. et ad invicem sermocinarentur; ecce subitus horror et frigus intolerabile. fetorque antea inexpertus. et tenebre prioribus incomparabiles. tribulatio et angustia animam pariter invaserunt. ita ut omnia fundamenta orbis terre. viderentur sibi contremiscere; et angelo qui eam precedebat compelleretur dicere. “Heu me domine mi quid est quod minus solito stare possum? In tantum enim turbata sum; quod spiritum ad loquendum habere non possum.”

Cumque stando prestolaretur angeli responsum. non enim poterat se  p.34 movere pre nimia formidine; angelus cito disparuit. et eum amplius videre non. potuit. Videns igitur misera longe se inferiorem esse ab omnibus quos ante vi 129vbderat peccatoribus. et suo lumine ac solatio desolatam; quid aliud nisi omnino de dei misericordia desperare potuit? Non enim ut Salomon ait. ‘sapientia aut scientia erant apud inferos’ () quo illa properabat; et ideo non habebat consilium. quando deerat sibi dei auxilium.

Facta itaque mora dum esset sola in tantis periculis. audivit clamores et ululatus. mire magnitudinis. tonitruum quoque ita horribile. ut nec parvitas nostra possit capere. nec lingua eius ut fatebatur valeat enarre.

13. De inferno inferiori

Circumspiciens igitur si quo modo videre posset unde advenerant hec sibi omnia. vidit fossam quadrangulam quasi cisternam. qui puteus putridam flamme et fumi emittit columpnam; que columpna usque ad celos extendebatur.

Erat etiam in ipsa flamma maxima multitudo animarum simul et demonum. que ascendebant more favillarum cum flamma ascendentium et ad nichilum redacto fumo  130ra cum demonibus iterum cadebant in fornacem usque ad profundum.

 p.35

Viso autem hoc magno spectaculo. volebat se anima retro retrahere. sed non valebat pedem a terra levare. Sed dum hoc sepius pavore persuadente temptaret facere. et se quod voluerat cerneret non posse perficere; nimio furore repleta in semet ipsam exarsit. et genas suas ungulis lacerans clamavit. “Ve mihi ut quid ego non morior? Et quare ego miserrima sanctis scripturis credere nolui? Que me dementia cepit?”

Audientes hec demones qui cum flamma ascenderant. ilico eam circumvenerunt cum instrumentis. quibus miserorum animas ad tormenta rapuerunt; et circumdantes circumdederunt eam sicut apes. et exarserunt sicut ignis in spinis. et erat vox una omnium dicentium. “O misera anima. penis et cruciatibus digna; unde huc venisti? Ignara penarum nondum experta es penas. adhuc videbis dignum tuis operibus tormentum. de quo ex 130rbre non poteris. nec in eo perire valebis; sed semper in cruciatu vivens ardebis. Nullam consolationem. nullum refugium. nullum videre aut invenire poteris lumen; nullum auxilium. nullam misericordiam amplius sperare valebis. Appropinquasti namque portis mortis; et inferioribus inferni sine mora presentaberis. Qui huc te duxit ille te decepit; liberet te si potest de manibus nostris. non enim eum amplius videbis. Dole misera dole. plora. clama. et ulula; lugebis enim cum lugentibus. flebis cum flentibus. et in eternum ardebis cum ardentibus. Non enim est qui te velit aut possit liberare de  p.36 manibus nostris.” Et ad invicem loquebantur dicentes. “Quid est quod amplius moramur? Trahamus istam et ostendamus illi crudelitatem nostram. demus eam Lucifero dovorandam. et sic arma sua vibrantis minabantur sibi mortem perpetuam.”

Ipsi autem spiritus erant nigri sicut carbones; oculi vero eorum ut  130va lampades ignis ardentes. dentes etiam eorum nive candidiores. et caudas habebant ut scorpiones. ungulas quoque ferreas valde acutas; et ut vultures habebant alas.

Cum igitur se iactarent. quod sine mora illam secum raperent. et flenti canticum mortis canerent; affuit spiritus lucis. et fugatis tenebrarum spiritibus. solitis eam consolabatur verbis dicens. “Gaude et letare filia lucis; quia misericordiam et non iudicium consequeris. penas quidem videbis. sed eas amplius non pacieris.”

14. De ipso principe tenebrarum.

“Veni ergo” inquit “et ostendam tibi pessimum humani generis adversarium;” et precedens venit ad portas inferi et dixit ei. “Veni et vide; hoc tamen scito quod lumen his qui hic deputantur minime lucet. Tu tamen illos videre valebis; sed non valesunt ipsi videre te.”

Appropians autem anima vidit profundum inferni. et quanta. vel qualia. et quam inaudita ibi viderit tormenta; si centum capita.  130vb et in uno quoque capite centum linguas haberet. recitare nullo modo posset. Pauca tamen que ipse nobis retulit; ut reor pretermittere utile non erit.

 p.37

Vidit ergo ipsum principem tenebrarum inimicum generis humani diabolum. qui magnitudine precellebat universas bestias quas ante viderat. Cuius quantitati corporis nec ipsa que vidit anima comparabat aliquid. nec nos quod ab eius ore non didicimus presumere audemus; sed talem narrationem qualem audivimus pretermittere non debemus.

Erat namque prefata bestia nigerrima sicut corvus habens formam humani corporis a pedibus usque ad caput; excepto quod illa plurimas habebat manus et caudam. Habet quoque illud horribile monstrum non minus mille manibus; sed unaqueque manus in longitudine quasi centum cubitos. in grossitudine decem. Est autem unaqueque manus digitis insita vicenis. qui digiti habent in longitudi 131rane centenas palmas. et in grossitudine denas; ungulas lanceis militum longiores. et ipsas ferreas. et totidem in pedibus ungulas; rostrum autem habet nimis longum et grossum. Caudam etiam asperrimam et longam; et ad nocendum animabus aculeis acutissimis preparatam.

Iacet itaque illud horribile spectaculum pronum super cratem ferream. subpositis ardentibus prunis; ab innumerabili multitudine demonum follibus sufflatis. Circumdant autem ipsum tanta animarum et demonum multitudo quanta nulli credibile esset. quod mundus tot animas pareret a principio. Ligatur vero prefatus humani generis hostis per singula membra. et per omnes iuncturas membrorum. catenis ferreis atque ereis ignitis. et valde grossis.

 p.38

Cum autem sic versatur in carbonibus. et undique comburitur. nimia exarsus ira. vertit se de uno latere in aliud latus. et omnes manus suas in illam animarum multitudinem extendit; easque repletis omnibus  131rb constringit. ut siciens rusticus racemos exprimit; ita ut nulla anima que vel non divisa vel capite. pedibus. manibusque privata. evadere possit illesa. Tunc etiam quasi suspirans sufflat et spargit omnes animas in diversas gehenne partes; et statim eructuat puteus. de quo ante vidimus fetidam flammam. Et cum retrahit anhelitum suum dira bestia. revocat ad se omnes animas quas ante sparserat; et cum fumo et sulphure in os eius cadentes devorat. Sed et quicumque manus eius effugiunt cum cauda percutit. et sic misera bestia percutiens semper percutitur; et tormenta animabus inferens. in tormentis cruciatur.

Videns hec anima. angelo domini dixit. “Rogo domine mi. istud monstrum quod nomen habet?” Respondens angelus dixit. “Illa quam vides bestia vocatur Lucier et ipsa est principium creaturarum dei qui versabatur in deliciis paradysi dei. Qui si absolutus fuerit. celum simul ac terram. et usque ad inferos cuncta con 131vaturbabit. Hec autem multitudo partim angeli sunt tenebrarum. et ministri Satane; partim vero de filiis Ade qui non merentur  p.39 misericordiam. Hii namque sunt qui nec speraverunt misericordiam a deo. nec in ipsum deum crediderunt; et ideo cum ipso principe tenebrarum pati talia sine fine meruerunt. et domino glorie qui eis bona sine fine retribueret. verbis et operibus adherere noluerunt. “Isti sunt” inquit “qui iam iudicati sunt. et multos adhuc alios expectant. qui promittunt se quidem verbis benefacere; operibus autem negant. Talia” inquit “sustinebunt. qui vel Christum omnino negant. vel negantium opera faciunt; sicut sunt adulteri. homicide. fures. latrones. superbientes. penitentiam dignam non agentes. Paciuntur quidem primitus ea. que ante videbas minora; et tunc ducuntur ad ista. de quibus nullus qui semel intraverit. amplius exire poterit. Hec namque prelati et potentes seculi. qui desiderant  131vb preesse non ut prosint. sed ut presint. paciuntur sine fine. qui potentiam suam vel ad regendos. vel ad corrigendos subditos datam. non estimant a deo sibi concessam; et ideo non sicut debent in sibi commissos potentiam exercent. Quapropter scriptura clamat. ‘potentes potenter tormenta paciuntur.’ ()””

Tunc anima “cum” inquit. “dicis potentiam a deo illis esse datam; cur paciuntur propter illam?” Et angelus ait. “Potentia que a deo est. non est mala; sed malum est male uti ea.” Et anima. “Quare omnipotens dominus  p.40 non semper potentiam bonis tribuit. ut subditos suos emendarent; et preessent ipsis ut deberent?” Respondit angelus. “Aliquando bonis potestas tollitur. subditorum culpis exigentibus; quia mali non merentur bonos habere rectores; aliquando propter ipsos bonos. ut securius suarum prevideant saluti animarum.”

Et anima. “vellem” inquit “scire ob quam causam illud monstrum vocatur  132raprinceps tenebrarum. cum neminem possit defendere. nec semet ipsum valeat liberare.” Et angelus. “princeps” ait “non propter potentiam ipse vocatur; sed propter primatum quem tenet in tenebris. Licet namque plurimas ante ista videris penas. pro nichilo tamen reputantur; cum huic inmani supplicio comparantur.”

Et anima. “sic ego” inquit “indubitanter iudico. nam videre tantummodo lacum istum magis me conturbat. et fetorem eius sustinere plus me gravat. quam pati omnia que ante paciebar. Unde rogo ut hinc me si potest fieri cito subtrahas; et cruciari amplius non me permittas. Video namque in hoc tormento cognatos multos. et sodales. et notos quos mecum gaudebam in seculo habere socios; quorum hic consortium multum abhorresco. Scio etiam pro certo nisi mihi divina succurrat misericordia. meritis meis exigentibus non minus ego quam ipsi paciar ista.”

 p.41

Et angelus. “veni” inquit “o felix anima; con 132rbvertere in requiem tuam quia dominus benefecit tibi. Non enim pacieris; neque amplius nisi iterum promerueris ista videbis. Huc usque enim inimicorum dei carcerem; amodo autem amicorum eius videbis gloriam.”

15. De pena moderata non valde malorum.

Conversa ergo anima sequebatur se precedentem angelum; et cum non longe pergerent. fetor evanuit. et destructis tenebris. lux apparuit. fugatoque timore cita securitas rediit. et deposita preterita tristicia. anima repleta est gaudio. et leticia; ita ut semet ipsam tam cito mutatam miraretur dicens. “Domine mi indica mihi obsecro. quid est quod tam cito me mutatam sentio? Eram namque ceca et modo video. tristis et leta sum. passa per totam viam illam intolerabilem fetorem. nunc vero nullum malum sentio odorem; timida eram. et valde formidolosa. nunc autem gaudens sum et secura.” Respondens angelus dixit ei. “Benedicta sis ne mireris. hec est namque muta 132vatio dextere excelsi. Per aliam enim viam debemus redire in regionem nostram; tu ergo benedic deum et sequere me.”

Euntes autem viderunt murum nimis altum. et infra murum ex illa parte qua ipsi venerant. erat plurima multitudo virorum ac mulierum. pluviam ac  p.42 ventum sustinentium. Et illi erant valde tristes famem et sitim sustinentes; lucem tamen habebant. et fetorem non sentiebant.

Interrogans autem anima. “qui sunt isti qui in tali morantur requie;” angelus respondit. “Isti sunt mali. sed non valde. honeste quidem se observare studuerunt. sed bona temporalia pauperibus non sunt largiti sicut debuerunt; et ideo per aliquot annos merentur pati pluviam; et tunc ducuntur ad requiem bonam.”

16. De campo leticie. et fonte vite et requie non valde bonorum.

Et euntes paululum; venerunt ad portam que ultro aperta est eis. Quam cum intrassent. viderunt campum pul 132vbchrum. odoriferum. floribus insitum. lucidum et satis amenum; in quo erat multitudo animarum. quam dinumerare nemo poterat. Et erat illa multitudo virorum ac mulierum exultantium; et nox ibi non fuit. neque sol illic occidit. et est ibi fons aque vive.

Anima vero post talem. tamque magnam amaritudinem quam ante sustinuerat. in speciosi campi nimium delectata dulcedine; talem prorupit in vocem cum magna devotione. “Sit nomen domini benedictum. ex hoc nunc et usque in seculum; qui de portis inferi liberavit me. secundum multitudinem miserationum suarum. et introduxit me in partem sortis sanctorum.  p.43 Nunc ego cognosco verissima esse verba scripture sancte; ‘quod oculus non vidit. nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. que preparavit deus diligentibus se.’ ()”

Et adiunxit. “Quarum rogo animarum est requies ista; et fons iste quod nomen habet?”  133raRespondens angelus dixit ei. “hic habitant boni non valde. qui de inferni cruciatibus erepti; nondum merentur sanctorum consortio coniungi. Fons quoque hic quem vides vocatur vivens; ‘si quis gustaverit ex hac aqua. vivet in eternum nec siciet ultra.’ ()”

17. De Danacho. et Conchober. regibus

Et procedentes paululum; viderunt notos sibi laicos. inter quos erant Conchober et Danachus reges.

Quos cum ille vidisset; valde ammirans ait. “Quid est domine quod video? Isti duo viri erant in vita sua multum crudeles; et inter se invicem inimici. Et quo merito huc venerunt; aut quomodo amici facti sunt?” Respondens angelus dixit. “Hanc ante mortem penituerunt inimiciciam; ideo non eis imputatur ad culpam. Ille enim rex Conchober diu languit; et votum  p.44 vovit qualia si vixisset monachus fieret; alter vero per multos annos vinculis religatus. omnia quecumque ha 133rbbuit dedit pauperibus. et ideo iusticia eius manet in seculum seculi; sed tu narrabis viventibus omnia hec.”

Et profecti sunt.

17. De Cormacho rege.

Cum autem modicum procederent. viderunt domum mirabiliter ornatam. cuius parietes et omnis structura ex auro erat et argento. et ex omnibus lapidum preciosorum generibus. et fenestre ibi non erant nec hostium; et tamen omnes qui intrare voluerant intrabant.

Erat vero domus intus tam splendida; ac si non dico unus sol. sed quasi multi ibi splenderent soles. Verum ipsa domus erat ampla nimis atque rotunda. nullisque columpnis fulcita; et cum auro et lapidibus preciosis. totum eius vestibulum erat stratum.

Cum autem illa anima in talibus delectaretur edificiis. circumspiciens vidit unum sedile aureum cum gemmis et serico. et omnibus ornamentis ornatum; et vidit dominum regem Cormachum in ipso trono sedere vestitum talibus  133va vestimentis. qualibus nec ipse nec aliquis regum terre umquam vestiri potuit.

 p.45

Dum igitur ipse ammirans aliquantulum staret. venerunt plurimi in illam domum cum muneribus ad regem; et offerebant illi singuli cum gaudio munera sua. Et cum diutius ante dominum suum regem staret. erat enim dominus eius dum uterque viveret; venerunt multi sacerdotes et levite vestiti sollempniter sicut ad missam. cum sericis casulis. et ceteris ornatibus valde bonis. et ornabatur undique regia domus mirabili ornamento. Ponebant etiam cifos et calices aureos et argenteos. et eburneas pixides. super paxillos et tabulas. et sic domus illa ornabatur. ita ut si maior gloria in regno dei non esset ista sufficere posset. Omnes ergo isti qui ministrabant venientes ante regem. coram eo genua flectebant dicentes. “Labores manuum tuarum qui manducabis; beatus es et bene tibi erit.”

Tunc anima dixit ad ange 133vblum. “Miror mi domine unde huic domino meo tot ministri. inter quos nec unum dum esset in corpore possim conicere?” “Non sunt isti” ait angelus “de eius familia quam habebat dum esset in corpore. Nonne audis” ait “quomodo isti clamant dicentes; ‘labores manuum tuarum qui manducabis. beatus es et bene tibi erit?’ () Isti enim quos tu vides. omnes sunt pauperes Christi. et peregrini. quibus ipse rex largiebatur bona temporalia. dum illic esset in corpore; et ideo per manus ipsorum retribuitur ei merces eterna hic sine fine.” “Vellem” ait anima “scire si iste  p.46 dominus meus rex passus est umquam tormenta. postquam relicto corpore venit ad requiem?” “Passus est” ait angelus “et cottidie patitur.” Et adiunxit. “Prestolemur paululum; et videbimus eius tormentum.”

Et cum non diu expectarent obscurata est domus. et omnes habitatores eius ilico contristati sunt; et conturbatus est. flensque surrexit et exivit. Cumque illa anima sequeretur eum; vidit hanc multi 134ratudinem quam intus antea viderat. expansis in celum manibus devotissime deprecantem deum atque dicentem. “Domine deus omnipotens sicut vis et scis. miserere servi tui.”

Et respiciens vidit ipsum regem in igne usque ad umbilicum; et ab umbilico sursum cilicio indutum. Ait autem anima ad angelum. “Quam diu ista anima hec patietur?” Et angelus. “Cottidie per trium horarum patitur spacium; et per spacia. viginti et unius requiescit horarum.” “Domine” inquit anima “quare his. et non aliis dignus iudicatur suppliciis?” Angelus respondit. “Ideo ignem patitur usque ad umbilicum. quia legitimi coniugii maculavit sacramentum. et ab umbilico sursum patitur cilicium. quia iussit comitem interficere iuxta sanctum Patricium. et prevaricatus est iusiurandum. Exceptis his duobus; cuncta eius crimina sunt remissa.”

Et post hec ait. “Ascendamus.” Et cum paululum processissent; viderunt murum nimis altum et valde preclarum.

 p.47

18. De gloria coniugalium.

 134rbErat enim murus argenteus. splendidus. multum atque decorus. Et anime quidem nulla in ea apparebat porta. nesciens tamen quomodo eam divina introduxit potentia; intravit et circumspiciens vidit choros sanctorum. exultantium et dicentium. “Gloria tibi deus pater. gloria tibi fili; gloria tibi spiritus sancte.”

Hi vero qui cantabant viri. et femine erant vestiti candidis vestimentis. et preciosissimis. et erant pulcherrimi sine ulla macula et ruga. iocundi et hylares. gaudentes semper et exultantes; et in laude sancte sempiterneque trinitatis perseverarantes. Candor autem vestimentorum sicut nix. recens erat. percussus solis radio. Voces vero diverse consonantes. quam musicum melos reddebant sonos. Claritas. iocunditas. amenitas. hylaritas. pulchritudo. honestas. sanitas. eternitas. unanimitas. omnibus equalis erat et karitas.

De odore quid dicam illius campi; in quo erant isti? Superabat enim ommum odoramentorum et aromatum species ille dul 134vacissimus. et delectabilis odor. Nox ibi non erat. tristicia aberat; dilectione cuncti fervebant.

Tunc ait anima. “Placeat domine mi obsecro; ut in hac requie maneamus.” Respondit angelus. “Bene tibi sit. licet ista videantur magna tamen maiora sanctorum videbis premia.” Et anima. “domine” ait. “quarum ista premia sunt animarum?” Angelus dixit. “Coniugalium illorum videlicet. et illarum qui maritale thorum illiciti adulterii macula non coinquinaverunt. et  p.48 legitimi coniugii fidem servaverunt; sed et familias suas bene regebant. et bona sua temporalia pauperibus et peregrinis. et ecclesiis tribuebant. Quibus iudex iustus. in extremo iudicio est dicturus. ‘Venite benedicti patris mei possidete regnum vobis paratum ab origine mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare; sitivi et dedistis mihi bibere; hospes fui et suscepistis me.’ () Qui expectantes illam beatam spem. et adventum  134vb glorie magni dei; consolantur in tali requie. Magnum est enim legitimi coniugii sacramentum. qui bene servant illud in corpore; in hac requie gaudebunt sine fine.”

Et adiunxit. “Oportet nos adhuc ascendere; et illa que superius sunt videre.” Et anima. “domine” inquit “si inveni gratiam in oculis tuis; fac me in ista requie permanere. Nolo enim altius si tua fuerit voluntas ascendere; et cum istis carissimum est mihi perseverare. Non quero neque curo. nec melius habere desidero.” Et angelus. “Licet non merearis; tamen his meliora videbis.”

Et post hec dicta profecti non multum laboraverunt; videbatur namque eis nullus labor. et quoscumque in omnibus turmis pertransibant. inclinatis. capitibus. et letis vultibus cum inmani gaudio anime occurrebant. et eam proprio vocantes nomine salutabant; et deum qui eam liberavit glorificabant dicentes. “Laus tibi domine rex eterne glorie qui non vis  135va mortem peccatoris. sed ut convertatur et vivat. qui secundum misericordiam tuam.  p.49 ab inferni cruciatibus dignatus es animam istam eripere; et sanctorum tuorum consortio liberare.”

19. De gloria martirum et continentium.

Cum igitur sic plurimos pertransissent. apparuit alius murus tam altus. ut primus de auro purissimo et preclarissimo; ita ut magis delectaretur quecumque illum vidisset anima. in solo nitore metalli. quam universa quam ante viderat gloria.

Sed cum simili modo pertransissent illum ut primum. apparuerunt illis plurima sedilia de auro et gemmis. et universis preciosorum lapidum generibus constructa. et preciosissimis sericis cooperta. in quibus sedebant seniores viri et femine. vestiti sericis. et stolis candidis. et thiaris. et universis ornatibus. qualia nec ante viderat nec cogitare anima poterat. Erat vero facies uniuscuiusque ex eis splendida. sicut sol splendet in meridie. et capillos habebant auro simillimos; et coronas  135rb habebant in capitibus aureas. hisdem gemmis ornatas.

Sed et lectoralia coram eis erant posita. non inferioris metalli. quibus erant libri superpositi. cum aureis litteris scripti. et cantabant domino alleluia. cum novo cantico et tam dulci melodia; ut cunctorum oblivisceretur preteritorum anima que semel audiret voces eorum.

 p.50

Stetit igitur anima in illo loco ubi prius concentus viderat. et sedilia mirabiliter delectata. Tunc ait angelus ad eam. “Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt; et in sanguine agni suas stolas laverunt. Isti sunt” inquit “continentes. qui per aliquot tempus carnis debitum persolventes reliquum vite temporalis in servicio dei. sive martirium pro Christo patientes. sive semet ipsos cum viciis et concupiscentiis crucifigentes. sobrie et iuste et pie viventes duxerunt. et ideo coronas triumphales habere meruerunt. Isti sunt” ait “viri sancti facti amici dei.”

20. De gloria monachorum et sanctimonialium.

Verum cum anima  135va curiosius circumaspiceret. vidit quasi castra et papiliones plurimas. purpura et bisso. auro quoque et argento. et serico. mira varietate confectas. in quibus cordas. et organa. tympana quoque et cytharas. cum organistris. et cimbalis canentes. ceteraque omma musicorum genera suavissimis sonis audierat concinentes. et ait ad angelum. “Ista tentoria. et papiliones quarum sunt animarum?”

Et angelus. “ista est monachorum” ait “et sanctimonialium requies qui promissam obedientiam his qui presunt sibi hilares impendunt atque de voti. qui magis subesse gaudent quam preesse. qui voluntatem propriam relinquentes. aliene voluntati obtemperant. ut veraciter dicere valeant. ‘Posuisti homines super capita nostra. transivimus per ignem et aquam. et induxisti  p.51 nos in refrigerium.’ () qui celestia dum sunt in corpore sapiunt. et prohibent linguas su 135vbas non solum a malis. verum etiam taciturnitatis amore refrenant a bonis; qui domino dicere valent ‘Obmutuimus et humiliati sumus. et siluimus a bonis; et auditu auris tibi obedivimus.’ () Hi tales habent tronos et papiliones; in quibus sine cessatione redemptori. et omnium bonorum largitori cantant laudes.”

Et ait anima. “Si tibi placet volo propius accedere; et illos qui intus sunt videre.” Et ait angelus. “Placet quidem ut videas et audias illos; sed non intrabis ad eos. Isti namque utuntur presentia sancte trinitatis; et si quis semel ad eos intraverit. omnium inmemor preteritorum. ulterius non disiungitur a consortio sanctorum nisi forte virgo fuerit; et coniungi mereatur choris angelorum.”

Et accedentes propius. viderunt intus utriusque sexus monachos. qui angelis assimilabantur; quarumque voces suavitate atque dulcedine omnia musicorum instrumenta supera 136rare videbantur. Et licet omnes anime quas in aliis locis ante viderat. fulgore nimio coruscabant; splendor tamen istorum. et odor delectabilis. et sonus suavissimus universam gloriam ante visam superabant.

Omnia instrumenta nemine laborante sonos reddebant; sed hanc omnem dulcedinem spirituum voces superabant. quibus nullus erat labor in extensione vocum. Non videbantur namque labia movere nec manus ad instrumenta musica levare curabant. et ad libitum cuiusque tamen melos resonabant.

 p.52

Firmamentum autem quod super capita eorum erat multum splendebat. de quo pendebant catene auri purissimi. virgulis intermixte argenteis. pulcherrima varietate contextis; de quibus sciphi. et phiale. cymbala. et tintinnabula. lilia et sperule pendebant auree. Inter quas maxima multitudo angelorum  136rb versabatur. volitantium et aureas alas habentium; qui levi volatu inter catenas volantes. suavissimum et dulcissimum audientibus reddebant sonum.

21. De defensoribus et constructoribus ecclesiarum.

Cum igitur anima his delectata visionibus. vellet ibidem stare dixit ei angelus. “Respice.” Et respiciens vidit unam arborem maximam et latissimam. frondibus et floribus viridissimam; omniumque frugum generibus fertilissimam. In cuius frondibus aves multe diversorum coloribus. et diversarum vocum cantantes et organizantes morabantur; sub cuius etiam ramis lilia et rose multe nimis. et cunctarum herbarum. specierumque odoriferarum genera oriebantur.

Erant autem sub eadem arbore viri et femine in cellis aureis et eburneis. et ipsi sine cessatione laudabant et benedicebant deum omnipotentem pro universis beneficiis ac donis; et habebat unusquisque illorum auream coronam in capite suo mirabiliter ornatam. et sceptrum aureum in manu sua quisque te 136vanebat; et erant vestiti talibus vestimentis. qualibus ante monachi induti fuerant.

 p.53

Anima autem ad angelum conversa ait. “Que est ista arbor. et ille que sub ea sunt anime. quid boni agebant dum erant in corpore?” Et ait angelus. “Hec arbor typus est sancte ecclesie. et isti qui sub ea sunt viri et femine constructores et defensores erant sanctarum ecclesiarum. qui vel edificare. vel defensare studebant sanctas ecclesias. et pro beneficiis que sanctis largiebantur ecclesiis. ipsarum fraternitatem consecuti sunt; et per illorum. commonitionem relinquentes secularem habitum. continebant se a carnalibus desideriis. que militant adversus animam; sobrie. et iuste. et pie vixerunt in hoc seculo. expectantes beatam spem. que ut vides eos non confundit.”

Et addidit. “Proficiscamur.”

22. De gloria virginum et novem. ordinibus angelorum.

Cumque profecti fuissent. viderunt murum altitudine. pulchritu 136vbdine. et splendore ceteris dissimilem.

Erat namque ex omnium lapidum preciosorum bene constructus variis coloribus. metallis interpositis; ita ut videretur habere aurum pro cemento. Lapides autem eius erant christallus. crisolitus. berillus. iaspis. iacinctus. smaragdus. saphirus. onichinus. topazius. sardius. crisoprassus. ametistus. turcatus. atque granatus. His. et similibus murus splendens lapidibus multum in sui amorem videntium mentes provocabat.

Ascendentes ergo murum. videre procul dubio quod oculus non vidit. nec auris audivit. nec in cor hominis ascendit; que preparavit deus diligentibus  p.54 se. Viderunt namque ibidem novem ordines beatorum spirituum. videlicet angelos. archangelos. virtutes. principatus. potestates. dominationes. tronos. cherubyn. atque seraphyn. Audierunt autem inenarrabilia verba. que nec potest homo nec licet homini loqui.

Tunc dixit angelus ad animam. “Audi filia et  137ra vide. et inclina aurem tuam. et obliviscere populum tuum. et domum patris tui; et concupiscet rex speciem tuam.” Quid dicam? Cunctis patet quanta amenitas. quanta iocunditas. quanta dignitas. et qualis sublimitas sit interesse sanctorum choris. angelorum. patriarcharum. et prophetarum cernere laudabilem numerum. martirum videre candidatum exercitum; virginum audire novum canticum. gloriosum aspicere apostolorum chorum. confessorum mereri consortium; et quod precellit omne gaudium. eum qui panis est angelorum. et vita omnium. clementem sentire et pium.

Ab illo ergo loco in quo tunc stabant. non solum omnem quam ante viderant gloriam. verum etiam predictarum supplicia penarum videbant; et quod magis miramur terrarum orbem quasi sub uno solis radio videre valebant. Non enim quicquam poterat creature visum obtundere; cui semel concessum est omnium creatorem videre.

Et miro modo cum starent in eodem loco. in quo prius steterant. non se ver 137rbtentes in aliam partem cunctos tamen ex eodem loco ante et retro positos videbant. Non solum autem visus. verum etiam scientia dabatur ei insolita. ita ut non opus sibi esset interrogare aliqua; sed omnia sciebat aperte et integre. quecumque volebat.

 p.55

23. De sancto Ruadano confessore.

Cum autem ita esset. affuit el sanctus Ruadanus confessor. cum magna leticia salutans eam; et amplectens eam intime caritatis visceribus ait. “Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum; ex hoc nunc et usque in seculum. Ego sum” ait “Ruadanus patronus tuus; cui iure debitor es sepulture.” Et cum hoc dixisset; stetit nil amplius dicens.

24. De. sancto. Patricio. et quattuor sibi notis episcopis.

Illa vero respiciens vidit sanctum Patricium Hyberniensium apostolum cum magna turba episcoporum. inter quos. quattuor. sibi notos ipsa vidit episcopos; videlicet Celestinum Artianachanum archiepiscopum. et Malachiam. qui predicto viro successit in archiepiscopatu. qui Romam tempore  137va Innocentii pape veniens. ab episcopo legatus. et archiepiscopus constitutus est; qui omnia quecumque habere poterat sanctis cenobiis et pauperibus dividebat. Hic constructor extitit. quinquaginta quattuor. congregationum. monachorum. canonicorum. sanctimonalium. quibus omnia necessaria providebat. et nichil omnino sibi retinebat. Ibi etiam vidit Christianum Lugdunensem episcopum. ipsius predicti Malachie fratrem uterinum. mire continentie virum. et voluntane paupertatis amatorem. et Nemiam Cluanensis civitatis antistitem. virum simplicem atque modestum. sapientia quoque  p.56 atque castitate pre ceteris fulgentem. Hos. quattuor. cognovit episcopos.

Erat quoque iuxta illos unum sedile mirabiliter ornatum; in quo nemo sedebat. Dixit autem anima. “Cuius est istud sedile; aut quare sic vacat?” Respondit ei Malachias dicens. “Ista sella est cuiusdam de fratribus nostris. qui nondum migravit a corpore. sed dum migraverit in tali sede sedebit.”

Sed cum in his omnibus anima esset valde delectata  137vb affuit angelus domini qui eam antecedebat; et blande alloquens illam dicebat.

25. De reditu anime ad corpus.

“Vidisti” inquit “hec omnia?” Et respondens anima dixit. “Video domine; obsecro sine me hic esse.” Et angelus. “debes” inquit “ad corpus tuum redire; et omnia que vidisti ad utilitatem proximorum memoriter retinere.”

Verum cum anma audisset. quod ad corpus eam redire oporteret; cum magna tristicia et fletu respondens ait. “Domine quid tanti mali egi umquam; ut ad corpus meum. tanta relicta gloria redire debeam?” “Istam” ait angelus “non merentur intrare nisi virgines. qui corpora sua a tactu carnalis concupiscentie custodiunt; et aduri magis pro tanta ac tali gloria. quam coinquinari turpis concupiscentie volutabris malunt. Tu vero noluisti scripturarum verbis credere; et ideo non poteris hic manere. Revertere ergo ad corpus tuum unde exieras; et stude abstinere ab his que ante faciebas. Consilium nostrum simul et auxilium  138ra tibi non deerunt; sed presentialiter atque fideliter tibi manebunt.”

 p.57

Et cum hoc dixisset angelus. “conversa est anima; et cum se movere conaretur. sensit cito se mole corporis esse gravatam. Nullum enim intervallum. nec unum temporis sensit interesse momentum; sed in uno atque eodem temporis puncto. in celis loquebatur ad angelum. et in terris se sensit induere corpus suum.”

Tunc debilis corporales aperuit oculos; et suspirans nichilque dicens. respexit circumstantes clericos. Sumens igitur corpus domini cum gratiarum actione. omnia que habuit pauperibus dispersit; et signum sancte crucis suis vestimentis quibus vestiebatur superponi iussit.

Cuncta vero que viderat nobis postmodum recitavit. et bonam vitam nos ducere monuit; verbumque dei quod ante nescierat. cum magna devotione et humilitate ac scientia predicabat. Sed nos qui vitam eius imitari non possumus; hec saltem ad utilitatem legentium scribere studuimus.

Unde nos vestram o pre 138rbclara Gisla humillima et devotissima prece precamur clementiam. ut nostri licet indigni memoriam in vestris habeatis orationibus; quatenus illi placeamus qui superest cunctis que ante diximus Jhesu Christo domino nostro; cui est honor et gloria per infinita. seculorum secula. Amen.

Document details

The TEI Header

File description

Title statement

Title (uniform): The Vision of Tnugdalus

Title (original, Latin): Visio Tnugdali

Author: Marcus of Regensburg

Editor: Brigitte Pfeil

Responsibility statement

Electronic edition compiled by: Beatrix Färber and Miriam Trojer and Beatrix Färber and Miriam Trojer

Proof corrections by: and Beatrix Färber and Miriam Trojer

Funded by: the HEA via PRTLI 4 and the EU under the LEONARDO Lifelong Learning Programme

Edition statement

2. Second draft.

Extent: 12650 words

Publication statement

Publisher: CELT: Corpus of Electronic Texts: a project of University College, Cork

Address: College Road, Cork, Ireland—http://www.ucc.ie/celt

Date: 2009

Date: 2012

Distributor: CELT online at University College, Cork, Ireland.

CELT document ID: L207009

Availability: Available with prior consent of the CELT project for purposes of academic research and teaching only. This version has been prepared with kind permission of Dr Brigitte Pfeil and Peter Lang Publishers from the printed edition.

Notes statement

We would like to gratefully acknowledge the kind permission to use the printed edition by Dr Brigitte Pfeil and Peter Lang Publishers.

Source description

Manuscript sources

  • München, Bayerische Staatsbibliothek, Codices latini, 22254, f. 117r–138r.

Editions and translations

  1. Vision de Tondalus, récit mystique du XIIe siècle, mis en français pour la première fois, trad. fr. Octave Delpierre (Société des Bibliophiles de Mons 5) 1837.
  2. Oscar Schade (ed.), Visio Tnugdali, in: Revue critique d'histoire et de littérature 7(2) (Halle 1870) 56. * [partial translation].
  3. Albrecht Wagner (ed.), Visio Tnugdali. Lateinisch und Altdeutsch (Erlangen 1882; repr. Hildesheim 1989).
  4. V. H. Friedel & K. Meyer (ed. & tr.), La Vision de Tondale (Tnugdal) (Paris 1907).
  5. R. Miquel y Planas (ed.), Llegendes de l'Altra Vida. Barcelona 1914. [Visió de Tundal: tres versions, Catalan] 33–118.
  6. Jean-Michel Picard und Yolande de Pontfarcy: Saint Patrick's Purgatory: A Twelfth Century Tale of a Journey to the Other World. Four Courts Press, Dublin 1985 (with introduction and English translation).
  7. Eileen Gardiner, Visions of Heaven and Hell before Dante, New York 1989, 149–195.
  8. Jean-Michel Picard et Yolande de Pontfarcy, The Vision of Tnugdal, Translated from Latin. With an Introduction, Dublin 1989 [repr.: 2000].

Literature

  1. There is an extensive bibliography about the text on the Web: Arlima, archives de litterature DU MOYEN AGE, http://www.arlima.net/uz/vision_de_tondale.html.
  2. A. Mussafia, 'Sulla visione di Tundalo', Sitzungsberichte der Königlichen Academie der Wissenschaften, philosophisch-historische Klasse 57 (Vienna 1871).
  3. Alessandro d'Ancona, I precursori di Dante (Florence 1874).
  4. A. Bruckner, 'Die Visio Tundali in böhmischer und russischer Übersetzung', Archiv für slavische Philologie 13 (1891) 199–212.
  5. Albrecht Wagner, Tundale: das mittelenglische Gedicht über die Vision des Tundalus (Halle/Saale 1893).
  6. Emil Peters, Die Vision des Tnugdalus. Ein Beitrag zur Kulturgeschichte des Mittelalters, Berlin, 1895.
  7. A. Jeanroy & A. Vignaux, Voyage au Purgatoire de St Patrice: visions de Tindal et de St Paul, Textes languedociens du quinzième siècle (Toulouse 1903).
  8. Kuno Meyer, 'Miscellen', Zeitschrift für Celtische Philologie 4 (1903) 345–346.
  9. R. Verdeyen, 'La date de la Vision de Tondale et les manuscrits français de ce texte', Revue Celtique 28 (1907) 411–412.
  10. C. S. Boswell, An Irish Precursor of Dante, London 1908.
  11. R. Verdeyen & J. Endepols (eds.), Tondalus' Visioen en St Patricius' Vagevuur, 2 vols. (Ghent 1914–7).
  12. A. G. van Hamel, 'Tondalus' Visioen en Patricius' Vagevuur', Neophilologus 4 (1919) 152–65.
  13. St John D. Seymour, 'The seven heavens in Irish literature', Zeitschrift für Celtische Philologie 14 (1923) 18–30.
  14. St John D. Seymour, 'The eschatology of the early Irish church', Zeitschrift für Celtische Philologie (1923), 179–211.
  15. R. Verdeyen, 'A propos de la Vision de Tondale', Nuovi Studi Medievali, 1 (1923–4), 228–254.
  16. St. John D. Seymour, Studies in the Vision of Tundal, Proceedings of the Royal Irish Academy, 37, C, 1926, 87–106.
  17. H. J. Lawlor, 'The biblical text in Tundal's Vision', Proceedings of the Royal Irish Academy (C), 36 (1924) 351–375.
  18. St John D. Seymour, 'Studies in the Vision of Tundal', Proceedings of the Royal Irish Academy (C), 37 (1924–1927) 87–106.
  19. J. Vendryes, 'L'enfer glacé', Revue Celtique 46 (1929) 134–142.
  20. John Hennig, 'Irish saints in early German literature', Speculum 22 (1947) 358–374; repr. in Gisela Holfter & Hermann Rasche (eds.), Exil in Irland: John Hennigs Schriften zu deutsch-irischen Beziehungen (Trier 2002), 289–306.
  21. Herrad Spilling: Die Visio Tnugdali. Eigenart und Stellung in der mittelalterlichen Visionsliteratur bis zum Ende des 12. Jahrhunderts. München 1975.
  22. J. C. Douglas Marshall, 'The three problems in the Vision of Tundal', Medium Ævum 44 (1975) 14–22.
  23. R. Krebs, 'Zu den Tundalusvisionen des Marcus und Alber', Mittellateinisches Jahrbuch, 12 (1977) 164–198.
  24. Peter Dinzelbacher, 'Die Visionen des Mittelalters: ein geschichtlicher Umriss', Zeitschrift für Religions- und Geistesgeschichte 30 (1978) 116–128.
  25. Claude Carozzi, Structure et fonction de la Vision de Tnugdal, Faire croire. Modalités de la diffusion et de la réception des messages religieux du XIIe au XVe siècle (Rome 22-23 juin 1979) (Collection de l'École française de Rome, 25), Rome 1981, 223–234.
  26. G. Le Don, 'Structures et significations de l'imagerie médiévale de l'enfer', Cahiers de civilisation médiévale 22 (1979) 363–372.
  27. G. Gatto, 'Le voyage au paradis: la christianisation de traditions folkloriques au moyen âge?, Annales ESC 34 (1979) 929–942.
  28. Nigel F. Palmer, 'Visio Tnugdali': the German and Dutch translations and their circulation in the later middle ages, Münchener Texte & Untersuchungen zur deutschen Literatur des Mittelalters (Munich & Zurich 1982).
  29. Peter Dinzelbacher, 'La littérature des révélations au moyen âge: un document historique', Rev Hist 275 (1986) 289–305.
  30. Marie-Odile Garrigues, 'L'auteur de la 'Visio Tnugdali'', Studia Monastica 29 (1987) 19–62.
  31. Eileen Gardiner, Visions of Heaven and Hell before Dante, New York 1989, 149–195.
  32. Mattia Cavagna, La Visione di Tungdal e la scoperta dell'Inferno, Studi Celtici 3, 2004, 207–260.
  33. Pádraig Ó Riain, A dictionary of Irish Saints (Dublin 2011).

The edition used in the digital edition

Pfeil, Brigitte (1999). Die ’Vision des Tnugdalus’ Albers von Windberg‍. 1st ed. 317 + *XLVII + *57 pages. Frankfurt am Main: Peter Lang.

You can add this reference to your bibliographic database by copying or downloading the following:

@book{L207009,
  title 	 = {Die 'Vision des Tnugdalus' Albers von Windberg},
  author 	 = {Brigitte Pfeil},
  edition 	 = {1},
  note 	 = {317 + *XLVII + *57 pages},
  publisher 	 = {Peter Lang},
  address 	 = {Frankfurt am Main},
  date 	 = {1999},
  UNKNOWN 	 = {seriesStmt}
}

 L207009.bib

Encoding description

Project description: CELT: Corpus of Electronic Texts

Sampling declarations

The electronic text covers the pages *1–*57.

Editorial declarations

Correction: Text has been proof-read twice.

Normalization: The electronic text represents the edited text. The printed edition uses the punctus elevatus. This was not reproduced in the electronic edition, but replaced by a semicolon. All introduction, commentary, footnotes and apparatus criticus have been omitted. Manuscript foliation is given using milestone elements mls unit="MS folio" n="".

Quotation: Quotations are rendered q. Citations from Scripture are marked using cit elements which contain qt and bibl elements.

Hyphenation: When a hyphenated word (hard or soft) crosses a page-break, the page-break is marked after the completion of the hyphenated word (and punctuation).

Segmentation: div0=the vision; div1=the section; page-breaks are marked pb n=""/.

Interpretation: Names of persons (given names) and places are not tagged.

Reference declaration

A canonical reference to a location in this text should be made using “section”, eg section 1.

Profile description

Creation: Attributed to the monk Marcus of the Schottenkloster in Regensburg

Date: 1149

Language usage

  • The text is in Latin. (la)

Keywords: religious; prose; medieval ; vision; translation

Revision description

(Most recent first)

  1. 2014-05-08: Additions made to bibliographic details; new wordcount made. (ed. Beatrix Färber)
  2. 2009-11-18: Additions made to bibliographic details; new wordcount made. (ed. Beatrix Färber)
  3. 2009-08-06: File proof-read (2); header modified; SGML and HTML versions created. (ed. Beatrix Färber)
  4. 2009-07-29: Citations encoded; file parsed. (ed. Beatrix Färber)
  5. 2009-07-17: Text proof-read (1); structural markup added; footnotes integrated;provisional header constructed including bibliographical items. (ed. Miriam Trojer)
  6. 2009-07-12: Text scanned in. (text capture Miriam Trojer)

Index to all documents

CELT Project Contacts

More…

Formatting

For details of the markup, see the Text Encoding Initiative (TEI)

page of the print edition

folio of the manuscript

numbered division

 999 line number of the print edition (in grey: interpolated)

underlining: text supplied, added, or expanded editorially

italics: foreign words; corrections (hover to view); document titles

bold: lemmata (hover for readings)

wavy underlining: scribal additions in another hand; hand shifts flagged with (hover to view)

TEI markup for which a representation has not yet been decided is shown in red: comments and suggestions are welcome.

Source document

L207009.xml

Search CELT

    CELT

    2 Carrigside, College Road, Cork

    Top