CELT document L300002-001

The journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land

Symon Semeonis (Simon FitzSimon)

Itinerarium Symonis Semeonis ab Hybernia ad Terram Sanctam

 p.24

Itinerarium Symonis Semeonis ab Hybernia ad Terram Sanctam 1

CULMINE honoris spreto, ac aliis noxiis…

 1aCULMINE honoris spreto, ac aliis noxiis morarum dispendiis totaliter sublatis, que solent compedem aggravare 2 et impedimenta afferre, egredi cum ydea devotionis ad meditandum cum Ysaac in agro 3, et de solo nativo et paterna domo, ut olim Abraham ille inter patriarchas opulentissimus, et nudum Christum in camino paupertatis 4 sequi [et] desiderare volentibus, et in stadio devotissime peregrinationis Terre Sancte religiose ac Asaelice 5 currere atque discurrere 6 cupientibus, de Hybernia profecti sumus, fratres amoris bitumine in Christo constricti, Symon Semeonis [et] Hugo Illuminator, ordinis Fratrum Minorum professores, seraphicis inflammati ardoribus, versus Terram Sanctam, quam singularis Regine Alius, Christus Jesus, qui de alto polorum descendit ad yma pro peccatoribus redimendis, propriis pedibus calcavit, iter xvii kal. Aprilis arripientes 7, — celebrato Capitulo Provinciali apud Clonmel in festo beatissimi patris nostri Francisci — Anno Domini millesimo cccxxiii, quo anno celebratum est Pascha in vi kal. Aprilis, navigavimus mare Hybernicum ferocissimum atque periculosissimum, et venimus castrum Gyblis 8, quod est in principatu Wallie.

Et inde per terram recedentes, transivimus…

Et inde per terram recedentes, transivimus per Beaumareys9, Conewey, Rhudelaund10, Flynt, castra munitissima et inexpugnabilia, bellicis apparatibus excellenter inter omnia mundi castra ornata atque que sunt in eodem principatu, cujus princeps est catulus leonis, dominus rex Anglie. Ipse enim est rex Anglie, dominus Hybernie et Scotie, dux Aquitanie, princeps Wallie et multarum aliarum insularum nobilissimarum.  1b Ipse enim habundat in navibus super omnes reges totius Christianitatis et principes, et ideo in mari occeano solus regnat et omnibus dominatur, ceteris pretermissis, que ad alias dignitates ejus regias pertinent, et silentio commendatis.

Venimus civitatem nomine Cestriam in Cena…

Venimus civitatem nomine Cestriam in Cena Domini, que est in provincia Anglie, ubi est portus generalis ad quem confluunt continue naves Hybernie. Et inde celebrato devote festo sancte Pasche, transeuntes per Staffordiam et Lichefeldiam castrum, in quo est ecclesia gratiosissima in honore beati Cedde episcopi et confessoris, que est mire pulcritudinis, turribus lapideis sive campanilibus altissimis, picturis, sculpturis et aliis ecclesiasticis apparatibus excellenter ornata  p.26 atque decorata, et per Coventrestiam mercatoribus carissimam et multum utilem, Dunstapel, Sanctum Albanum, ubi est monasterium Nigrorum Monachorum in ejusdem sancti nomine constructum, et venimus Londoniam civitatem, que est inclitissima et opulentissima inter omnes civitates que solis ambitu continentur.

Ad ipsam continue fluit et refluit…

Ad ipsam continue fluit et refluit utique mare per flumen famosum nomine Tamysa, ultra quam 11 est pons ille inhabitantibus 12 et divitiis plenus, in cujus medio est ecclesia beati Thome archiepiscopi et martiris, continue bene officiata. Circa medium ipsius civitatis est ecclesia beati Pauli apostoli, mire magnitudinis, in cujus medio est campanile illud famosissimum et incomparabili dignitate coronatum, quoniam habet in altitudine pedes, ut asseritur, quingentos. Et in eadem ecclesia ad orientem est capella beate Virginis imperialissima, biblicis historiis vermiculata, in qua cotidie missarum  2a solempniis veneratur, ubi jubilantes Anglici sive angelici, Lumbardorum clamantium atque Teutonicorum ululantium armonia recisa, notulas geminant philomelicas et cherubicos concentus Marie personant atque tripudiosos. Et in fine ejusdem civitatis versus mare est castrum famosissimum et inexpugnabile, duplici muro, fossatis amplissimis, aquarum abissis ac aliis bellicis apparatibus circumdatum, in cujus medio est illa turris famosissima, que Turris Londonie nuncupatur, ex lapidibus quadris et sectis mira altitudine erecta, et inestimabili firmitate constructa. Et in eadem civitate extra muros ad aliud capud civitatis est monasterium Nigrorum Monachorum nomine Westmonasterium, in quo communiter omnes reges Anglie sepeliuntur, inter quos jacet corpus bone memorie domini Edwardi Machabeissimi Anglorum regis, qui cum Sancto Ludowico, Francorum rege Christianissimo, cum manu bellica ad terram Saracenorum transfretavit, ubi sunt due campane, que inter omnes mundi campanas primatum optinent in magnitudine et in sono admirabili. Et eidem monasterio quasi immediate conjungitur illud famosissimum palatium regum Anglorum, in quo est illa vulgata camera, in cujus parietibus sunt omnes historie bellice totius Biblie ineffabiliter depicte, atque in Gallico completissime et perfectissime communiter conscripte, in non modica intuentium admiratione et maxima regali magniflcentia.

Et inde post dies aliquot recedentes,…

Et inde post dies aliquot recedentes, transivimus per castrum nomine Roucestriam, et venimus civitatem Cantuarie, in qua est pretiosissimum corpus beati Thome archiepiscopi et martiris, qui per universa mundi climata a clero  2b dignis preconiis veneratur. Quod est in monasterio Nigrorum Monachorum, sub capsa ex auro purissimo mirifice fabrefacta et lapidibus pretiosis innumerabilibus, margaritis nitentibus velut porta Jerusalem ac gemmis choruscantibus inestimabiliter ornata ac etiam imperiali dyademate coronata. Cui, omnibus  p.28 pensatis, non est sub globo lunari similis alibi 13 secundum incolarum assertionem. Et in eadem ecclesia in parte boriali jacet corpus beate memorie domini fratris Johannis de Pecham, de ordine Fratrum Minorum, theologie doctoris et ipsius civitatis archiepiscopi, necnon et totius Anglie primatis; cujus vita sanctitate miraculorum inclita comprobatur, et ipsius pectoris profunditas ac ingenii capacitas librorum multitudine ab ipso editorum luculenter demonstrantur. In eadem civitate, in alio monasterio Monachorum Nigrorum, jacet inter alia sanctorum corpora et sanctarum corpus beati Augustini episcopi, qui gentem Anglicanam ad fidem catholicam convertebat, et eam ecclesie Romane pedibus subjugaverat. Hic autem est sciendum, quod hic non est Augustinus doctor et malleus hereticorum, quoniam ipse jacet in Lumbardia, [in] Papiensi civitate, que distat a civitate Mediolanensi per xx miliaria. Et inde reverenter sanctorum visitatis reliquiis, pergentes venimus castrum nomine Dovariam famosissimum, tribus fossatis, precipitiis terribilibus ac aliis bellicis apparatibus excellenter bene munitum, et in cacumine montis situm; ad cujus pedem est monasterium Nigrorum Monachorum, ubi jacet corpus beati Thome monachi et martiris, Gallicis manibus martirizati. Ibique est portus generalis de quo per mare transitur de Anglia ad regnum Francie, quod est strictum et satis habile ad navigandum.

Et inde navigio proficiscentes venimus portum…

Et inde navigio proficiscentes  3a venimus portum generalem nomine Wytsondiam, qui est in regno regis pacifici, videlicet regis Francie. Et inde gressus dirigentes per castrum ubi est monasterium in quo est ymago beate Virginis, que ab universo populo dignis preconiis veneratur et vulgaribus Nostre Dame de Bolonye nuncupatur, et per castrum munitissimum nomine Mostrel, venimus civitatem Ambianensem. Ubi ecclesia mire magnitudinis, altitudinis et pulcritudinis in honore Virginis gloriose fabricata consistit; in qua vidimus inter alias sanctorum et sanctarum pretiosissimas reliquias capud Johannis Baptiste14. Et in eadem civitate est porta illa, per quam transiens beatus Martinus partem clamidis sue pauperi clementer erogavit. Et inde proficiscentes per Belvacensem civitatem, venimus Sanctum Dyonisium, ubi in ejus nomine Nigrorum Monachorum monasterium solempne habetur constitutum in quo communiter omnes reges Francie sepeliuntur. In quorum ecclesia inter sacras alias reliquias vidimus unum clavum de illis, quibus erat Dominus crucis patibulo manibus militaribus affixus.

Et inde proficiscentes, venimus civitatem inclitam…

Et inde proficiscentes, venimus civitatem inclitam Parysiensem, que est populosissima inter omnes civitates que fidem christianam confitentur, et omnibus bonis opulentissima, excellenter bene murata lapidibus vivis et sectis, turribus altis ac bellicis decentiis egregie munita, et etiam multitudine monachorum et ecclesiarum, velud predicta civitas  p.30 Londonia, miro modo bene dotata, et eorum turrium ac campanilium altitudine necnon et aliis ecclesiasticis excellentiis gloriosissime ornata atque pulcrificata. In ipsa namque civitate summe viget scientia theologica et philosophica, quoniam ipsarum nutrix est, et aliarum artium liberalium mater, et magistra justitie, utique libera morum  3b norma, et breviter omnium virtutum moralium atque theologicarum speculum et lucerna. Ad ipsam currit et ille fluvius famosissimus nomine Segana, et quasi per ipsius medium transiens insulam facit oblongam, in qua erigens contra illa vulgata ecclesia ex lapidibus sectis et sculptis in honore Virginis Marie constructa, consistit, cujus porte occidentales nimia varietate sculpturarum atque turrium altitudine decorantur. In ipsa etiam insula est illud regis Francorum excellens palatium, in quo est illa pulcherrima atque famosa capella biblicis historiis mirabiliter ornata. In qua sunt pretiosissime reliquie, videlicet corona Domini spinea integra et incorrupta, magna et gloriosa crux de ligno sancte crucis salutifere, duo clavi quibus erat Dominus cruci conclavatus, lancea, ut dicitur, militis Longini, qua apertum fuit latus ejusdem, de quo exivit sanguis et aqua, testante Johanne ewangelista 15, lac de mamilla gloriose Virginis, de capillis ejusdem, et multe alie nobiles ac venerabiles sanctorum et sanctarum reliquie, que omnes a predicto rege singulari diligentia reverenter custodiuntur.

Et inde devote visitatis reliquiis, gressus…

Et inde devote visitatis reliquiis, gressus dirigentes per Provinum 16 et Trogam civitates, venimus civitatem Castellionensem. Atque inde non valentes per Divionem17, Salinam et Losanam, civitates Burgundie, Lombardiam rectam viam tenere, propter guerram Mediolanensem, quam habebat cum Ecclesia et rege Jerusalem et Cecilie, videlicet Roberto, declinavimus versus Duynionem, ad levam Divionem18 emittentes, et per Geun19 transeuntes venimus Gabilonem. Et inde navigantes per Sagonam20 fluvium ingentem et famosum, navigavimus civitatem Lugdunensem  4a ubi unitur Sagona cum Rodano, in qua dominus Gregorius decimus celebravit Concilium illud Lugdunense famosum.

Et inde properantes per Rodanum navigavimus…

Et inde properantes per Rodanum navigavimus civitatem Valentie. Ubi in ecclesia Fratrum Minorum corpora jacent fratrum ejusdem ordinis, Mellani de Conflent, inquisitoris heretice pravitatis, [et] Paschasii de Saliente, qui in provincia Burgundie inter Cristam et Valentiam apud Montylium, in claustro Nigrorum Monachorum, de nocte solempniter tempore pacis singulari privilegio martirii palmam per manus Paterinorum seu hereticorum adepti sunt, quos proximo precedenti [die], videlicet v. non 21. Martii, in ecclesia publice predictus inquisitor, spreto  p.32 mortis precipitio, et fidei habitaculo jaculis ewangelicis intrepide feriebat, Anno Domini millesimo cccxxi.

Et inde visitatis devote sanctorum reliquiis,…

Et inde visitatis devote sanctorum reliquiis, navigavimus per Rodanum recedentes civitatem Vienensem, in qua prefuit venerabilis pater Sanctus Mamertius 22, qui solempnes ante Ascensionem Domini instituit letanias. Et inde navigio per Rodanum recedentes, venimus Sanctum Spiritum, ubi est ille lapideus pons famosus ultra Rodanum dimidium in longitudine habens miliaris, cujus altitudinem et ipsius arcuum latitudinem omnes transeuntes summe admirantur.

Et inde per Rodanum navigantes venimus…

Et inde per Rodanum navigantes venimus civitatem Avinionensem23, que est regis Jerusalem predicti, ubi invenimus dominum Papam Johannem xxiim pastorale officium diligenter ibidem exercentem. Et inde navigantes venimus civitatem T[a]rasconensem, in qua jacet corpus Sancte Marthe virginis sororis Marie Magdalene. Et inde per Rodanum navigantes venimus civitatem Arelatensem ubi beatus Franciscus beato Antonio Patuanorum  4b advocato in fratrum Capitulo predicanti apparuit. Hic autem est sciendum quod per multa castra opulentissima super Rodanum sita transivimus, quorum nomina non sunt scripta in libro hoc, que multarum regionum aliarum civitatibus sua magnitudine et ubertate non immerito possunt comparari. Et inde per terram transeuntes venimus Salonam 24 castrum. Et inde proficiscentes venimus Marciliensem civitatem, in qua requiescit sanctissimum corpus beati Lodowyci episcopi et confessoris, ordinis Fratrum Minorum professoris, et filii regis Cicilie et germani predicti regis Jerusalem, ubi in ejus nomine ecclesia gloriosa fabricata consistit. Ipsius etiam civitatis olim fuit episcopus Sanctus Lazarus a Domino in Bethania resuscitatus, predicte Marthe germanus.

Et inde properantes per Dargymiam, Sanctum…

Et inde properantes per Dargymiam, Sanctum Maximum, Bigaloras castrum, venimus Niceam civitatem, in qua olim fuit illud solempne Concilium Nicenum celebratum, cui interfuisse beatus Nicholaus asseritur. Et per mare navigantes venimus civitatem Januensem inclitam, excellenter bellicis apparatibus munitam, extra quam jacet corpus venerabilis Bede presbiteri. Ipsa siquidem est inter omnes mundi civitates famosissima, potentissima, victoriosissima, et signanter in mari,  p.34 quoniam in navibus mire magnitudinis et galeys armatis summe habundat, et nautarum nutrix est et magistra. Hec namque est dotata illa imperialissima Riparia, in conspectu pulcherrima, que in olivis speciosissimis et aliis arboribus fructiferis est mirabiliter insignita, et castris, palatiis, divitiis, aliisque imperialibus decentiis incomparabiliter ornata atque pulcrificata.

Et inde proficiscentes per abrupta montium,…

Et inde proficiscentes per abrupta montium, concava vallium, densitates nemorum, multitudinem malandrinorum  5a venimus castrum nomine Bobium25, ubi vidimus unam ydriam lapideam de illis sex positis in nuptiis, ubi Dominus convertit aquam in vinum, in monasterio Monachorum, in quo requiescit corpus beati Columbani abbatis Hybernici. Et inde proficiscentes per Placentiam, Parmam, Mantuam, Veronam, Vicentiam, civitates Lumbardie munitissimas, in quibus requiescunt multa sanctorum et sanctarum corpora, venimus Paduam, civitatem ingentem et bene munitam, in qua jacet corpus beati Antonii confessoris de ordine Fratrum Minorum, ubi in ejus nomine ecclesia mire magnitudinis et firmitatis fabricata consistit.

Et inde navigio recedentes venimus vigilia…

Et inde navigio recedentes venimus vigilia apostolorum Petri et Pauli civitatem Venetiarum inclitam et famosam, que quamvis sit totaliter in mari sita, tamen nomine sue pulcritudinis et munditie merito inter Arcturi sydera et micantes Pleiades 26 possit collocari. Ipsa namque distat a terra firma per 20 miliaria, et habet kareryas, quoad unam partem communiter de lateribus coctis pavimentatas, et quoad duas partes navigabiles, per quas fluit et refluit mare continue absque fatigatione. In ipsa siquidem requiescunt corpora sanctorum, quorum sunt integra et incorrupta, Marci ewangeliste, Zacharie prophete et patris Sancti Johannis Baptiste, cujus os est apertum usque hodie, Gregorii Nazareni, Theodori martiris, et sanctarum virginum Lucie virginis et martiris, Marine virginis, et aliorum plurium martirum, confessorum atque sanctarum virginum. In honore autem predicti ewangeliste est ecclesia sumptuosissima, et incomparabiliter lapidibus marmoreis ac aliis pretiosissimis constructa, et biblicis historiis opere mosaico excellenter ornata atque  5b pulcrificata. Ex cujus opposito est illa vulgata platea, cui, omnibus pensatis, nullibi sibi reperitur similis. Et huic ecclesie quasi immediate conjungitur illud famosum palatium Ducis Venetorum. in quo continue ad ipsius gloriam et civium magnificentiam leones vivi nutriuntur. Et ex opposito illius etiam palatii juxta portum sunt due columpne rotunde marmoree, magne et alte, in quarum altera summitate, ad ipsius etiam magnificentiam, est leonis forma in auro resplendens sicut Dyana sive stella nautica. Et in porta occidentali ejusdem ecclesie sunt duo equi cuprei consimiliter per omnia relucentes.  p.36 Et extra illam civitatem, in insula quadam juxta portum, in monasterio [Nigrorum] Monachorum requiescit, ut dicitur, corpus beati Nicholai episcopi et confessoris.

Et inde, devote sanctorum reliquiis visitatis,…

Et inde, devote sanctorum reliquiis visitatis, feria vta infra octavas Assumptionis Virginis gloriose recedentes, navigavimus Spolam civitatem, que est in provincia Listrie et Venetis subjecta, ubi est portus pulcherrimus et pro omni vento tutissimus. Et inde per duos dies navigavimus Jataram, civitatem opulentissimam et bene munitam, in qua requiescit corpus beati Gregorii martiris, que distat a Venetiis per ccc miliaria, et est in provincia Dalmathie, in qua etiam Veneti dominantur. Ubi mulieres mirabiliter ornantur; quedam enim portant in capite ornamentum cornutum velut bubones, quedam oblongum et quadrum, quedam ingens et sphericum, et in parte anteriori lapidibus pretiosis ornatum, elevatum, et ad grandinum impetus ac ventorum impulsus 27 et ymbrium spiculorumque solis intercipiendos, et sicut scutum repellendos. Et ut asseritur, tot insule suo dominio subjacent,  6a quot in anno dies reperiuntur.

Et inde transeuntes per duo castra…

Et inde transeuntes per duo castra Venetorum, videlicet Llysnam et Cursulam, navigavimus et Ragusyam28 civitatem opulentissimam, turribus altis ac aliis bellicis ornamentis bene et decenter firmatam; que est in provincia Dalmathie, et distat a Jathara per cc miliaria. In eadem dominantur Veneti, et ad eam confluunt Sclavi, Barbari, Paterini et alii scismatici negotiatores, qui sunt gestu, habitu et lingua Latinis in omnibus difformes. Sclavi enim sunt Boemys in lingua multum conformes, et eorum multi in ritu difformes, quia Boemy Latinorum utuntur ritu, Sclavorum enim multi Grecorum. Ipsius civitatis moneta est erea seu cuprea, carens ymagine et superscriptione, cujus denarii triginta valent unum Venetum grossum, et unus Venetus grossus unum sterlingum cum obolo. Et notandum quod sicut in ista sic in duabus aliis civitatibus immediate prescriptis, currunt bagatiny sicud Venetiis et tantum valent. In ipsa siquidem dicitur esse capud Sancti Blasii martiris. Et in ea falcones innumerabiles et multarum aliarum avium nobilissimarum genera reperiuntur, et pro satis vili foro comparantur ac etiam venduntur. Ipsius civitatis castrum est supra civitatem situm in rupe fortissima et pro majori parte mari profundissimo circumdatum et precipitiis terribilibus bene munitum.

Et inde post dies aliquot recedentes,…

Et inde post dies aliquot recedentes, transivimus per Dulcynam  p.38 civitatem, que est regis Rassie 29, et navigavimus Durachiam, civitatem olim famosam et in mari et in terra potentem, et imperatori Grecorum subjectam, nunc autem principi Romanye fratri regis Jerusalem predicti, que est in provincia Albanie. Ubi sciendum [est] quod Albanya est provincia inter Sclavoniam et Romanyam, 6b per se linguam habens, quam nuper predictus rex Rassie30 scismaticus suo dominio subjugavit. Ipsi enim Albanenses scismatici sunt, Grecorum utentes ritu et eisdem habitu et gestu in omnibus conformes. Nam Greci raro vel nunquam utuntur caputio, sed capello albo quasi plano in parte anteriori humiliato et in posteriori elevato, ut eorum crines intuentium oculis luculentius appareant, quoniam in crinium longitudine et pulcritudine summe gloriantur; Sclavy vero, de quibus superius dictum est, tamen capello albo oblongo et rotundo, in cujus summitate nobiles pennam longam figunt, qua facilius a rusticis et villanis distingui valeant atque cognosci. Ipsa autem civitas est in murorum ambitu amplissima et in edificiis vilis et exigua, quia quondam terre motu fuerat funditus eversa, et in ejus eversione ditissimi ejus cives et inhabitatores propriis palatiis oppressi fuerant, ut dicitur, bene xxiiii milia, et mortui sunt. Nunc autem in populo est sterilis, qui et est ritu, habitu et lingua divisus. Inhabitatur enim Latinis, Grecis, Judeis perfidis, et barbaris Albanensibus. Apud quos currunt turonenses parvi e quibus xi valent unum Venetum grossum, et currunt tantum valentes per totam Romaniam. Et distat a Ragusia per CC miliaria.

Et inde flantibus secundis ventis, transeuntes…

Et inde flantibus secundis ventis, transeuntes per Belonam castrum imperatoris Grecorum, et per Corfu insulam, in qua est civitas nomine Corfu regis Jerusalem prefati, que distat a Durachia per CC miliaria, et per Lucatam, Compar, Chefaloniam31, Jacinctum insulas,  p.40 et per Clarentiam civitatem regis memorati, que distat [a] Corfu per CC miliaria, cujus capitaneus est dominus Nicholaus de Genevillis, cujus castrum situm est supra civitatem in monte quasi a civitate distante per V miliaria, et per Belvere  7a castrum principis Romanie, et per Archariam [et] Jonhil castra ejusdem, navigavimus Montanam civitatem Venetorum, cui subsunt multi Greci sicut [in] ceteris civitatibus et castris eorundem per totam Romaniam, que distat a Clarentia per C miliaria.

Et inde recedentes navigavimus per Cornu…

Et inde recedentes navigavimus per Cornu castrum Venetorum et per Maynam, Companam castrum imperatoris Grecorum et per Portum de Quayl, ubi tot coturnices sive quaylis reperiuntur, quod communiter xviii pro uno Veneto grosso venduntur. Et venimus Cyrigum32, insulam Nicholai Vener civis Venetiarum, in qua habet castrum fortissimum, quod est in montis cacumine situm, precipitiis atque rupibus terribilibus undique vallatum; et ad meridiem habet portum profundissimum et pro omni vento tutissimum.

Et inde transeuntes per insulam Cretensem,…

Et inde transeuntes per insulam Cretensem, de qua dicit poetia: Primus Creteis Saturnus venit ab oris 33, in qua primo nobis occurrebat castrum nomine Conteryn, quod distat a Montana civitate per CCLX miliaria. Et inde proficiscentes pedibus venimus per Caneam castrum, nemore cipressino gloriose ac magnifice dotatum, in quo mire magnitudinis arbores inveniuntur, que sua altitudine turrium ac campanilium, velut cedrus Libani, altitudinem excedunt. Que ecclesiarum atque imperatorum palatiis sunt aptissime, sua impenetrabili soliditate, et ut asseritur,  p.42 oneri nunquam cedunt, sed semper in sua remanent inflexibili firmitate. Ubi [Fratres] Minores, sicut ceteri ibidem degentes, ligna sethym sive cypressina communiter comburunt, et locum de ipsis quasi totaliter habent constructum. Ubi eorum tanta est redolentia, quod aliud non videtur nisi paradisus Dei et opus pigmentarii.

Et inde per Byohoru, Retynum, Milopotomum…

Et inde per Byohoru, Retynum, Milopotomum  7b castrum, navigavimus Candiam civitatem muro fortissimo circumcinctam, turribus atque aliis bellicis apparatibus decoratam, que distat a castro Conteryn per CC et XXX miliaria. Et in ea Veneti, sicut in tota insula, pacifice dominantur, Grecis subjugatis et libertatis privilegio privatis. Inhabitatur enim Latinis, Grecis et Judeis perfidis, quibus preest dux civitatis qui Duci inclito Venetiarum subjacet. Ubi Latinorum mulieres, velut Januensium auro, margaritis nitentibus ac aliis gemmis coruscantibus, communiter ornantur. Et quando illarum aliqua viro semel suo est orbata, raro vel nunquam traditur nuptui nec veste nuptiali ornatur, sed velo nigro et viduali, nec cum viro incedit, nec gradum in ecclesiis nec alibi cum ipsis possidet, sed semper facie velata et singultibus plena, loca solitaria ubique petit, et hominum velut serpentium consortia vitare non desistit. Judeorum vero et Grecorum mulieres ibidem ornatum habent valde singularem, quoniam quedam suppelliciis velut Latinorum clerici chorales induuntur. Quedam vero capis absque caputiis, laminis aureis in parte anteriori diligenter ac curiose ornatis, quasi canonici a remotis, induuntur, in solempnioribus festivitatibus claustrales processiones devote facientes, cum quibus inaures portant indifferenter et in illis summe gloriantur.

Ipsa utique civitas predictarum regionum civitatibus,…

Ipsa utique civitas predictarum regionum civitatibus, videlicet Listrie, Albanye, Romanye, per quas transivimus, est vino excellentissimo et caseo habundantior, fructibus fecundior, quoniam in ipsa habundat vinum illud famosum Cretense, quod per universum mundum portatur, et in ipsa naves et galee caseo onustantur,  8a et etiam mala granata, poma citrina, ficus, uve, papiniones, angurie, cucurbite, et aliorum multorum nobilissimorum genera fructuum in ipsa minimo pretio comparantur. Que quamvis sit in aspectu navigantibus pulcra, karerias tamen habet viles, immundas, strictas, angulosas, et in nullo pavimentatas. Cujus honor et magnificentia in galearum, navium ac equorum multitudine consistit. In ipsa dicitur esse corpus beati Titi episcopi, Pauli discipuli et Cretensium patroni, de quo in Epistolis Pauli et in Actibus Apostolorum mentio sepe habetur. Ubi vidimus  p.44 episcopum de ordine Fratrum Minorum, qui prius Judeus extiterat. Ibidem etiam vidimus gentem extra civitatem ritu Grecorum utentem, et de genere Chaym se esse asserentem, que raro vel nunquam in loco aliquo moratur ultra xxx dies, sed semper, velut a Deo maledicta, vaga et profuga post xxxm diem de campo in campum cum tentoriis parvis, oblongis, nigris et humilibus, ad modum Arabum, et de caverna in cavernam discurrit, quia locus ab eis inhabitatus post dictum terminum efficitur plenus vermibus ac aliis immunditiis cum quibus impossibile est cohabitare.

Hic autem sciendum [est] quod predicta…

Hic autem sciendum [est] quod predicta insula est oblonga et montibus altissimis plena. Inter quos est unus mons inexpugnabilis in cujus summitate est una planities, ad quam tantum est unica via stricta et quasi immeabilis, in qua stant ad minus x milia Grecorum. Ubi omnia que usui humano sunt necessaria reperiuntur, sale et frumento 34 exceptis. In quo dominatur quidam Grecus nomine Alexius, qui inter omnes mundi dominos terram singulari munitione possidet. Item notandum [est] quod dicta insula habet in ambitu quingenta miliaria secundum marinarios insulas maris describentes. Hic autem est sciendum quod he predictarum regionum civitates, videlicet \Sclavonie# et cetera,  8b sunt fertiles et bellicis munitionibus bene ornate, tamen ad civitates \Italie# prenominatas parve sunt et exiles.

De predicta autem civitate recedentes die…

De predicta autem civitate recedentes die lune infra octavas Sancti Francisci, navigavimus per insulam Schalpyn et venimus civitatem famosissimam Alexandrie et mercatoribus cunctis amplexabilem, in festo Sancti Calixti pape et martiris. Que est in terra Egypti [et] que distat a Candia per quingenta miliaria. Extra quam ad unum miliare fuit solempniter martirizatus beatus Marcus ewangelista, Venetiarum advocatus. Et infra quam, ubi sunt nunc due columpne lapidee rubee, longe et magne, inter quas nunc est strata publica, ubi fuit martirizata gloriosa virgo Katerina. Qui locus in nullo honore habetur, cujus corpus  p.46 fuit inde angelicis manibus portatum usque ad Montem Synay, qui distat a prefata civitate per xiii dietas magnas secundum incolarum assertionem. Ubi nobis portum intrantibus statim, sicut consuetudinis est, Saraceni portus custodes nobis navigio occurrerunt, et sine intermissione navem nostram ascendentes, velum ejus abstulerunt, et nomina nostra et nomina omnium in ea existentium scripserunt. Et scrutatis diligenter omnibus mercimoniis ac aliis bonis, quibus erat onusta, et in scriptis redactis, reversi sunt ad civitatem secum nos ducentes, duobus custodibus sive speculatoribus in navi dimissis, et infra primam et secundam portam ipsius collocantes, ad civitatis Admiraldum, sine cujus licentia et presentia nullus ingreditur forensis nec egreditur, nec intra bona portantur, que facta sunt nunciaturi abierunt. Predicti autem custodes non de navi recesserunt quousque fuerat totaliter exonerata. Et hec fecerunt et semper in qualibet navi faciunt custodes, aliqua bona invenire 35 que prius non fuerant in scriptis redacta. Quia de omnibus in navi inventis et in scriptis  9a redactis, Admiraldus totum certum tributum [habet] et finaliter de ipso reddere tenetur Soldano rationem.

Qui cum ab eis rem gestam…

Qui cum ab eis rem gestam diligenter didicisset, statim Soldano, ut moris est, per columbam significare non postposuit. Sciendum est quod in \Alexandria# semper apud Admiraldum, sicut in civitatibus maritimis Soldani, sunt columbe domestice, que nutriuntur in castro ipsius \Del Kayer# in quo quasi continue morantur, et per eorum vectores vel alios cursores ad predictas civitates incessanter in gabiis portantur. Et quando volunt aliquid Soldano de adventu Christianorum seu de aliquo denunciare, columbam dimittunt abire, literam sub cauda ejus ligantes, que nunquam quiescit quousque ad castrum unde portata fuerit reversa [est]. Et sic nutrite in castro portantur ad civitates, ita e contrario. Et sic per columbas scit Soldanus quasi omni die quicquid notabile fit per totum regnum suum, ita et ejus Admiraldi quid ipse sit facturus.

Inter prefatas vero portas fuimus a…

Inter prefatas vero portas fuimus a transeuntibus pro nomine Jesu consputi, lapidibus percussi et aliis contumeliis et obprobriis a mane usque ad horam sextam saturati. Vero circa horam sextam venit prefatus Admiraldus, ut moris est, et turba copiosa cum ipso cum gladiis et fustibus, et sedens in memorata porta precepit ut bona mercatorum coram eo librarentur que erant in civitatem introducenda, ut librata introducantur, et si qui introducendi essent, sibi representarentur.  p.48 Quo facto, nos inter alios fuimus per mercatores Christianorum et eorum consules presentati. Ubi mediante interprete diligenter nos de causa adventus nostri examinavit, et examinatos ad maximam predictorum consulum introduxit instantiam, primo perscrutatis libris et rebus omnibus. Inter quos cum scrutantes vidissent ymagines Crucifixi, beate Marie virginis, [et] Johannis  9b ewangeliste, quas de Hybernia reverenter et devote nobiscum portavimus, statim blasphemantes et super ipsas spuentes, clamorosis vocibus insultabant dicentes: “Wach! hii sunt canes et porci vilissimi, qui non credunt Machometum esse prophetam Dei et nuntium, sed ipsum in suis predicationibus superstitiosis continue blasfemant, et ad hec alios inducunt affirmantes vanitates et insanas fabulas, dicentes Deum filium habere et ipsum esse Jesum, filium Marie.” Alii vero dicebant, videlicet renegati, Saracenorum ferocitatem formidantes: “Vere scimus quoniam exploratores sunt isti, et non estin bonum eorum adventus ad nos. Eiciantur de civitate cum confusione et revertantur ad partes Christianorum, sive Refuytanorum, unde egressi sunt.” Hec autem dixerunt Saracenis, eis volentes complacere. Qui quamvis eorum multi ore sunt renegati, corde tamen Christum Deum amplectuntur. Quibus indicto silentio, respondentes diximus: “Si verus propheta est Machometus et dominus, pacem habetote cum illo, et ejus laudibus insistite; nobis autem alius dominus non est nisi dominus Jesus Christus, qui est unigenitus Dei filius eternaliter genitus et filius Marie in tempore natus. Cujus filii per adoptionem sumus et non exploratores, ipsius sepulcrum gloriosum devote visitare volentes, tundere genibus, osculari labiis, et lacrimis rigare.”

Quo dicto, nos celeriter introduxerunt mercatores…

Quo dicto, nos celeriter introduxerunt mercatores prefati ad fundum \Marcilie#, prout jussio Admiraldi urgebat, populo civitatis propter nomen Jesu contumelie spectaculum effectos. Ubi in quadam capella devota diebus quinque stetimus antequam gratiam recedendi habere potuimus; quia male libenter pauperes transire permittunt, et signanter fratres nostros, pro eo quod  10a de eorum transitu minime lucrantur, nec Soldanus in aliquo ditatur. Hoc autem est sciendum, quod communiter quelibet Christianorum civitas maritima habet fundum in civitate ipsa et consulem. Fundus vocatur locus edificatus pro mercatoribus determinate civitatis vel regionis, utpote fundus \Janue#, fundus Venetiarum, fundus \Marcilie#, fundus Cathelanorum, et sic de aliis, ad quem debent omnes mercatores illius civitatis vel regionis declinare, et mercationes suas, si quas secum detulerint, collocare, et hoc semper secundum consulem disponitur. Consul vero est qui illi  p.50 loco preest et omnibus ibidem degentibus, sine cujus presentia et asensu nullus illius civitatis mercator cujus est consul seu regionis introducitur, nec [bona] admittuntur. Ipse enim in sepedicta porta Adiraldo assistens, sue civitatis vel regionis recipit tantum mercatores et bona sub certo numero et determinato, in eorum introitu de hiis requisito, in eorum exitu tenetur reddere rationem.

Et hoc faciunt Saraceni nimia solicitudine…

Et hoc faciunt Saraceni nimia solicitudine civitatem suam custodientes, qui eam singulari diligentia feria VIa tempore sue orationis custodiunt. Quoniam nunquam sinunt ibidem feria VIa Christianos cujuscumque conditionis domus suas exire tempore sue orationis a foris eorum portas claudentes et serantes; sed finita eorum oratione, liberos per totam abire civitatem et suis negotiis intendere permittunt. Ipsorum autem quidam finita oratione ad cimiteria adorandum pro defunctis properant. Quidam vero velut canes ad vomitum 36 ad opera servilia gressu festinato revertuntur. Quidam vero nec orationi insistunt, nec ad ecclesiam accedunt, sed sicut ceteris diebus operibus servilibus continue vacant. Raro vel nunquam jejunant, nisi quando suum celebrant Ramathan, id est triginta dies in quibus dicunt descendisse Alcoran super Machometum. 37 Et tunc jejunant tota  10b die usque quo primam stellam noctis videant, et exinde comedunt et bibunt et cum mulieribus turpiter operantur usque tantum diei luceat quo discerni possit filum album a nigro. Et sic precepit predictus porcus vilissimus et mulierum amator. Hec in Alchoran. 38 Propter premissa est sciendum, quod ecclesias nominant sive oratoria keyentes, que non sunt ecclesie sed synagoge Sathane. Quarum quelibet habet cisternam vel locum pro aqua, ubi omnes lavant sibi manus et capud, pedes et tybias et posteriora antequam ecclesiam intrare presumant. Item quelibet earum habet unam turrim altam ad modum campanilis et turris deambulatorium externum, in quo stant eorum sacerdotes et clerici velut speculatores ad prophetam suum certis horis, videlicet Machometum porcum vilissimum, laudandum et ad populum in ejus laudibus excitandum. Ubi eum inter alia laudant clamorosis vocibus et magnificant quod una nocte cum mulieribus novem, nonaginta vicibus turpiter operatus est. Quod factum inter alia ejus miracula excellentissimum et gloriosum reputant, et quod uxor cujuscumque semel ab eo dilecta et concupita, nunquam cum viro suo poterat stare, sed eum necessariter dimittere et ad lectum concupiscentis prophete indilate properare [debet].  39

 p.52

Hoc autem est sciendum quod eorum…

Hoc autem est sciendum quod eorum ecclesias custodiunt munde et reverenter valde. Quas si quis Christianorum vel alterius ritus intrare voluerit, aut divinitatem oportebit et passionem a filio Marie virginis prescindere, et Machometum, porcum putridum, prophetam Dei et nuncium esse affirmare, aut penam absque dubio crucis subire, aut capitalem sententiam. Quamquam Christum hominem purum et prophetam sanctissimum, natum de virgine Marie virtute infinita, confitentur, ejus divinitatem et passionem tamen abhorrent. Quod de hoc aliquid audire nolunt, quoniam in lege  11a maledicta eorum scriptum est, videlicet Alchorano, azoara cap. x: “Summo opere quidem cavendum est, ne lege nostra quid injustum et indignum proferatis, nec de Deo quicquam nisi verum dicatis; Jesus Marie filius, Dei nuncius suusque spiritus et verbum, Marie celitus missus extitit in gremio, 40 itaque illique suo legato credentes, ne dicatis tres Deos esse, cum non sit nisi Deus unus, qui filio caret, eique omnipotenti universa celi terreque subjecta sunt; Christus quidem ipse minime negare poterit, sicud nec angeli Deo propinqui, qui Dei subsint imperio.” 41 Et idem loquitur Machometus de Judeis, quos propheticidas vocat: “Unde Marie blasfemiam et immoderatam contumeliam inferunt, seque Christum Marie filium, Dei nuntium peremisse perhibent, sed nequaquam eum, immo sui similem suspendentes interfecerunt; profitentes autem se sue cedis auctores cordibus suis non minimam ambiguitatem inde ingerunt; sed eum non interfecerunt, quia Deus incomprehensibilis et sapiens eum ad se transmigrare fecit; in quem viri legum, id est Christiani et Judei, veraciter ante mortem credunt, et eorum seculo futuro testis constabit ille ob eorum injuriam atque malitiam.” Hucusque in Alcorano. 42 Predicti autem ribaldi, qui quamvis Christi deitatem et passionem negent, tamen eum super Moysen et omnes prophetas alios post Machometum laudant et reverentur; quem Messiath Ebyn Merian appellant, quem etiam ineffabiliter reverentur, et nullo modo Ebyna Alla id est filium Dei, quia reputant impossibile Deum filium habere, ex quo uxore et concubyna caret, nec in eis delectatur.

De paradyso autem et vita eterna…

De paradyso autem et vita eterna credunt secundum quod continetur in libello De Doctrina Machometi, ubi continetur  11b sic: “Paradysi namque aureum solum smaragdis et jacinthis crebro interpositis distinctum, omnique fructifera consitum arbore, decurrentibus per amena fluentis, quorum alia quidem lac, alia mel album, alia vinum purissimum fundunt. Dies enim mille annorum, 43 annus xl milia annorum.” Et sequitur: “Incolis quidem ejus quicquid desiderare potest statim adheret. Omni siquidem colore vestietur,  p.54 preter nigrum, qui color neminem illic attinget excepto precone meo, qui ob insignem hujus vite meritum proprium colorem singulari privilegio retinebit. Perfecti omnes in statura quidem Ade, in facie vere Jesu Christi; nunquam incrementum aut decrementum patientes. Primum quidem ingressis vescendum proponitur jecur piscis allehbut, cibus ultra quam mirari possis delectabilis; succedunt fructus arborum potusque de fluentis paradisi; deinde quicquid affectaverint presto erit, ubi etiam panem et carnes comedent et fructus et cetera preter illicita que nec ipsis placebunt, cujusmodi sunt carnes suille.” 44 Quod si voluptas illis deesset, beatitudo minime plena esset. Quod probat sic: “Si ullum oblectamenti genus deesset beatitudo minime plena esset; frustra igitur delicie adessent si voluptas deesset. Quinimo quicquid volunt presto est, et quascumque et quandocumque volunt habent, et qualiter et ubi et quando et quantum et quotiens volunt, omnia ad libitum sine mora et difficultate. Ita quidem quod quas hic habuerunt uxores fideles, habebunt et illic, cetere concubine erunt; ancillarum vero non erit numerus.” 45 Hec Machometus porcus, mulierum amator.

Sepedicti autem ribaldi omnes Christianos occidentales…

Sepedicti autem ribaldi omnes Christianos occidentales appellant Frangy, Grecos vero Romy et Jacobitas, qui sunt Christiani de cinctura, Nysrany, id est Nazarenos, et omnes religiosos cujuscumque  12a ordinis Ruben, id est monachos in plurali, in singulari vero Racheb, id est monachum, Judeos autem Lihud, et alio nomine Kelb, id est canes. Qui in ritu sunt divisi et minime sibi invicem coherentes. Quorum quidam dicuntur Hebrayce Rabanym; hii sunt qui tenent legem secundum glosas magistrorum. Caraym autem sunt qui observabant legem ad litteram. Cusygym vero sunt qui neutro modo legem observant. Qui omnes in nullo honore inter Saracenos nec alibi habentur, sed sunt ubique captivi et velut a Deo venditi, vagi et profugi, sine lege et precipue omnibus abhominabiles, quia de eis rescriptum est: “Grex perditus factus est populus meus, pastores eos seduxerunt feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt: obliti sunt cubilis sui;” 46 et post: “quia stulte egerunt pastores et Dominum non quesierunt, propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.” 47

Jacobite quidem, de quibus dictum est,…

Jacobite quidem, de quibus dictum est, circumcisionem admittunt, et credunt et affirmant quod in Christo non est nisi una voluntas, quod probant per illud ewangelium: “Mea voluntas non est mea, sed ejus qui misit me.” 48 Dicunt etiam quod parvulis non datur gratia in baptismo. Et hinc est quod parvulos non baptizant nisi in periculo mortis, sed adultos, quibus corporis et sanguinis Christi dant communionem, in qua gratia ipsis infunditur. Et semper signant se signo crucis cum uno digito, videlicet indice. Qui quamvis in multis errent cerimoniis quoad ritum,  p.56 quem nunc tenet Ecclesia Romana, tamen in aliis articulis fidei essentialibus ab hiis minime errant, sed bene credunt, prout ipsi nobiscum disputantes publice et private confessi sunt. Inter quos et Grecos, sicud et inter nos, de productione Spiritus Sancti semper est  12b controversia. Quos reputant infideles minime corpus Domini conficientes, pro eo quod in fermentato conficiunt. Unde in altari in quo celebrat Grecus, raro vel nunquam celebrabit Jacobita, quousque fuerit altare reconciliatum sive consecratum. Et eorum sacerdotes sicut Grecorum omnes sunt uxorati, monachis exceptis, qui secundum regulam beati Macharii vivunt, qui morantur in deserto in magna multitudine, artam vitam et quasi inhumanam ducentes. Qui omnes sicut ceteri eorum sacerdotes in missarum solempniis prolixissimum officium devote faciunt, quod est a ritu Romane Ecclesie valde alienum et peregrinum; Epistolas et Ewangelia in duabus linguis legentes, videlicet in lingua Egyptica, 49 que apud eos habetur sicud lingua Latina apud nos, cujus 50 elementa cum Grecorum elementis et figuris multum participant, et in lingua Arabica sive Saracenica, que multum cum Hebreorum gutturizantium lingua concordat, quamvis elementa sunt totaliter diversa, et in nullo convenientia. Et panem et vinum in multa quantitate consumunt, quia in omni missa sunt stantes circa altare vii vel viii, quandoque plures vel pauciores, et signanter in diebus dominicis seu festivis, in quorum medio consistit communiter eorum patriarcha, Christi typum gerens, vel alius loco ipsius. Qui omnes de manu sua illum panem vivum accipientes comedunt, et de calice Domini bibunt indigne, et iudicium absque dubio sibi sumunt, quoniam nunquam confitentur cum scriptum sit Jac. v: “Confitemini ad alterutrum peccata vestra.” 51 Ipsi etiam uxores in gradibus ab ecclesia prohibitis indifferenter ducunt, et multas alias cerimonias habent, quas pro nunc silentio recommendamus.

Predicta autem civitas Alexandrina est duplici…

Predicta autem civitas Alexandrina est duplici muro murata, turribus [et]  13a fossatis quoad unam partem, machinis et aliis bellicis apparatibus bene munita. Infra quam sunt duo colles magni, arenosi et alti, super quos quandoque ascendunt cives et alii aere puro volentes recreari et maris undas speculari. Cujus porte nimia diligentia custodiuntur, et signanter ille tres portum respicientes, una cum illa per quam ascenditur usque civitatem De le Kayr, inter quarum duas, ut superius dictum est, fuimus collocati. Ipsa namque in pannis sericis pretiosissimis, miro et vario modo textis, lineis, bumbacinis, summe habundat, quoniam 52 in ipsa fiunt, et inde ad omnes mundi partes per manus mercatorum portantur. Ipsa utique est sita in plano super portum et in longum protensa, habens viridaria et ortalitia pulcherrima. Verum 53 et est palmis  p.58 consita, de arboribus cannafistulam fructificantibus, pomis paradisi de quibus inferius dicetur 54, et multarum aliarum arborum fructificantium generibus gloriose est insignita. Que propter situm ejus humilem se navigantium oculis per remota maris navigia minime offert, sicut nec ipsa tota terra Egypti. Ideo ipsius cives in introitu portus ejus turrem quadram altissimam super rupem construxerunt, in qua communiter 55 stant speculatores, que sua altitudine navigantes dirigit ad portum salutis [et] quam plurimum producit. Inter quam et civitatem est cimiterium ingentissimum et in magna parte edificatum in quo communiter cives et populares civitatis sepeliuntur.

Inhabitatur enim Saracenis, Christianis, Grecis, Scismaticis,…

Inhabitatur enim Saracenis, Christianis, Grecis, Scismaticis, [et] Judeis perfidis, qui omnes in habitu et modo incedendi conveniunt, exceptis Christianis qui Frangi nuncupantur, de quibus dictum est. 56 Et in nullo quoad habitum distinguuntur, nisi penes colorem panni, quem sibi ad capud multipliciter  13b ligant, et zonam sive cingulum, quo cinguntur Christiani de cinctura, qui sunt Greci et Jacobite, de quibus dictum est. Ipsi vero Saracenorum populares communiter habitu lineo vel bumbacino vario modo texto, et eorum nobiles serico vel aureo induuntur, qui in manicis et in aliis conformitatem totaliter habent cum Minorum Fratrum habitu, caputio excepto et longitudine precisa. Qui caputio non utuntur, sed loco ejus sibi curiose circa caput pannum album lineum vel bumbacinum imponentes ligant, collum in nullo cooperientes. Judei vero qui sunt Rabanym pannum glaucum sive coccinum consimiliter ligant [et] portant, quo distinguuntur et cognoscuntur, et dicti Christiani, videlicet alii a Frangis, blavii seu rubei coloris, et cingulo exterius cinguntur de serico facto vel lino, a quo de cinctura nuncupantur.

Saraceni autem raro vel nunquam cinguntur…

Saraceni autem raro vel nunquam cinguntur nisi tualia, quam cum oratum vadunt coram se extendunt, exceptis nobilibus et equitibus, qui cingulis cinguntur ad dominarum modum latis, et de serico totaliter factis, auro et argento nobilissime ornatis, in quibus summe gloriantur. Nec caligas portant, sed femoralia rugosa circa tybias largissima et ampla, a minori usque ad majorem, a parvo unius anni usque ad canum et annosum, et hoc quia sibi totiens lavant tybias et posteriora. Nam quinque orationes in die naturali ex legis precepto diabolice dicere tenentur, non clamorose sed voce mediocriter, prout scribitur in Alchorano, 57 azoara cap. xxvii. Quas eorum multi cum genuflexionibus super memoratas tualias et inclinationibus, judicio nostro salvo meliori, satis devote modo suo dicunt, versus templum Dei secundum eos, videlicet Mecham, se vertentes. Quod est situm in oriente, ubi Abraham primo templum fundavit in honorem Dei,  14a et ibidem jussu divino filium suum Ysaac voluit in sacrificium immolare, prout dicitur in Alchorano,  p.60 secundo azoara. 58 Ante quarum horarum quamlibet lavant sibi manus, brachia, et pedes, et posteriora, firmiter credentes quod in aquarum ablutione percipiunt remissionem omnium peccatorum. Et quando sunt in deserto vel loco inaquoso, ubi aque copia non habetur, antequam ad orandum accedere presumant, sibi super capud terram mundam spargunt, credentes etiam sic a peccatorum sordibus se expiare. Unde scriptum est in Alchorano, azoara cap. xi: “Viri boni, cum oratum surrexeritis, facies vestras ac manus et brachia usque ad cubitum, et pedes usque ad tybias abluere et capillos revolvendo capud abstergere, et post coytum mulierum balneari vos oportet. Infirmi quidem et in itinere ab egestione vel mulierum coytu venientes et aquam minime reperientes, facies suas atque manus terre munde pulvere tergant. Deus namque vestram diligit munditiam, officiique divini perfectionem, cum gratiarum sibi retributione et divinitatis invocatione.” 59 Nec calciamentis utuntur Saraceni, sed scalpis subsoleis rubeis, minime pedem cooperientibus nisi in parte anteriori tantum, exceptis camelariis, operariis et pauperibus, qui conformiter in Hybernicis pueris calciantur, et equitibus qui communiter stivaldos rubeos seu albos portant, sed tantum ad genua extendentes.

Quorum mulieres nunquam oratorium sive ecclesiam…

Quorum mulieres nunquam oratorium sive ecclesiam ingrediuntur, nec ad locum orationis admittuntur, sed semper quasi in domibus includuntur, et a discursu omni superfluo artantur. Et signanter nobilium mulieres que nunquam nisi urgente causa magna de domibus suis egredi permittuntur. Que omnes in ornatu modum habent singularem et valde mirabilem. Sunt  14b enim mantellate omnes indifferenter mantellis lineis vel bumbacinis nive candidioribus, et velate et cooperte in tantum, quod cum difficultate earum oculi ab aspicientibus per retia subtilissima de serico nigro facta videntur et percipiuntur. Tunicas etiam portant omnes brevissimas, que minime usque ad genua se extendunt. Quarum quedam sunt de serico tantum, et quedam de lineo panno vel bumbacino, satis etiam vario modo contexto, prout earum status exigunt et conditiones. Et femoralibus sericis pretiosissimis auro contextis utuntur communiter omnes et potissime nobiles, que usque ad talos se ad instar equitum prescriptorum se extendunt, in quibus summe et principaliter relucet earum gloria, conditionis dignitas et status magnificentia. Earum quedam portant scalpas superius descriptas, quedam stivaldos rubeos, et quedam albos ad modum equitum, quibus cum predictis femoralibus et earum ceteris ornamentis similes totaliter fictitiis demonibus, qui in ludis clericorum solent haberi, totaliter efficiuntur. Unde in Alchorano scriptum est, azoara cap. xxiii: “Bone femine suos visus quamlibet tegant, membraque genitalia similiter. Hoc enim est optimum apud Deum, omnes suos actus dinoscentem. Mulieres itaque bene se curent ut linealiter aspiciant suos, peplo tegentes  p.62 collum et pectus; omnem pulcritudinem suam, nisi quando apparere necessitas cogit, celent omnibus, speciemque pedum etiam eundo, nisi maritis suis, eorumque suisque parentibus, et filiis atque fratribus, et nepotibus et ancillis, omnibusque non suspectis sive subjectis manui, vel impollutis; [et] ad Deum omnes convertimini, quod est vobis optimum.” 60 Hec Machometus . Portant etiam in tybiis inferius circa pedes et in brachiis circa manus anulos grossos et concavos ad instar compedum, qui sunt communiter de  15a auro vel argento, in quibus ponuntur aliqua verba legis maledicte, que apud eos tantum appretiantur, quantum apud nos appretiatur Ewangelium Sancti Johannis ewangeliste. Et ungues manuum et pedum habent tinctos, et cum hoc portant inaures et illarum quedam anulos in naribus pendentes, in quibus et in tynctura predicta etiam summe gloriantur. Scismaticorum ac Judeorum memoratorum mulieres consimiliter ornantur et incedunt, mulieribus Scismaticorum exceptis que stivaldos nigros portant, quo distinguuntur et cognoscuntur.

Predicta autem civitas quamvis reluceat in…

Predicta autem civitas quamvis reluceat in pulcritudine apparenti, tamen karerias habet strictas, viles, angulosas, obscuras, pulveribus ac aliis immunditiis plenas, et in nullo pavimentatas. In quibus summe habundant omnia que sunt usui humano necessaria, vino excepto, quod est ibi carissimum, quoniam Saraceni perfecti nunquam vinum bibunt nec casu publice, sed private et in absconso, etiam usque ad nauseam, cujus rei testes sumus. Unde in Alchorano, azoara iiii, sciscitantibus de vino, scacis, talis, aleis et hujusmodi, dicit peccatum maximum esse hujus potum et ludum. Loquitur Deus Machometo: “Licet tamen dulcescant hominibus et utilitatem afferant hec peccatorum materies, peccata tamen nociva sunt.” 61 Causam quare predictus porcus vinum prohibuit, allegat ipse in libello memorato De Doctrina62 ejus pestifera et a veritate et ratione multum peregrina, que talis est: “Erant,” inquit, “angeli duo, Baroth et Maroth, missi olim a Deo de celo in terram gubernando et instruendo genus humanum, tribus hiis interdictis, ne occiderent, nec injuste judicarent, neque vinum biberent. Multo itaque tempore sic habito, cum noti judices essent per universum orbem, venit ergo eis die quadam mulier pre cunctis feminis pulcherrima, causam habens adversus maritum suum. Que ut parti sue accommodaret  15b judices, invitavit eos ad prandium; secuntur. Illa satagens convivantibus inter epulas pocula vini apponit, astat ministrans, offert crebro, instat ut sumant. Quid plura? vicerunt blanditie mulieris. Inebriati poculis in hospitam formosam caluerunt, victi accubitum postulant, spondent conditionem, dum alter verbum doceat per quod ascendebant celos, alter per quod descendebant. Illa autem, conditione etiam  p.64 intellecta, elevata est subito et ascendit celos. Quod cum vidisset Deus, explorata causa, posuit eam Luciferum pulcherrimum inter stellas, ut fuerat inter mulieres. Illis autem ad judicium convocatis, proposuit eis Deus, ut eligerent inter penam hujus seculi et penam alterius seculi; et elegerunt penam hujus seculi. Suspensi sunt ergo per catenas ferreas, dimissis capitibus, in puteo diaboli usque in diem judicii.” Hec falsarius veritatis, primogenitus Sathane Machometus.

Ipsa itaque civitas potentissime in pane…

Ipsa itaque civitas potentissime in pane albissimo et nobilissimo primatum tenet supra omnes civitates et regiones per quas transivimus. Quoniam in ipsa xiiii panes pulcherrimi communiter unico grosso venduntur. In ea florentius valet tantum xxii Venetos grossos, et besantium de auro xxvi, et doubla de auro xxviii, et perpera, que non est purum aurum xii et dragma i et duo carub, et unus grossus Venetus valet xxii carub, que est moneta parva cuprea vel erea; et duo milleres, que alibi minime recipiuntur, valent unum grossum.

Et inde saturati obprobriis, sicut oves…

Et inde saturati obprobriis, sicut oves inter lupos, feria 4a proxima post festum beati Luce ewangeliste transivimus per viridaria et ortalitia palmis altissimis et aliis arboribus fructiferis consita et pulcrificata, et venimus 16a ad portum quo itur navigio usque ad Babiloniam, qui distat a porta civitatis per unum miliare magnum. Ubi barcham ascendentes, per fossatum sive cannale, quod fecit Soldanus, palmis et arboribus aliis fructiferis consitum, quasi per 3 miliaria edificiis grossis et pulcherrimis ornatum et pulcrificatum, navigavimus [villam] nomine Fow, que est sita super illud flumen ingens et famosum nomine Gyon, 63 quod est unum de illis quatuor que de paradiso egrediuntur, et hodie Nilus ab Egyptiis, testante Josepho 64, nuncupatur. Que distat a cannale sive fossato per 1 miliare magnum, et ab Alexandria per unam dietam, et a Kayr per 3 dietas amenissimas per aquam et delectabiles ad navigandum.

Ipsa siquidem undique viridariis, ortalitiis, cannis…

Ipsa siquidem undique viridariis, ortalitiis, cannis de quibus fit succura, arboribus bumbacem portantibus, que sunt parve et humiles, que per omnia emittunt bumbacem sicut rosa florem, palmis altissimis, milonibus, arangis, 65 et aliis arboribus fructiferis excellenter bene dotata [est], et ideo in fructibus summe habundat, et signanter in pomis paradisi et ficubus Pharaonis. Unde sciendum [est] quod poma paradisi, judicio meo salvo meliori, inter omnia pomorum genera primatum optinent sua incomparabili bonitate. Sunt enim oblonga et glauci coloris quando sunt matura, in aspectu pulcherrima, in odore suavissima, in sapore melliflua, in tactu levissima, et crucifixi signaculo insignita, quoniam quando scinduntur ex transverso in eis apparet ymago Crucifixi apertisfcime veluti in cruce extensi. Non enim sunt arboris poma, sed cujusdam herbe in altum crescentis ad modum arboris, que musa appellatur; cujus folia in figura et colore foliis cujusdam herbe, que Anglice dicitur  16b  p.66 radigche, multumque assimilantur, quamvis in longitudine et latitudine illa multum excedant. Folia enim ipsius communiter habent in longitudine duos vel sex pedes, et in latitudine quandoque unum, quandoque duos, et etiam quandoque minus, que ipsa poma a ventorum et ymbrium impulsibus protegunt et defendunt. Et notandum [est] quod predicta herba nunquam facit fructum nisi semel, et quandoque fructus tollitur seu aufertur, statim arida afficitur, et in loco ejus alia de radice ipsius consurgit 66, que in proximo anno sequenti fructum faciet, et vices ejus per omnia supplebit. Ficus autem Pharaonis 67 cum aliis ficubus in figura et colore conveniunt, et disconveniunt in sapore, soliditate, et modo crescendi. Nam saporem habent nimis dulcem et quasi nauseantium, et sunt concave perforate, et interius nigre, in arboribus grandibus et ramosis valde crescentes. Que comam yeme vel estate nunquam deponunt nec in aliquo cum aliis ficuum arboribus conveniunt. Et non, sicud alie ficus et aliarum arborum fructus, de ramunculis exeunt, sed de ipsis grossissimis ramis super ramunculos subtilissimos et breves crescunt et nascuntur. Et communiter per totam terram Egipti reperiuntur, et satis vili pretio comparantur.

Sciendum autem est hic quod de…

Sciendum autem est hic quod de predicta villa, videlicet Fow, usque ad civitatem De le Kayr non reperiuntur victui necessaria communiter in habundantia ad comparandum. Et ideo volentibus ascendere per fluvium usque ad civitatem ipsam necesse est ut in Alexandria vel ibi sibi de commestionibus provideant et procurent diligenter. Per terram autem pauci vel nulli vadunt, quia per fluvium ascenditur et descenditur absque labore et quasi expensis quoniam pro naulo communiter ultra tres dragmas vel penitus ibidem solvitur. Tamen unum est quod major  17a difficultas est per 68 eum ascendere quam descendere, pro eo quod nunquam potest barcha bene ascendere nisi cum vento et velo, vel bona remorum armatura, et hoc propter ipsius aque impetum descendentem, qui quamvis non sit magnus, tamen est impeditivus. Predictus autem fluvius est ille ingens et famosus, cujus longitudinis non est finis. Per quem ascenditur navigio a Mari Mediterraneo usque ad Indiam Superiorem, in qua stat Presbiter Johannes, ubi sunt lxx diete magne, ut dicitur. Ipse utique fluvius est ad navigandum amenissimus, in aspectu pulcherrimus, in transitu suavissimus, in piscibus uberissimus, et avibus habundantissimus, in virtute efficacissimus et suavissimus, et ad bibendum delectabilissimus et nunquam nocivus nec offensivus, sed humane nature totaliter conformis. His autem fluvius posset in multis aliis a predictis commendari, nisi esset quod quedam animalia pessima resident in eo, que sunt ad similitudinem draconis. Devorant quidem equos et homines in flumine si inveniant, [et] etiam super ripam devorare non postponunt. Et ista animalia cocatrix vulgariter appellantur. Hic autem est sciendum quod omnes rivi et fluvii totius terre Egypti ab ipso sumunt  p.68 originem et ab eo derivantur. Et hinc est quod fluvius ille qui currit Damyatyar, non est fluvius distinctus ab isto, sed est quedam pars magna istius, per quam fuit beatus Lodowicus, christianissimus et illustrissimus rex Francorum, captus per manus Saracenorum et detentus, in maximam Christianorum confusionem et filiorum Belial gloriam et honorem etiam usque in hodiernum diem. De isto autem fluvio et de ejus rivulis sive brachiis debet intelligi illud quod dicitur in Psalmo de Egyptiis: “Convertit flumina eorum in sanguinem, et ymbres eorum ne biberent.” 69 Et  17b alibi: “Convertit aquas eorum.” 70 in sanguinem et occidit pisces eorum., Et in hoc fluvio est, in quo invenit filia Pharaonis Moysen in capsula scirpea, quem puelle Hebree tradidit nutriendum, prout scribitur [in] Exodo. 71

Preter etiam ista est sciendum quod…

Preter etiam ista est sciendum quod raro vel nunquam pluit in terra Egypti, quia nubibus ymbriferis, omnipotente Deo disponente, est privata et celi serenitate speciali privilegio mirabiliter et ineffabiliter dotata, et quod ipsa terra tota, que est arabilis, parvis et humilibus collibus exceptis, sicut tactum est, 72 a mari predicto usque [ad] desertum arenosum, quod est juxta civitatem De le Kayr, est ita plana quod per magnam partem anni superficies fluvii prearati est quasi equalis totius terre superficiei. Et ideo secundum quod disposuit sapientia increata, semel in anno crescit ille fluvius, videlicet in mense Junii, 73 quasi per octo dies ante festum beati Johannis Baptiste, et incipit decrescere circa festum sanctorum Dyonisii et Rustici et cet., ut dicitur. Et augmentatur in tantum quod totius terre superficiem modo admirabili cooperit, collibus humilibus exceptis de quibus dictum est, ubi resident homines, et ipsam terram habitans et disponens, et ymbrium ac pluviarum vices supplens sua bonitate. Aliis vero temporibus, ipsius terre coloni cum bobus rotas trahentibus aquam de ipso fluvio et canalibus haurientes, et per fossata seu meatus situla haustam, ad irrigandam totius terre superficiem, prout necesse est, etiam educunt, et sic ipsam ad fructus uberiores producendos disponunt, et productos nutriunt diligenter et conservant.

Hec autem terra inter totius mundi…

Hec autem terra inter totius mundi terras est nobilissima et formosissima, ratione sue magne pulcritudinis et ubertatis, magne pulcritudinis et amenitatis, magne opulentie  18a et locupletationis, magne planitudinis et levitatis et etiam magne fortitudinis et firmitatis. Que quamvis supra omnes mundi regiones sit habundans in fructibus, et signanter in frumento, ordeo, fabis, succura, bombace, et cannafistulis, 74 tamen in pomis et piris, que in occidentalibus regionibus reperiuntur, totaliter est sterilis et infructuosa. Ipsa etiam omni tempore anni, tempore inundationis fluvii excepto, variarum herbarum [et] rosarum floribus decoratur et pulcrificatur, qui suo vigore delectant visum, suo odore olfaciunt olfactum, et suo sapore reficiunt gustum. Et hinc est  p.70 quod in aqua rosacea odoriferissima et nobilissima primatum optinet et apicem perfectionis. Ipsa etiam boves nutrit mire magnitudinis et altitudinis, et oves velut boviculas, quarum quedam habent caudas semirotundas, pingues nimis, latissimas atque lanosas, quandoque lxx libras ponderantes, quedam vero grossas, pingues, lanosas et talares; quarum omnium lana optima est, quamvis grossa. Capras etiam nutriunt non multum magnas, quarum quedam habent cornua curva et brevia, et aures quandoque pedem et amplius in longitudine habentes, latas valde in parte anteriori et velud aures canis venatici continue pendentes, et earum capita in parte anteriori sunt velut fossorium curva, et mirabiliter ad colligendum de terra bladum et herbas apta. Et hoc convenienter valde, quia ipsa terra non habundat in nemoribus nec arboribus nisi fructiferis tantum. Et hinc est quod lignamenta pro edificiis construendis non habent nisi de terra Christianorum, que ad eos, Dei timore postposito, per manus mercatorum eorundem portantur, in non modicam equitatis et justitie lesionem et animarum portantium, pro dolor! eternam dampnationem.  18b Quedam vero capris aliarum regionum in omnibus sunt conformes.

Ipsa utique est camelorum nutrix et…

Ipsa utique est camelorum nutrix et mater innumerabilium, et hoc propter ejus summam planitudinem et levitatem, lapidum carentiam et pluviarum. Raro enim ibi lapides inveniuntur quibus offenduntur, vel nunquam nisi in locis certis vel determinatis. Ipsa enim in equis, asinis vivacissimis et velocissimis, est habundanter dotata. Cujus equi communiter non sunt magni nec potentes ad arma portanda, sed sunt veloces, vivaces, Hybernicorum puerorum equis quasi in omnibus conformes.

Ipsa etiam nimis habundat in columbis,…

Ipsa etiam nimis habundat in columbis, gallinis, et avibus aquaticis, et multarum aliarum nobilissimarum avium generibus. Et hinc est quod semper Soldanus omnibus indifferenter cujuscumque status, legis seu conditionis, gerfaucones sibi portantibus solvit pro quolibet vivo 3 milia dragmas, que valent florenos cl, et pro quolibet mortuo in itinere versus eum veniendo, solvit MD dragmas, que valent lxxv florenos, exceptis gratiis et muneribus amplissimis, quas eis affluenter largitur, et omni die providet de pane et carnibus eisdem, quousque fuerit de minimo etiam quadrante eis satisfactum. Et sic semper fecerunt sui predecessores, et facient in posterum ejus successores.

Hic autem est sciendum quod omnia…

Hic autem est sciendum quod omnia animalia quadrupedia ipsius terre communiter vivunt de ordeo, fabis siccis totaliter fractis, et de quadam herba que dicitur trifolium bestiale, Anglice vero cowigrays, que nutritur et custoditur sicud frumentum vel aliud genus bladi, et semen ejus colligitur et seminatur, et de ea fenum suum faciunt colligi, quia prata non habent nec habere desiderant. Unde de isto feno potest intelligi illud quod dicitur in Psalmo: “Et comedit omne fenum in terra eorum et 19a comedit omnem fructum terre eorum.” 75 Verum tamen  p.72 cameli quandoque vivunt de lapidibus sive ossibus que in dactilis reperiuntur.

Item sciendum [est] quod prefate terre…

Item sciendum [est] quod prefate terre coloni sunt turpes, viles et impersonati, moribus et gestu bestiis totaliter conformes. Qui in collibus memoratis domos totaliter de luto et lateribus, solis ardoribus communiter coctis, constructas inhabitant. Ubi fossatis nec aliis fortalitiis sunt muniti, sed sunt in[ermes] 76 et inepti ad hostium cuneos perforandos et patrias leges defendendas, sicud etiam sunt omnes Saracenorum populares. Tamen tria sunt, in quibus totaliter confidunt, et quibus credunt se munire, et ab hostium insidiis defendere et liberare. Primum est exercitus Soldani, qui semper quasi moratur in civitate Del Kayr, qui ad minus [ad] xxx milia equitum se extendit. Secundum est fluvius sepedictus, quoniam ad omnem plagam totius terre deducere [eum] possunt satis faciliter, et ipso quasi inexpugnabiliter se munire, et hoc propter ipsius terre summam planitudinem et levitatem. Tertium autem est desertum arenosum, quod est etiam turris fortitudinis eorum, quousque ad Mare Mediterraneum tota terra circumcingitur. Et hinc est quod intrare terram Egypti est impossibile nisi per mare, vel per desertum, vel descendendo de India per fluvium prescriptum. Hiis itineribus et non aliis ad eam pervenitur.

Ceteris autem pretermissis que ad ipsorum…

Ceteris autem pretermissis que ad ipsorum descriptionem pertinent, de predicta villa, videlicet Fow, profecti fuimus et navigavimus civitatem prenominatam ingentissimam et famosissimam, videlicet Kayr. Que, judicio nostro salvo meliori, major est civitate Parisiensi in duplo, populosior in quadruplo, et si plus diceremus, veritatis limites non transgrederemur. Ipsa quidem non est munita nec fossatis nec aliis bellicis apparatibus nisi satis debiliter circa ipsius medium, ubi  19b habet tamen portas excellentissimas laminis ferreis coopertas, et quodam muro, qui de castro infrascripto 77 quodammodo versus boriam quasi per unum miliare se extendit. Que licet in comparatione ad vivitatem Parisiensem non sit edificata, pro eo quod communiter ipsius edificia sunt in parte inferiori de lateribus et luto, et in superiori de lignis subtilissimis, ramunculis palmarum, cannis et luto, tamen interius non videntur aliud nisi domus Deietporta celi, 78 quoniam picturarum varietate nobilissimarum sunt excellenter ornate, et lapidibus marmoreis ac aliis pretiosissimis mirabiliter bene et sumptuose pavimentate. Que cotidie vel saltem alternis diebus diligenter cum scopis 79 mundantur et ab omnibus immunditiis continue custodiuntur. Ipsa siquidem habet karerias strictas, curvas, obscuras, angulosas, pulveribus ac aliis immunditiis plenas, et in nullo pavimentatas. Quarum principaliores, que sunt magis lineares, continue sunt ita plene populo barbaro et vilissimo, quod nunquam de uno capite ipsius ad aliud nisi cum maxima difficultate transitur. Et hinc est quod  p.74 raro vel nunquam pertranseunt nobiles nisi in equis, nec homines qui sunt alicujus valoris nec mulieres nisi in asinis, nec etiam alii negotiatores [nisi] volentes se de negotiis expedire. Propter hoc est sciendum quod in civitate ipsa, secundum quod intelleximus a viris fide dignis, sunt xxx milia asini conductitii stantes in biviis per karerias, qui nihil aliud faciunt nisi [quod] volentibus per civitatem vel extra asinare intendunt, exceptis [illis] qui aliis servitiis exponuntur.

Hujus populi pater fuit Ysmael [filius]…

Hujus populi pater fuit Ysmael [filius] Abrahe, quem genuit de Agar ancilla uxoris sue Saray Egyptiaca, Gen. xvi. Cui fugienti in solitudine a facie domine sue Saray dixit angelus Domini: “Revertere  20a ad dominam tuam et cetera.” 80 “Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur pre multitudine.” 81 Et sequitur: “Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione universorum fratrum suorum figet tentoria.” 82

Camelorum etiam ipsius civitatis infinitus est…

Camelorum etiam ipsius civitatis infinitus est numerus, et ovium ac caprarum multitudinis non est finis. Propter quod sciendum est quod nullibi in tota terra Egipti nec in terra Inda utuntur curribus nec vehiculis, quibus utuntur in regionibus occidentalibus, nisi in paucissimis locis, sed omnia quibus indigent navigio vel camelis seu bobus et asinis portantur. De divitiis autem ipsius civitatis, que precipue in auro et argento, pannis aureis et sericis, bumbacinis et lineis vario modo textis, gemmis nitentibus, margaritis et aliis lapidibus pretiosis, vasis aureis, argenteis, ereis, opere Saracenico artificialiter et incomparabiliter sculptis, vitreis gratiosissime ornatis, que communiter fiunt in Damasco, balsamo, oleo, melle, pipere, succura, speciebus diversis, et aliis jocalibus innumerabilibus relucet, scribere pretermittimus, quia non possint capi carta nec sermone explicari. Est etiam sciendum quod in ipsa omni tempore anni, sicud ubique in tota terra Egypti, flores rosarum et aliarum herbarum predicto pretio, sicut dictum est, 83 et fructus recentes reperiuntur. Vidimus enim ibi per totam yemem 84 fabas recentes inter alia grani genera. Et ficus recentes et maturas valde vidimus dominica prima quadragesime apud Alexandriam in mensa Consulis Venetiarum, que etiam tunc in maxima copia per totam civitatem reperiebantur.

Est itaque sciendum quod in ea…

Est itaque sciendum quod in ea quasi ex omni tribu et lingua et natione, que sub celo est, viri vel mulieres reperiuntur,  20b et quod ipsius cives et populares Alexandrie totaliter sunt conformes. Qui omnes, sicud ceteri legis dyabolice professores, a minore usque ad maximum, ab Admiraldo usque ad Soldanum inclusive, sunt sodomite pessimi et vilissimi, et eorum multi cum asinis et bestiis operantur iniquitatem. Et tamen Soldanus habet, ut relatu fide digno audivimus, lx uxores, et pedissecas sive ancillas ipsis intendentes mille, que omnes secum in  p.76 castro infrascripto 85 continue morantur. Alii vero communiter habent iii vel iiiior et eorum multi vii, de quibus potest verificari illud Ysaie: 86 “Et apprehenderunt vii mulieres virum unum in die illa, et cetera.” Et in Alcorano, azoara id est capitulo vii: “Duas aut tres aut iv?or uxores ducite, nisi timueritis eas nullatenus pacificare posse; tunc enim [unam] vel quot sua manus castigare quieverit, qui rem determinatam donet, ducat, res autem suas illis permittentibus, voluntate vestra postulante, licite et commode potestis, nesciis et temerariis ante dies discretionis sue solum victui vestituique necessaria tribuite.” 87 Hec porcus Machometus, pudicitie et castitatis suffocator.

Sepedicta autem civitas est sita ad…

Sepedicta autem civitas est sita ad radicem montis arenosi et sterilis in plano, et subtus in longum protensa, undique deserto arenoso circumdata. Quod durat versus orientem, sive Jerusalem, itinere viii dierum, sicud luculentius patebit inferius 88 et ad occidentem, ubi habet confines cum quadam provincia barbarorum, que vocatur Barcha, itinere xv dierum, et ad meridiem usque ad regnum Dannubianorum itinere xii dierum preterquam ad partem borialem, ad quam habet terram illam planissimam atque uberrimam superius descriptam 89 et sepedictum fluvium, qui est exparte australi ipsius, quo mensuratur longitudo Egipti mensura xv dierum. 21a Qui sibi non approximant nisi in parte per dimidium miliaris, quod spatium est viridariis et ortalitiis gloriose insignitum et arboribus pulcherrimis consitum. Ubi est quidam locus planissimus et quadrus, muro basso et humili circumdatus, qui Mida dicitur. In quo Soldanus cum suis Admiraldis et ceteris nobilibus sui exercitus quandoque solatiatur. Cujus solatii modus talis est per omnia qualis est pastorum in terra Christianorum cum pila et baculis curvis ludentium, hoc solum excepto quod predicti nobiles cum suo Soldano nunquam nisi in equis pilam percutiunt, nec cum ea suo modo militariter solatiantur [nec] etiam examinantur tam equi quam equites quoad agilitatem, fortitudinem, et ceteras militie probitates, sicud examinantur Christianorum milites in hastiludiis, torneamentis et ceteris militaribus actibus, et absque dubio multi equi ibidem et equites periclitantur, et eorum multi omni actu militari privantur. Et hinc est quod raro predicto ludo utitur Soldanus, sed illum in actus venaticos commutat eteffeminatos. Juxta predictumlocumimmediate est palatium magnum et altum, in quo uxores Soldani et ceterorum nobilium ludentes extra inestimabilem pressuram intuentium speculantur, et specialiter ipsum Soldanum. Quia semper quando pilam per vices excutit, omnes eum laudant et magnificant, tubis innumerabilibus clangentibus et nacaris 90 [vel] tympanis raucis infinitis tonitruantibus et vocibus clamoribusque  p.78 in tantum, quod motum Arcturi 91 impedire videntur, et cum sodomitis precipitari estimantur, et ex equorum tumultu et equitum collisione et populorum concursu alienigenorum bases terre, columpnas ejus et epistilia fugam petere autumant et ordinem universi inverti.

Circa autem medium ipsius civitatis, ex…

Circa autem medium ipsius civitatis, ex opposito quasi ad orientem in supercilio predicti montis, est castrum ipsius Soldani ingens  21b et pulcrum, bellicis apparatibus et palatiis, officinis et aliis imperialibus magnificentiis decentissime munitum et pulcrificatum. Quod habet in ambitu unum miliare, ut dicitur, et distat a civitate quantus est jactus baliste. In quo continue stant x milia equites stipendiarii excellentiores, qui specialiter Soldano intendunt, exceptis illis qui in civitate prearata morantur, de quibus superius dictum est. 92 Qui omnes, sicud ceteri Saracenorum equites, in sellis bassis 93 et humilibus stropis brevibus ad instar dominarum equitant. In quarum qualibet parte anteriori est unus anulus, in quo clava sive marsa ad ipsius equitis tutamentum et defensionem satis bellice ponitur. Et eorum quilibet indifferenter ense quodammodo curvo circumcingitur. Et cum hoc multi eorum sunt sagittarii electissimi, et potissime Turci, quorum arcus sunt de cornu curvi, et sagitte facte triangulares ad modum spiculorum, quorum capita sunt hastis inserta sicud cultellus in manubrio, qui raro vel nunquam aves nisi in aere ictibus sagittarum interficiunt.

Hic autem est sciendum quod sicud…

Hic autem est sciendum quod sicud Indi sive Ethiopes colore ab aliis distinguuntur, ita et hii, videlicet Turci. Facies namque habent breves et in parte superiori latas, et inferiori e converso. Quorum oculi sunt multum parvi et totaliter conformes oculis cujusdam bestiole, que ex instinctu sue nature cunniculos per domos et cancellas et domos subterraneas venatur, et in naso cum Indianis quodammodo conformitatem habent, et cum catis in barba maximam affinitatem sibi vendicant. Et eorum mulieres ab eis in figura in nullo discrepant, sed per omnia conveniunt. Predicti autem castri fundamenta sunt in lapide aliquo et sculptili, de quo ipsum totaliter est constructum. Qui lapis ejusdem speciei est cum lapide de  22a quo constructi sunt muri civitatem Parisiensem ambientes. Quod quamvis sit apparatibus bellicis multis ornatum, tamen aquam non habet a se, et muri ejus, sicut intelleximus, sunt satis habiles ad frangendum. Et ex opposito autem ipsius infra civitatem est lacus quidam pulcherrimus, qui tempore yemali est anatibus et aliis avibus aquaticis habundantissime dotatus, undique consitus, in diversis piscium materiebus uberrimus, in quo piscantes maximum tributum solvunt Soldano et de piscibus aliquotiens subministrant.

Hic autem est sciendum quod Soldanus…

Hic autem est sciendum quod Soldanus semper comedit, sicud faciunt ceteri omnes legis diabolice professores, satis brutaliter in terra. Et nunquam cibus pro eo paratur in castro, sed extra in civitate. Nec in  p.80 curia ejus mensa ponitur, nec sedile nec mappa reperitur, nec tualia, sed loco mense ponuntur tabule rotunde, artificiose de auro et argento fabrificate, et aliquantulum a terra elevate, super quas ponuntur cibaria in scutellis terreis magnis et amplis coram circumsedentibus. De quibus, omni urbanitate precisa et velut lepusculus fugitivus fugata, sicud canes vel porci vilissimi comedunt, manus suas lingentes, et barbas proprias fedantes, atque alias brutalitates inexplicabiles continue facientes, quousque fuerint repleti. Ipsis autem repletis, statim recedunt quodammodo pinguedine inviscati, et alii accedentes de eisdem scutellis per omnia consimiliter comedunt. Et sic accedunt successive quousque fuerint omnes saturati. Quo facto, collecta fragmenta statim per servientes venditioni in foro exponuntur. Que absque dubio multum valent, quia cibus qui pro persona tantum Soldani omni die paratur, constat  22b mille dragmas, ut dicitur, excepto alio qui pro aliis ordinatur.

In sepedicta autem civitate, sicud in…

In sepedicta autem civitate, sicud in tota terra Egipti et Inda, in tantum sublimata est justitia et equitas quod nobiles et villani, juvenes et cani, et peregrini cujuscumque legis seu conditionis, omni redemptione postposita, pari pena puniuntur; etiam potissime quando sunt rei mortis, et tunc pena crucis puniuntur, vel capitis, vel ense per medium scinduntur.

Ad partem vero quasi borialem ipsius…

Ad partem vero quasi borialem ipsius civitatis est quidam locus qui [dicitur] Materia, ubi [est] illa famosissima vinea, que olim fuisse dicitur in Engaddy, de qua stillat balsamus. Que a triginta viris diligenter custoditur, quia ipsa thesaurus Soldani pro magna parte consistit. Ipsa aliis vineis in nullo est conformis, pro eo quod est arbor parva odorifera, humilis et levissima, corulo quoad levitatem et corticem similis multum, et quoad folia cuidam herbe que dicitur nasturtium aquaticum totaliter est conformis. Cui immediate conjunctus est fons ille indeficiens, quem fecit Dominus Jesus cum pede ad matris sue dulcissime instantiam. Que ibi aliquamdiu cum filio suo propter Herodis persecutionem moram trahens, nimia sitis aviditate affligebatur. Ipse enim fons est muro undique circumdatus infra quem sunt oratoria honesta, in quibus communiter omni sabato Christiani 94 peregrini occidentales, Jacobite et alii scismatici, de quibus pretactum 95 est, et quandoque Saraceni, vigilias devote facientes laudibus gloriose Virginis continue  p.82 insistunt, et se et eorum infirmos juxta ipsum fontem lavant et balneant in loco convenienti et ad hoc deputato. Ubi multa presidia meritis ipsius Virginis ipsis infirmis, etiam ipsa quandoque personaliter Saracenis apparente, prestantur, sicud nobis juraverunt  23a predicti custodes, qui eam circa ipsum fontem infinities deambulantem oculis propriis aspexerunt; cui est honor et gloria in secula seculorum, amen. De aqua vero ipsius fontis, que cum bobus rotam trahentibus situla extrahitur, ipsa vinea tota irrigatur et ipsius virtute nutritur. Cujus probatio est quod crescere nullibi in toto mundo potest, ut dicitur, nisi ubi copia predicte aque habetur. Prefati autem boves, qui per vices ipsam rotam trahunt, nunquam possunt ad hauriendam aquam in die dominico compelli, sicud nobis juraverunt predicti custodes, sed ipsum, invitis omnibus, observant quieti vacantes.

Vinea autem ipsa, ut dictum est,…

Vinea autem ipsa, ut dictum est, est arbor parva et humilis, cujus stipes satis est subtilis et brevis, communiter non habens ultra unum pedem in longitudine, de qua omni anno nascuntur virgule recte, prioribus precisis, que duorum pedum vel trium longitudine gaudent, et nullum fructum faciunt. Sed citra bene earum summitates Christiani conducti per ipsius vinee colonos, cum culcitris sive macheris petrinis corticem cujuslibet in diversis locis in modum crucis frangunt sive scindunt, et statim per ipsas fracturas sive scissuras balsamum stillando in stillicidiis vitreis certo tempore anni affluenter emittunt, quoniam melius et habundantius, ut asserunt sepedicti custodes, balsamum emittunt quando cortices ipsarum modo predicto per manus Christianorum scinduntur quam per manus Saracenorum. Et hinc est quod ad ipsas fundendas similiter Jesuitanos 96 conducunt et non Machometistas circumcisos et immundos.

Ad partem vero aquilonarem ipsius fontis…

Ad partem vero aquilonarem ipsius fontis est locus ubi fertur unum castrum Pharaonis fuisse, in quo sunt duo lapides quadri erecti, quorum unus, judicio nostro salvo meliori, major est illo Rome erecto, qui a vulgaribus Acus Sancti Petri  23b nuncupatur. In sepedicta autem civitate satis prope castrum Soldani est quidam locus in quo ipsius elephantes custodiuntur. Ubi vidimus tres, quorum quilibet seorsum catenis ferreis robustissimis erat per collum et pedes columpnis ligneis et palis ligatus. Qui absque dubio quamvis sint animalia monstruosa nimis et non in aspectu gratiosa, tamen ratione sue excessive magnitudinis atque altitudinis viderentur esse tante fortitudinis quantam Sacra Scriptura testatur. 97 Et juxta illum locum vidimus unam aliam bestiam, que geraufak dicta est, in aspectu pulcherrima et gratiosa, cervo quoad pellem totaliter conformis, collum longissimum habens, quod summe quando incedit portat erectum. Licet enim non sit magna corpore  p.84 omnem equum in altitudine excedit, et signanter in parte anteriori, in qua habet pedes in longitudine posteriores multum excedentes.

Ad partem vero australem predicte civitatis,…

Ad partem vero australem predicte civitatis, quasi ad unum miliare, est civitas Babilonie, que est sita in longum super sepedictum fluvium. Ex cujus opposito ad occidentem est insula oblonga in ipso fluvio, in qua olim fuit ingens et famosissimum Castrum Pharaonis de lateribus coctis totaliter constructum, cujus fundamenta sunt mire spissitudinis et firmitatis, que usque hodie ibidem apparent et aliqua pars murorum ipsius, que a populo est lesa. Ad eandem partem ultra memoratam insulam, ad 3 miliaria ad radicem deserti, sunt illa granaria que fecit Joseph, de quibus scribitur [in] Genesi. 98 Et sunt 3, quorum duo sunt tante magnitudinis et altitudinis, quod potius a remotis videntur montium cacumina quam granorum custodilia. Tertium vero, licet non sit multum magnum nec altum in comparatione ipsorum, tamen ab eis in forma et figura in nullo discrepat. Ipsa enim sunt in parte inferiori quadratissima et amplissima, et  24a in parte superiori prout plus ascendunt magis stricta, et sic stricta quod observata quadratudine, cacumen cujuslibet se valde strictum demonstrat et acutum.

Hic autem est sciendum quod satis…

Hic autem est sciendum quod satis prope est via subterranea, que deducit sub fluvio prescripto et civitate prearata, videlicet Kayr, usque Castrum Pharaonis de quo dictum est, quod est juxta vineam Engaddy, sicut fertur, que habet in longitudine x miliaria secundum incolarum assertionem. Ad plagam vero orientalem ipsius civitatis, quasi ad unum miliare, est illud cimiterium Saracenorum ingentissimum et famosissimum, in quo sunt tot oratoria et edificia super sepulcra mortuorum constructa, quod intuentium oculis civitatem excessive magnitudinis potius quam cimiterium se demonstrat. Ad plagam etiam meridionalem ipsius civitatis est locus ubi Dominus loquebatur Moysi super eductionem populi Israelitici de Egypto. In cujus rei memoriam turris ibidem habetur constructa.

Hic autem est sciendum quod ad…

Hic autem est sciendum quod ad prefatam civitatem omnes galee et naves, que in sepedicto fluvio nautico officio reguntur, declinant et ibidem communiter exonerantur. Sepedicta autem civitas non est murata nec aliis bellicis pugnaculis in aliquo munita. Que licet in comparatione ipsius civitatis De le Kayr sit parva, tamen quicquid est dictum de ea superius, ab illo loco “Que licet in comparatione [ad] civitatem Parisiensem 99 et cetera”, usque illi exclusive 100 “et sepedictum fluvium qui sibi non approximant et cetera”, 101 absque dubio potest de ea dici, asinorum numero ibidem memorato preciso, quia quamvis sint multi etiam in ipsa tamen ad predictum numerum se extendere minime possunt. Notandum autem est quod licet ista civitas sit sita ad pedem predicti montis arenosi et sub illo in longum protensa, tamen plus distat ab ipso quam  p.86 ipsa civitas De le Kayr; quia predictum cimiterium jacet in longum inter ipsam civitatem et sepedictum  24b montem arenosum.

In ipsa itaque civitate est ecclesia…

In ipsa itaque civitate est ecclesia pulcherrima et gratiosa in honore beate Virginis constructa, que Sancta Maria de la Cave nuncupatur. In qua sub majore altare est locus devotissimus, in quo latuit, ut dicitur, Virgo gloriosa vii annis cum filio suo dulcissimo Jesu, usque ad obitum Herodis, Math. [II, 13-15], quando fugerat cum eo, sociata Joseph ab angelo monito, a facie ipsius Herodis, qui nimia crudelitate ac immanitate filium suum dulcissimum persequi non desistebat. Et ibidem est puteus in lapide cavatus, in quo illum fructum ventris generosi balneare et lavare consuevit, et balneatum in ulnis virgineis dulciter ac maternaliter satis prope collocare. Et ex ipsius opposito ad levam est altare in honore ipsius Virginis devote consecratum, super quo frater Simon prescriptus in festo purificationis ejusdem Virginis missarum solempnia celebravit.

Hic autem est sciendum quod ista…

Hic autem est sciendum quod ista est ecclesia gloriosa quam concessit Soldanus Christianis officiandam ad instantiam domini Willelmi Bonemayn, civis Montis Pessolani, in festo nativitatis ipsius Virginis gloriose, Anno Domini millesimo cccmo xx° tertio. Que prius, id est per tres annos, ipso Soldano odiose contra Christum seviente, et in Christianorum de cinctura necem gladium erigente, minime officiabatur. Quo tempore metu mortis multi Jacobitarum Christum Deum et passum ore negantes porcum vilissimum videlicet Machometum nuncium Dei esse et prophetam affirmare non abhorruerunt. Eodem autem tempore fuerat destructum per manus filiorum Belial monasterium dominarum viventium secundum regulam beati Macharii abbatis. Quod erat constructum quasi in medio juxta viam inter predictas duas civitates,  25a in honore beati Martini episcopi et confessoris. In quarum ecclesia sub muro australi requiescit corpus bone memorie predicti fratris Hugonis Illuminatoris. Qui, post cartanas 102 febricitantes et fluxus ventris torrentuosos ipsum quinque septimanis continue affligentes, diem clausit extremum in civitate De le Kayr, vi kal. Decembris, 103 in domo unius Saraceni, anno prearato.

In predicta autem civitate est etiam…

In predicta autem civitate est etiam ecclesia in honore beate Barbare virginis constructa, in qua dicitur ejus pretiosissimum corpus esse reservatum. 104 Que nunc minime officiatur, nec a tempore prefate persecutionis officiabatur usque in hodiernum diem. Hic autem est notandum quod eodem tempore duo Christiani de cinctura, videlicet Jacobite, fuerunt, sicud intelliximus, pro nomine Jesu solempniter  p.88 martirizati in memorata civitate Del Kayr. Quorum senior capitis truncatione martirium complevit; alter vero, scilicet junior, crucis patibulo conclavatus et in camelo ferociter per totam civitatem ad Christianorum terrorem portabatur. Ubi Christum crucifixum, mundi salvatorem et Deum, Saracenica voce ad instar tube exaltata, ewangelizare non postposuit, et principem demoniorum, primogenitum Sathane, videlicet Machometum, absque formidine constanter blasphemavit. Quod audientes filii Babilonice confusionis, furore repleti, eum extra civitatem de camelo deponentes, conclavatum gladio absque pietate interemerunt. Et interemptum, videntes per 3 noctes lucem coruscantem super eum descendere de celo, igni tradiderunt ne Christiani de ipsius reliquiis gloriarentur, et gloriantes laudarent eterni Patris Filium, qui vivit et regnat et cetera.

Item in eadem civitate est ecclesia…

Item in eadem civitate est ecclesia constructa in honore beati Michaelis archangeli, que solempniter secundum ritum Grecorum continue  25b officiatur. Ubi stat quidam calogerus sive monachus, Grecorum patriarcha, qui multa bona euntibus peregrinis ad Montem Synai facit, consulendo de via per desertum et informando, et quandoque literas recommendatitias gloriose concedendo, que sunt multum utiles in necessitate, pro eo quod ad pedem prefati montis, qui distat per 13 dietas, 105 est monasterium Grecorum, in quo continue ad minus, sicut dicitur, C calogeri sive monachi morantur; in quorum ecclesia habetur capud beate Katerine virginis, quod multum reverenter custoditur. De quo, ut dicitur, stillat oleum illud salvificum etiam in hodiernum diem.

Item in eadem civitate est ecclesia…

Item in eadem civitate est ecclesia gloriosa, que Sancta Maria de la Scala appellatur, et convenienter valde, quia ad eam per viam scalarem ascenditur. In qua est una columpna marmorea alba, de qua fertur sanctam Mariam locutam fuisse cuidam Jacobite dilecto, super deliberationem Christianorum qui tunc nimia Saracenica ferocitate affligebantur, que usque hodie a Christianis digna veneratione honoratur. Ubi stat quidam monachus Jacobita, Jacobitarum patriarcha, qui manum elemosinariam ad pauperes et peregrinos intuitu pietatis, velud predictus patriarcha, quandoque extendit.

Item in eadem civitate extra portam…

Item in eadem civitate extra portam quasi immediate ad levam per quam itur in Kayr per monasterium dominarum superius dictum, 106 est una domus longa et stricta, in qua cum igne de ovis gallinarum pulli in tanta multitudine absque gallis et gallinis generantur, quod numerari nequaquam possunt. In ipsa siquidem domo ex utraque parte est terra elevata ad altitudinem altaris, extensa ad longitudinem ipsius domus, in qua artificiose clibani sive furni consistunt, in quibus ponuntur ova innumerabilia, et circa ipsa ignes continue nocte et die uniformiter nutriuntur per xxii dies temperatius  26a vel per xxiii. Sic quod post dictum terminum vel alium sibi vicinum omnia illa ova pullos in  p.90 tanta multitudine emittunt, quod mensura et non numero velut triticum venduntur. In cujus veritatis signum inter ipsas civitates in strata publica vidimus gallinarum ac pullorum pastores, quorum aliqui secundum nostram estimationem duo milia vel tria ad pascendum de grano habebant, que de onustis camelis et transeuntibus cadebant.

Item in eadem civitate, quasi circa…

Item in eadem civitate, quasi circa medium, est quidam locus ubi stant aliqui sclavorum Soldani, qui Gazani dicitur. In quo est quedam capella parva et devota, in qua ad eorum consolationem, sicud et in illa que est in Kayr, alter nostrum, scilicet frater Symon, missarum solempnia quandoque celebrare consuevit. Hic autem est sciendum quod de sclavis sive de Christianis captivis, qui in civitate prenotata et in Le Kayr et in castro memorato et alibi per terram Saracenorum morantur, non est sentiendum [id] quod secundum fabulas dementium mulierum per carreryas tractatur; que dicunt eos in jugo ad instar boum poni in aratro affligendos, et bestiarum in colendo et laborando terram bestialiter vices adimplere. Sed communiter, quamvis libertatis privilegio sint privati, stant competenter bene, et potissime cementarii, carpentarii et alii artifices, quoniam illis specialiter afficitur Soldanus, et eis sicut aliis omnibus secundum eorum merita, in pane et pecunia semper pro labore satis rationabiliter satisfacit; et mulieribus et parvulis eorundem ac aliis captivis satis humaniter etiam panem et pecuniam elargitur. Unde secundum nostram estimationem eorum multi, quantum ad illa que sunt victui necessaria, melius ibi stant quam in terra nativa starent. Tamen eis est ad doloris cumulum quod ad patriam 107 non possunt remeare nec diem dominicum observare, quoniam Saraceni feriam sextam observant, prout superius  26b dictum est, 108 quibus necessitantur se conformare.

Unde in Alchorano de modo illius…

Unde in Alchorano de modo illius observationis sic dicitur, azoara lxxi: “Quando die Veneris oratum vocatur,” supple vocibus clamorosis in campanilibus memoratis, in quibus minime sono campanarum gaudent, “omnis bonus forum atque negotium dimittat, et Deum invocatum eat. Hoc enim optimum est, si sapitis, oratione quidem terminata, disgregamini vestra captatum commoda, Deumque in singulis rebus invocatum atque precatum, ut sic vestra negotia procedant.” 109 Hec legifer filiorum Belial Machometus.

Item sciendum est quod in sepedictis…

Item sciendum est quod in sepedictis civitatibus de omni secta alia ab illorum [secta] viri, mulieres, lactantes, juvenes et cani, publice venditioni ad instar bestiarum exponuntur. Et signanter Indiani scismatici, et Danubiani, qui omnes utriusque sexus in colore cum corvis et carbonibus multum participant. Quoniam hii cum Arabis et Danubianis semper guerram continuant, et ergo cum capiuntur redemptione vel venditione evadunt. Unde in Alcorano dicitur sic, azoara lvi: “Increduli,  p.92 videlicet Christiani seu alii huic legi non obedientes, a vobis in litibus victi usque quo multa fiet cedes capita perdant; captivitati vero firmiter stringantur ut se bene redimant. Lis non cesset ante telorum depositionem in terra, pugnantibus utrobique fatigatis. Deus quidem ab illis vindictam sumere posset, sed plus vult hos per illos experiri; omnibus Dei dilectione pugnantibus Deus facta sua remunerabit, et eis paradisum bonis ditatum tribuat.” 110 Item dicitur azoara xvii: “Nullus vir bonus incredulos aggrediens eis terga vertat nisi causa commodioris adaptionis 111 et premunitionis; sin autem iram dignam, ignemque perpetuum, malamque viam incurret, sed milites captos vel captiva vel perime, ut per hoc sui castigentur posteri.” 112 Hec primogenitus Sathane Machometus  27a humani generis inimicus.

Predicti autem Danubiani quod quamvis ab…

Predicti autem Danubiani quod quamvis ab Indianis non sunt figura et colore distincti, tamen ab eis distinguuntur per cicatrices longas quas habent in facie et cognoscuntur. Comburunt enim sibi cum ferro ignito facies illas vilissimas terribiliter in longum, credentes se sic flamine baptizari, ut dicitur, et a peccatorum sordibus igne purgari. Qui postquam ad legem Machometi fuerunt conversi Christianis deteriores sunt [quam] Saraceni, sicud etiam sunt Rodiani renegati, et plures molestias inferunt, quia velut lupi rapaces Christianos Jesuitanos 113 nituntur devorare et eorum sanguine recreari. Nam cum ferocissimis Egyptiis nos [et] parvulos Israelitici generis lapidibus plurimum percusserunt et in deserto necare conabantur, die illo quo de Kayr versus Jerusalem gressus direximus. Pro quibus Deum humanum rogamus ut non, [sicut] Haaman, 114 Judeorum persecutore suspenso, interierunt, sed ut eorum humiliaretur superbia, dampnaretur error, illustraretur intelligentia, rectificaretur voluntas, et spiritus Christi sanguine redempti salvi fierent. Item sciendum [est] quod in prefatis civitatibus sicud in tota terra Saracenorum, tanta eorum est multitudo quod nequaquam numerari possunt.

Hec et alia multa vidimus in…

Hec et alia multa vidimus in civitatibus prescriptis et in locis Egipti diversis, que non sunt scripta in libro hoc. Tamen unum est quod silentio minime debet sepeliri nec beneficio scripture privari, videlicet quod in civitate prenotata De le Kayr, heu! vergente mundi vespere et nova infelicitate fortune, flavit ventus turbinis de lateribus aquilonis 115 qui acerbissime mortis procellam intumuit, et per fluxus ventris torrentuosos in tantum agitavit, quod alterum nostrum, videlicet fratrem Hugonem, in capite libri scriptum, 116 velut naviculam inter saxa febricitantia, in domo unius Saraceni, pro dolor! elisit, prout tactum est, 117 et absque subsidii tabula, finaliter, velut themonem a navi,  27b animam illius a corpore separavit.

Quod cum ego frater Symon prefatus…

 p.94

Quod cum ego frater Symon prefatus conspexissem, et me tanto socio mihi bitumine amoris constricto orbatum considerassem, mox ab interjectionis exordio incepi dicere: Ve! ve! et pro mortuo in Egyptiorum littore Magdalenice in meroris laqueos incidi, et in lacrimarum gurgite impegi, et pro Joseph predicto Jacobitice descendere ad inferos concupivi. Quia telo mestitie lesa fuerunt viscera mea, et ut aliquid propheticum loquar et verum, dolores mei facti erant similes doloribus parturientis. 118 O quam amara et quam acerba erat illa gravissima procella, que speculum meum cunctipliciter rupit, et cytharam meam ex gaudio in luctum simpliciter mutavit, 119 organa mea non ut Judeorum olim in humilibus salicibus suspendit, 120 sed in cedrorum cacuminibus Libani supremis collocavit, et me in terra inimicorum veludpasser solitarium dimisit, 121 et habitantibus in certo 122 modo dicendi, per se annumeravit! O quis ista posset absque lacrimis scribere, aut sine multa cordis amaritudine nuntiare? Hec utique est, mestitiarum lugubrium merorisque cordiale rejecto solamine, solertissima procuratrix. Hec est tua vorago dentata rapacibus morsibusque omnium consumptiva gaudiorum. Hec est sagitta amaritudinis toxicata, que viscera mea absque pietate transfixit, et spiculis mestitie et doloris atrociter vulneravit.

O vos romipedes et peregrini, qui…

O vos romipedes et peregrini, qui transitis per viam mecum, deducite quasi torrentem in austro 123 lacrimas. Non taceat pupilla oculi vestri; 124 quia timor quem timebam evenit, et quod verebar accidit. 125 Heu! heu! istas dies quas expectabamus, invenimus, vidimus. Defecerunt oculi mei pre lacrimis; renuit consolari anima mea; 126 inebriatus fui amaritudine. Quia in me tetendit Dominus arcum furoris sui, et excussit sagittas de pharetra sua, et  28a graviter tetigit, et enim feritatis gladium sicut gygas vibravit, dirisque flagellis me tribulavit, et usque ad interiora profundis illatis vulneribus satiavit. Cui sicud placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. In quem cum fuissem de meroris faucibus quasi de sompno excitatus, oculorum aciem interveniens me direxissem, mox cepi respirare et consolationis pabulo recreari. Consideravi nempe et in interiori mentis mee libello legi, quod humana conditio pondere fragilitatis oppressa inevitabili subjacet corruptele, et per aspera queque progreditur et amara; et quod summorum pontificum devota religio, philosophorum prudentia, imperialis majestas, regum sublimitas, non unquam hactenus fugere potuit, nec evitare poterit brevis articulum sepulture. Insuper legi quod cuncta, que in hujus calamitatis exilio constituta sunt, exitum minantur, ut ruina et celeri cursu properent ad occasum, et quod nihil defuncti accrescit casui de viventium luctu et ploratu. 127 Frustra ergo laborem impendere reputavi quia, heu! quod perdidi nullo potest opere vel studio reparari.

Hec me et talia degente, doloris…

 p.96

Hec me et talia degente, doloris laqueos cepi excludere, suspiria conticescere, lacrimarum excessus viriliter amovere, singultus resorbere, et animam fratris mei et socii karissimi omnipotenti Deo commendare qui quos diligit corripit, 128 et illos facit vivere quos occidit. Ipse nempe mortuus non est, sed mutatus in melius, et dies flebiles et transitorios commutavit pro diebus felicibus et eternis. Introivit in potentias Domini 129 cum viatico salutis, et in thalamos glorie qui non transeunt, et assumptus est de medio prave et perverse nationis 130 ut inhabitet perhennitus in splendoribus sanctorum; 131 quoniam hic pie et religiose vixit et sine querela ad loca syderea transmigravit. Nolite ergo, fratres mei karissimi, de dormiente contristari, 132 sicut et  28b illi qui spem non habent; sed insemus pro viribus ut anime defuncti fervidis dumtaxat orationibus et piis elemosinis profusius et devotius succurramus, ut si que sunt illi, Domine, digne cruciatibus culpe, tu venia misericordissime pietatis [illas] absterge, per Christum Dominum nostrum, amen.

Quo sepulto, prout superius dictum est,Cf.…

Quo sepulto, prout superius dictum est, 133 lucerna pedibus meis 134 et semitis accepta, versus Soldanum gressus festinatos direxi, qui tunc in castro memorato morabatur, una cum quatuor peditis, qui illuc gratia peregrinandi venerant. A quo, inclitis Januensibus intervenientibus; et ipsius druchemannis, id est interpretibus mediantibus, gloriose optinuimus liberum aditum cum duobus pueris nostris et uno peregrino ad Sepulcrum Domini et omnia oratoria et alia loca devota absque tributo. Et per totam Terram Sanctam et Egipti absque etiam pedagio libere poteramus et pacifice transire. In cujus rei testimonium literam patentem nobis tradidit signo Soldanico infiguratam, que fere unam brachiatam cum dimidio longitudinis habebat.

Unde sciendum est, quod predictum signum…

Unde sciendum est, quod predictum signum est quedam figura vilissima, que est ad instar digitorum manus, cum arundine et atramento depicta, quam ipse Soldanus semper cum propria manu depingit, et nunquam alteri depingendam committit. 135 Et hinc est quod omnes Admiraldi et ceteri omnes ad ipsius intuitum se in parte, nudatis cervicibus, inclinant, ipsum signum reverenter deosculantes, et literam ipsam extensam quodammodo circa capud et collum in signum obedientie volventes sibi imponunt, semper laudes gloriosas, honores et reverentias pictori Soldano impendentes.

Predicti autem druchemanny sunt 3, qui…

Predicti autem druchemanny sunt 3, qui quamvis ore sint renegati, tamen inter mentis ubera Christum verum Deum et passum et mundi salvatorem brachiis devotis amplectuntur. Quorum senior et principalior druchemannus [est] natione [et] ritu vero Romanus et professione Pauper, qui frater Assedinus  29a nuncupatur, cum quo moratur quidam frater dictus Petrus, miles de ordine Templariorum,  p.98 renegatus et uxoratus. Consimiliter duo vero alii, scilicet juniores, sunt Italici natione et ritu Jacobite. Qui omnes sunt valde curiales, utique pauperibus et peregrinis multum benefici et utiles; divites namque et domini magni in auro, argento, lapidibus pretiosis, vestimentis aureis et sericis ac aliis opibus habundantes, et in pompa mundana excessive relucentes.

Quoniam omnes a Soldano gratias volentes…

Quoniam omnes a Soldano gratias volentes postulare vel ad eum accessum habere, necesse est ut manus eorum inungant affluenter oleo florentino et eis dona largissima largiantur. Predictis autem fratribus in illius presentia adhesi ut essent mei laboris solatium, itineris sancte peregrinationis comites, et mee conversationis testes. Cum quibus, sicud inferius statim patebit, 136 post diutinos adversitatis fluctus ad portum anxius optatum et diu desideratum perveni Jerosolimorum, Illo infatigabiliter adjuvante, qui per subsidii tabulam et tutum presidium suorum in fine non obliviscitur pauperum afflictorum.

De sepedicta autem civitate, videlicet Le…

De sepedicta autem civitate, videlicet Le Kayr, conductis duobus camelis et camelario Saraceno lxxxv dragmis, et eisdemimpositis, recessimus in crastinum beati Andree apostoli sicut oves inter lupos, et profecti fuimus per desertum arenosum quo fuerunt filii Israel xl annis, quod est latum et spatiosum nimis et ipsi civitati contiguum. Ubi capta venatione, venit nobis obviam Soldanus et cum eo familia magna et terribilis nimis in equis, mulis, asinis et camelis, qui superficiem deserti quasi per V miliaria sicud locuste cooperiebant. Ad cujus veritatis evidentiam est sciendum quod semper quando vadit venatum aut extra civitatem spatiatum, sicud relatu multorum audivimus, secum ducit XXXta milia equites, exceptis camelorum catervis et asinorum armentis, et peditum turba, que pre multitudine nequaquam numerari  29b potest, et tantum eorundem ducuntur multa animalia, qualia ab hiis que comestioni exponuntur.

Predicti vero cameli sunt onusti tentoriis,…

Predicti vero cameli sunt onusti tentoriis, pane, aqua et ceteris victui necessariis, sicud et asini. Quoniam in ipso deserto aqua recens raro vel nunquam reperitur, nec aliquid quod usui humano necessarium [est], arboribus parvis et humilibus exceptis, quarum perraro presentia habetur. Que propter suam summam bassitudinem et humilitatem minime umbre beneficium transeuntibus impendunt, nec aliquam aliam consolationem nisi Arabis sive Bewynis tantum, qui de ipsis et camelorum fimo ac aliarum bestiarum solis ardoribus decocto, ignem copiosum faciunt et illo panem subcinericium sibi communiter parant, quem calidissimum cum oleo vel melle valde caniter 137 comedunt, alium panem nihil appretiantes nec cibum quasi in comparatione ipsius.

Ipsi quoque in deserto memorato in…

Ipsi quoque in deserto memorato in tentoriis bassis, nigris oblongis, per familias bestialiter morantur, in quibus minime se erigere nec ipsa nisi reptando ad instar serpentium intrare [possunt]. Per quos non est multum tutum absque societate magna et bona transire, et  p.100 precipue de nocte, quia malum transeuntibus, habita opportunitate, nimis libenter inferunt, lupinas sequentes [leges] magis quam humanas. Ipsi namque in camelis multum habundant, cum quibus usque Mecham, ubi jacet corpus illius porci vilissimi, videlicet Machometi, ut dicitur, cum Saracenorum peregrinis magno pretio conducti, et usque Jerosolimam et Damascum et alias civitates cum mercatoribus et aliis itinerantibus vadunt. Quia per desertum absque camelis est difficile transire, sicut experimento didicimus et ceteri romipedes attestantur.

Hii autem quando castra sua movent…

Hii autem quando castra sua movent sive tentoria, omnia camelis imponunt et hunc modum habentes: primo enim, prostrato camelo in terram, sellam concavam, magnam, prope gibbum, quem in dorso habet, imponunt; et huic selle duas gabyas magnas, oblongas, quarum unam ad dextram ipsius  30a et aliam ad sinistram sibi ligant, in quibus recolligunt uxorem, prolem, tentorium, molendinum, aquam, farinam, domus utensilia, et cetera victui necessaria, que in pane predicto et oleo, lacte caprino, pro majori parte consistunt. Nam habent mel in triplici differentia, unum commune, videlicet apium et artificiatum duplex. Unum quidem est de quodam fructu cujusdam arboris, que carub nuncupatur, et aliud de cannis de quibus fit succura. Deinde secuntur ipsi cum capris satis ferociter armati tantum spatis sive ensibus, quas suo in dorso imponunt, baculis, lanceis, quarum haste communiter [sunt] canne solide. Quorum nobiles ad instar Saracenorum vestiuntur, excepto quod eorum habitus, quoad manicas et alias extremitates, est longior, etiam Monachorum Griseorum albe cuculle magis conformis. Predicti vero camelarii multum conformiter ipsis induuntur, et cum hoc exterius portant vestem vilissimam virgulatam de lana grossa seu de pilis camelorum contextam, que in figura maximam cum colobio sive tabardo habet conformitatem, excepto quod in lateralibus non clauditur nec aliqua parte suitur.

Ceteris pretermissis, que ad ipsorum luporum…

Ceteris pretermissis, que ad ipsorum luporum descriptionem pertinent, venimus villam magnam, sive casale, nomine Belbeys, 138 que distat de Le Kayr per unam dietam regalem, et est sita ad radicem deserti prearati, 139 inter quam et mare est quedam contrata pulcherrima, que in copia bladi summe gaudet et floribus decoratur. In ipsa siquidem [sunt] cameli, asini conductitii et victui necessaria, sicud ubique est [in] tota terra Egypti. Hic autem sciendum [est] quod duo cameli nostri, de quibus tactum est superius, 140 4 e nobis et provisionem memoratam una cum proprio pabulo continue per desertum portabant, et plura si habuissemus, nimia fortitudine prediti, portassent. Inter quos ego frater Symon cum Johanne puero meo 141 in arena et eorum fimo absque alio continue dormivi, omni beneficio  30b domus privatus, tantum stellato coopertorio coopertus et ipsis ac aliis bestiis sociatus, et undique inimicis  p.102 vallatus. Quorum jugum gravissimum continue in collo portavimus in tantum quod vix urinam stando in eorum presentia, necessitante me natura, facere audebam, quoniam ipsi sicuti et Saraceni, nunquam nisi ad modum mulierum urinant, et cum hoc semper posteriora sua respiciunt; affirmantes quod omnis qui urinam stando facit, Deum omnipotentem offendit et ipsius maledictionem absque dubio incurrit. Ubique, quandoque bestiarum fimus, quandoque arene cumulus prestabat sub capite officium pulvinaris, et si vinearum sarmenta illuc pro lectulo affuissent, Francorum lectisterniis procul dubio equivaluissent.

De prefata autem villa, videlicet Belbeys,…

De prefata autem villa, videlicet Belbeys, gressu festinato profecti sumus per desertum memoratum et venimus villam, que Salathia dicta est. Que maximam affinitatem in situ et habundantia victualium cum predicta villa habet, et supra modum in avibus aquaticis habundat et signanter anatibus. Quoniam in ipsa octo duabus dragmis, et geles142 decem etiam duabus dragmis communiter venduntur. Hic autem est sciendum quod per memoratum desertum, flantibus ventis validis, itinerare est impossibile, quia arena propter suam nimietatem inexplicabilem et subtilitatem ventis ipsis in aere rapitur et elevatur in tantum quod via ambulantibus non patet nec oculus celi serenitatem gaudere valet.

Et inde properantes venimus villam nomine…

Et inde properantes venimus villam nomine Cathiam, que est quasi in corde deserti, undique arena profundissima vallata, que distat a Salathia per duas dietas per desertum tediosissimas. Ubi inveni quendam nobilem Admiraldum Christianum, ore tamen renegatum, natione Armenum, vie publice custodem et pedagii collectorem, peregrinorum pium benefactorem et clementem elemosinarum largitorem. Viam autem custodit sic quod nullus potest in Egiptum de terra Inda descendere, nec inde  31a absque sua licentia remeare. Et hoc [facit] satis elenchice sive cautelose; nam ipsa villa, ut dictum est, 143 est totaliter in deserto sita, et undique ipso vallata, et in nulla parte munita, nec in aliquo obstaculo dotata, quominus possunt transeuntes impediri. Et hinc est quod omni nocte post solis occasum, nunc prope ipsam villam, nunc remote ab ea, nunc in uno loco nunc in alio, ex transverso vie ad caudam equi trahitur unum storium aut natta in longum per sex vel octo miliaria, vel per aliud spatium majus vel minus, secundum predicti Admiraldi dispositionem, quod ita ipsam arenam planam reddit, quod impossibile est hominem vel bestiam transire, cujus vestigia ipsum non accusabunt transeuntem. Et communiter omni die ante solis ortum, cum equitibus ad hoc deputatis, diligenter de capite ad aliud visitatur, et quando peditum vestigia vel equitum per eos reperiuntur, statim transeuntes insecuntur, et capti velut transgressores mandatorum Soldani graviter puniuntur.

Predicta autem villa in comestibilibus summe…

Predicta autem villa in comestibilibus summe habundat, et signanter in piscibus marinis et in fructibus, et potissime in dactilis et  p.104 pomis paradisi, de quibus superius dictum est. Hic autem est sciendum quod inter Salathiam et istam Cathiam morantur quedam animalia periculosa, que homines libenter invadunt et interficiunt, que quamvis ad quantitatem luporum se non extendunt, tamen infinita ferocitate et malitia totaliter conveniunt.

De predicta autem villa, habita consolatione…

De predicta autem villa, habita consolatione spirituali et recreatione corporali cum predicto Admiraldo, profecti fuimus per memoratum sepedictum desertum, et venimus civitatem nomine Gazaram, que [est] in terra que olim dicebatur terra Philistinorum, et in qua Sampson cum eorum principibus oppressus domo interiit. Ipsa utique civitas est habundans in omnibus que sunt usui humano necessaria. In ea enim sunt multi  31b Christiani de cinctura, de quibus superius dictum est. 144 Ad cujus metam declinant omnes peregrini Franci, qui de Egipto in Jerusalem vadunt et e contrario, et extra eam in parte orientali immediate requiescunt, altitudinem celi pro domo habentes.

In ea utique reperiuntur cameli et…

In ea utique reperiuntur cameli et asini conductitii innumerabiles, et sicut in relatu multorum audivimus, quod sunt equites duo milia, qui in nullo a predictis equitibus discrepant, sed per omnia conveniunt. Ipsa utique eivitas est ortalitiis, viridariis, arboribus fructiferis et potissime ficuum bene dotata, et undique terra pulcherrima et uberrima circumdata, quoniam sepedictum desertum quasi ex toto exspirat ante per sex miliaria quam ad eam pervenitur. Ubi est quedam villa in qua omnes transeuntes pedagium 145 solvere compelluntur.

Hic autem est sciendum quod in…

Hic autem est sciendum quod in sepedicto deserto semper in fine cujuslibet diete reperitur locus muratus, qui fundus nuncupatur, ubi omnes transeuntes possunt requiescere tute et absque aliquo tributo, et aquam animalibus adaquandis reperire. Que omnia sunt facta per Soldanum et ordinata ad tutamentum et securitatem transeuntium, quod in ipso deserto morantur Bedewini et Arabes, de quibus superius dictum est, 146 qui insidiantur transeuntes sicut leo in spelunca sua animalia.

De predicta autem civitate transeuntes venimus…

De predicta autem civitate transeuntes venimus quasi per duo miliaria ubi est via furcata, quarum que est ad dextram ducit ad urbem antiquissimam, que dicitur Ebron, que est sita in agro Damascenorum et olim erat Philistinorum. In qua Deus omnipotens Adam primum patrem plasmavit, et in qua sepulti sunt iiii reverendi patres nostri in spelunca duplici, videlicet Adam, Abraham, Ysaac, et Jacob, et eorum uxores, videlicet Eva, Sara, Rebecca, et Lya. 147 Quam omittentes venimus ad  32a radices montium Israel, que contrata est in aspectu pulcherrima, sicut est tota terra, que quondam erat Philistinorum, quorum memoria nunc tradita est oblivioni. Et inde montes pulcherrimos in valles Israel uberrimas transeuntes, venimus ad quoddam monasterium, in quo morantur monachi scismatici, videlicet Cumani. In quorum  p.106 ecclesia sub majori altari est locus ubi incisum fuit pretiosissimum lignum crucis, quod distat a Jerusalem per unum miliare.

Et inde visitato devoto loco reverenter…

Et inde visitato devoto loco reverenter et devote, recedentes venimus civitatem sanctam Jerusalem. Que olim erat domina gentium, princeps provinciarum, civitas legalis et sacerdotii et cetera; nunc autem facta [est] sub tributo, Saracenica ferocitate oppressa, [ad] Christianorum maximam confusionem et filiorum Belial gloriam et honorem. Cujus muri sunt destructi et templum funditus eversum, Domino predicente: “Non relinquetur lapis super lapidem” 148 et Zacharia propheta canente: “Habitabitur Jerusalem absque muro.” 149 et cetera. Heu! “Non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus.” 150

Hic autem est sciendum quod ipsa…

Hic autem est sciendum quod ipsa civitas olim fuit sita pro majori parte in Monte Syon; qui mons, licet non sit magnus, tamen est fortissimus et signanter in parte australi, et supereminens civitati; et circumdatus valle Josaphath pro magna parte, sic quod ubi exspirat vallis ibi fuerunt fossata amplissima et profundissima in rupibus cavata, quorum vestigia usque hodie ibidem apparent et ipsius civitatis firmitatem et fortitudinem luculenter demonstrant. Hic autem mons se extendit in longum ad austrum et ad aquilonem. In cujus parte australi ubi exspirat fortitudo vallis, fuit ad tutamentum et defensionem ipsius edificata illa turris famosissima et imperialissima David, que nunc est reedificata per Saracenos et [est] fortalissimum Soldani, et distat oblique ab ecclesia in qua est Sepulcrum gloriosum Domini fere  32b quantum est unius sagitte tractus.

Ad cujus partem aquilonarem immediate est…

Ad cujus partem aquilonarem immediate est quedam porta per quam intrantes civitatem, intravimus et venimus ad ecclesiam predictam laudantes et benedicentes Dominum, qui nos ibidem suo pretioso sanguine redemit. Ipsa vero ecclesia magna est et pulcra, cujus navis spherice figure facta [est] ex toto ad instar columbaris, hoc excepto quod est sita super columpnas et habet in circuitu deambulatorium. In cujus centro est quedam capella parva marmorea in qua est Sepulcrum Domini gloriosum, quod habet in longitudine tantum ix palmas et est coopertum in toto lapide albo marmoreo sic quod nullubi potest tangi nec videri nisi per tria foramina parva, que sunt in ipsius parte australi. Exterius autem in parte aquilonari ipsius, que est contigua muro ipsius capelle, est quedam lampas, que semper accenditur per unum calogerum sive monachum Cumanum, qui semper cum uno socio [ibi] moratur. Et ex ipsius opposito, in parte australi, est quedam lampas infra capellam prefatam, que omni sabbato sancto, igne desuper misso, infallibiliter accenditur ad gloriam Christi viventis et resurgentis in secula seculorum, amen. Porte vero ipsius ecclesie in parte australi sunt, quarum orientalior est clausa muro lapideo. Ex quarum opposito extra est locus quadrus  p.108 pulcherrimus, lapide albo totaliter pavimentatus, circa cujus medium est locus ubi Dominus noster afflictus pro nobis requiescebat dum crux in monte portabatur.

Ex parte orientali ipsarum portarum infra…

Ex parte orientali ipsarum portarum infra ecclesiam ipsam est Mons Calvarie, ad cujus summitatem ubi est foramen rotundum in quo fuit crux Christi fixa, sunt xviii gradus, et de gradu superiori usque ad ipsum foramen sunt x pedes, ad quod videtur de sanguine Domini per montis fissuras cucurrisse. Ex parte vero australi ipsius foraminis apparet manifestissime qualiter in Christi passione  33a erat fissa 151 a summitate equaliter usque deorsum ubi fuit inventum caput Ade, ut dicitur, et juxta illam fissuram quasi immediate est altare devote consecratum. De pede autem predictorum graduum versus orientem usque ad portam ecclesie subterranee, per quam descenditur ad locum ubi Helena, Constantini mater, invenit lignum crucis, sunt xi passus. Et de porta ipsa usque ad primum gradum sunt vii pedes, et postea sunt xxix gradus per quos descenditur. Ad quorum pedem est ecclesia gratiosa, que fabricata est super quatuor columpnas marmoreas, in qua ad orientem est unum solempne altare, et aliud altare quod est ad aquilonem.

De pede autem predictorum graduum usque…

De pede autem predictorum graduum usque ad alios xi gradus [sunt] sex passus, et de pede illorum xi graduum usque ad locum ubi fuit inventa sancta crux sunt v passus magni, et juxta illum locum est altare ex lapidibus devote consecratum. De pede vero illorum graduum, per quos ascenditur usque ad Montem Calvarie, usque ad locum ubi laverunt Nichodemus et Joseph corpus Domini Jesu, qui est recte ex opposito porte ecclesie, sunt quatuor passus. De pede etiam predictorum graduum versus eandem partem usque ad Sepulcrum Domini sunt xxxi passus. De Sepulcro Domini usque ad locum in quo apparuit Magdalene, qui est quasi ad partem aquilonarem Sepulcri, sunt vii passus.

De predicto vero graduum pede transeundo…

De predicto vero graduum pede transeundo per chorum versus aquilonem usque ad partes columpne, ad quam dicitur Dominum ligatum fuisse et flagellatum sunt xxxvi passus, que jacet sub quodam altari, et satis prope [est] pars magna principalioris columpne, cujus etiam alia pars est Rome. De Sepulcro Domini usque ad locum in quo lamentabatur beata Virgo Maria Filium suum in cruce pendentem, qui est ex opposito  33b ipsius montis, in parte aquilonari ecclesie, sunt xviii passus. Et de Sepulcro versus orientem infra hostium chori usque ad foramen rotundum, in quo posuit Christus digitum suum dicens: “Hic est medium mundi,) sunt xiiii passus. Et de hostio chori usque ad majus altare sunt xv passus.”

Predicta autem turris est sita in…

Predicta autem turris est sita in Monte Syon, ad cujus partem quodammodo australem est monasterium Scismaticorum, 152 quod nunc  p.110 per eos officiatur. In quorum ecclesia est caput beati Jacobi apostoli, ut dicitur. Et ultra ad eandem partem est ecclesia in qua est lapis ille in loco altaris super iiii columpnas, de quo dicebant mulieres: “Quis revolvet nobis lapidem” et cetera. 153 Et in eodem monte sunt oratoria multa devota, que nunc quasi totaliter sunt destructa, secundum quod inferius in Locario luculentius apparebit.

Item ex opposito predicte turris ad…

Item ex opposito predicte turris ad orientem est locus in quo fuit olim castrum, quod tantum distabat quod nulla ratione potuit a sepedicta turre protegi nec defendi, nisi forte cum machinis, cujus oppositum habetur in libro De Proprietatibus Rerum. 154 Ubi nunc est ecclesia Saracenorum, que est spherice figure, ad quam nullum Christianum permittunt accedere.

Document details

The TEI Header

File description

Title statement

Title (uniform): The journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land

Title (original): Itinerarium Symonis Semeonis ab Hybernia ad Terram Sanctam

Author: Symon Semeonis (Simon FitzSimon)

Responsibility statement

Electronic edition compiled by: Natasha Dukelow and Beatrix Färber

Proof corrections by: Natasha Dukelow and Beatrix Färber

Funded by: University College, Cork

Edition statement

1. First draft.

Extent: 19880 words

Publication statement

Publisher: CELT: Corpus of Electronic Texts: a project of University College, Cork

Address: College Road, Cork, Ireland —http://www.ucc.ie/celt

Date: 2017

Distributor: CELT online at University College, Cork, Ireland.

CELT document ID: L300002-001

Availability: Available with prior consent of the CELT programme for purposes of academic research and teaching only.

Notes statement

This book was put online as part of a work placement for the MA in Medieval History.

Source description

MS sources for Latin manuscript

  • Cambridge, Corpus Christi College Library MS 407, written at some date between 1335 and 1352, ff 1a to 33b. It was owned by Simon Bozoun, Prior of Norwich, from 1344 to 1352, and after that by Norwich Cathedral Priory. In 1575 Archbishop Parker bequeathed it to the College. The Cambridge manuscript is not the autograph copy.

Editions and literature

  1. Theodor Bibliander, Machumetis saracenorum principis eiusque successorum vitae, doctrina ac ipse alcoran (Basle 1543).
  2. James Nasmith, (ed.), Itinerarium Symonis Simeonis, et Hugonis Illuminatoris ad Terram Sanctam 1322. In Itineraria Symonis Simeonis et Willelmi de Worcestre. Quibus accedit Tractatus de metro, in quo traduntur regulæ a scriptoribus mediiaevi in versibus Leoninis observatae. E codicibus mss. in bibliotheca Coll. Corp. Christi Cantab. 1–73. (Cambridge: J. Archdeacon 1778).
  3. Carl Hermann Friedrich Johann Hopf, Chroniques Gréco-Romanes (Berlin 1873).
  4. Mario Esposito, "The Pilgrimage of Symon Semeonis: A Contribution to the History of Mediaeval Travel", in Geographical Journal vol. 50 (1917) pp. 335–352, vol. 51 (1918) pp. 77–96.
  5. Girolamo Golubovich (ed.), Itinerarium fratrum Symonis Semeonis et Hugonis illuminatoris Ordinis fratrum Minorum professorum ad Terram Sanctam A.D.1322. (Ex Cod. Biblioth. Collegii Corporis Christi Cantabrigiae, n.147). In Biblioteca bio-bibliografica della Terra Santa e dell'Oriente francescano. vol. 3: 237–282. (Florence: Quaracchi, 1919).
  6. Eugene Hoade, Western Pilgrims: The Itineraries of Fr. Simon Fitzsimons, OFM (1322–23), A Certain Englishman (1344–45), Thomas Brygg (1392), and Notes on other Authors and Pilgrims. Publications of the Studium Biblicum Franciscanum, n. 18 (Jerusalem: Franciscan Press 1952, reprinted 1970), 81–86.
  7. Acta Sanctorum, ed. Johannes Bollandus (Antwerpen: Joannes Mevrsius 1675).
  8. Simone Sigoli, Viaggio al Monte Sinai de Simone Sigole, testo di lingua pubblicato dal Poggi in Firenze nell'anno 1829 e di nuovo messo a stampa per cura di basilio Puoti (1839).
  9. Ibn Batuta, Voyages d'Ibn Batoutah, Texte Arabe, accompagné d'une traduction, written AD 1350; eds. Charles Defrémery, Beniamino Raffaello Sanguinetti (Paris 1853).
  10. Georgius Pachymeres, Historia; ed. Jacques Paul Migne, Patrologia Graeca 143 (1865).
  11. Pius Bonifacius Gams, Series episcoporum Ecclesiae catholicae (Ratisbonae [Regensburg] 1873).
  12. Paul Edouard Didier Riant, Des dépouilles religieuses enlevées à Constantinople au XIIIe siècle (Paris 1875).
  13. Seigneur d'Anglure, Le Saint Voyage de Jherusalem, written AD c. 1396; eds. Francois Bonnardot, Auguste Longnon (Paris 1878).
  14. Wilhem von Heyd, Histoire du commerce du Levant au Moyen-Age (Leipzig 1885).
  15. Abbot Daniel, Charles William Wilson, The Pilgrimage of Abbot Daniel, ed. Charles William Wilson (London 1888).
  16. Louis De Mas Latrie, Trésor de chronologie (Paris 1889).
  17. Augustus J. Hare, Venice (London 1891).
  18. Ludolph von Suchem, Ludolph von Suchem's Description of the Holy land, and of the way Thither, written AD 1350; trans. Aubery Stewart, (London 1895).
  19. Adomnán, De Locis Sanctis, written c. 680; ed. Paul Geyer, Itinera Hierosolymitana (Vienna 1898).
  20. Vivien de Saint-Martin, Nouveau Dictionnaire de Géographie Universelle, 1900).
  21. Henry Charles Lea-Reinach, Histoire de l'Inquisition au Moyen Age, vol. 2 (Paris 1901).
  22. Henry Yule, The Book of Ser Marco Polo;, new ed Henri Cordier (London 1903).
  23. The Texts and Versions of John de Plano Caprini and William de Rubruquis, ed. Charles Raymond Beazley (London 1903).
  24. Ernest Renan, Málanges religieux et historiques (Paris 1904).
  25. Rennell Rodd, The Princes of Achaia (London 1907).
  26. John Medows Rodwell, The Koran (London 1909).
  27. Pietro Casola, The Pilgrimage of Pietro Casola, written c. 1494; ed. Mary Margaret Newett (Manchester 1907).
  28. Montague Rhodes James, The Apocryphal New Testament (Oxford 1924).
  29. Ibn Battuta, Travels in Asia and Africa 1325–1354 written AD 1345; ed. Hamilton Alexander Rosskeen Gibb (London 1929).
  30. Emmanuel Piloti, Traité Piloti sur le Passage en Terre Sainte, written AD 1420, ed. Pierre-Herman Dopp (Louvain 1958).
  31. Niccolò da Poggibonsi, A Voyage Beyond the Seas, 1346–1350 written AD 1350; eds., Theophilus Bellorini and Eugene Hoade (Jerusalem 1994).
  32. Girolamo Golubovich, Biblioteca bio-bibliografica della Terra Santa e dell Oriente Francescano, 3 Quaracchi (1919) vii–496.
  33. Achille Patricolo, Ugo Monneret de Villard, Henri Munier, La Chiesa di Santa Barbara al Vecchio Cairo (Florence 1922).
  34. Cambridge Medieval History 4 (1923), ed. Joseph Rabson Tanner (1923).
  35. André Callebaut, 'Jean Pecham et l'Augustinisme: apercus historiques', Archivum Franciscanum Historicum 18 (1925) 441–472.
  36. Martijn Theodoor Houstma, Arent Jen Wensinck, Thomas Walker Arnold eds., Encyclopaedia de l'Islam, 2 (1927).
  37. Louis Mercier, La Chasse et les sports chez les Arabes (Paris 1927).
  38. N. Riscani, Firmani arabici (Jerusalem 1930).
  39. Alberto Magnaghi, 'Nautiche Carte', Enciclopedia Italiana 24 (1934) 323–31.
  40. Florence Edler, Glossary of Medieval Terms of Business (Cambridge, Mass 1934).
  41. Romulus Caggese 'Robert of Anjou, King of Sicily', Enciclopedia Italiana 29 (1936) 512–513.
  42. André Callebaut, Le Moyen Âge, 60 (1954) 204–210.
  43. Paul Grosjean, 'Thomas de La Hale, moine et martyr à Douvres en 1295' Analecta Bollandiana 72 (1954) 167–91.
  44. Danielle Régnier-Bohler (ed.), "Le voyage de Symon Semeonis d'Irlande en Terre sainte", In Croisades et pèlerinages: récits, chroniques et voyages en Terre sainte XIIe–XVIe siècle. 959–995 (Paris: Robert Laffont, 1997).
  45. Conn Murphy, "An Early Irish Visitor to the Island of Crete: The journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land", in Classics Ireland 10 (2003) 54–63 (online at JSTOR).
  46. M. Krasnodębska-D'Aughton 'Inflamed with seraphic ardor: Franciscan learning and spirituality in the fourteenth-century Irish pilgrimage account', Franciscan Studies 70 (2012) 283–312.
  47. M. Krasnodębska-D'Aughton, 'Relics and riches: familiarising the unknown in a fourteenth-century pilgrimage account from Ireland', in M. Boulton, J. Hawkes and M. Herman, ed., The art, literature and material culture of the medieval world. Transition, transformation and taxonomy (Dublin: Four Courts Press, 2015), 111–124.
  48. M. Krasnodębska-D'Aughton , 'Simon Semeonis', in B. Leehy and S. Ryan, ed., Treasures of Irish Christianity, vol. 3 (Dublin: Veritas, 2015), 42–45.
  49. Rudolf von Framensberg [Rudolphus de Frameinsperg], Itinerarum nobilis viri Rudolphi de Frameynsperg in Palestinam ad Montem Sinai et in Aegyptum (1346). In Thesaurus Monumentorum Ecclesiasticorum et Historicorum. Vol. 4 (Antwerp 1725) 358–60.

The edition used in the digital edition

Semeonis, Symon (1960). Itinerarium Symonis Semeonis ab Hybernia ad Terram Sanctam‍. 1st ed. ix + 127pp. Dublin: Dublin Institute for Advanced Studies.

You can add this reference to your bibliographic database by copying or downloading the following:

@book{L300002-001,
  title 	 = {Itinerarium Symonis Semeonis ab Hybernia ad Terram Sanctam},
  author 	 = {Symon Semeonis},
  edition 	 = {1},
  note 	 = {ix + 127pp.},
  publisher 	 = {Dublin Institute for Advanced Studies},
  address 	 = {Dublin },
  date 	 = {1960 },
  UNKNOWN 	 = {seriesStmt}
}

 L300002-001.bib

Encoding description

Project description: CELT: Corpus of Electronic Texts

Sampling declarations

The present text covers even pages 24–110.

Editorial declarations

Correction: Text proofread twice at CELT.

Normalization: 'Words and letters enclosed in square brackets are not in the MS', but were added by the editor.

Quotation: Direct speech is tagged q.

Hyphenation: Soft hyphens are silently removed. When a hyphenated word (hard or soft) crosses a page-break or line-break, this break is marked after the completion of the hyphenated word.

Segmentation: div0=the whole text; div1=the section; page-breaks are marked.

Standard values: Dates are standardized in the ISO form yyyy-mm-dd, and tagged.

Interpretation: Place-names, personal names, titles (of books etc) and terms are tagged. Words and phrases from other languages are tagged.

Reference declaration

A canonical reference to a location in this text should be made using “Section”, eg Section 1.

Profile description

Creation: By Symon Semeonis, originally written in the 14th century, presumably shortly after returning from his journey which began in 1323, and extant in a manuscript produced between 1335 and 1352.

Date: 14th century

Language usage

  • The text is in Latin. (la)
  • Some of the footnote entries are in English. (en)
  • A few phrases are in Middle French. (mfr)
  • A few phrases are in Italian. (it)
  • A few words are in Hebrew. (iw)
  • One word is in Arabic. (ar)

Keywords: travel; prose; 14c; Christianity; Pilgrimage; Europe; Middle East; Holy Land; Latin

Revision description

(Most recent first)

  1. 2017-07-03: Bibliographical items re-organized and additions incorporated. (ed. Beatrix Färber)
  2. 2017-07-03: Bibliographical items supplied for inclusion in header. (ed. M. D'Aughton-Krasnodeębska)
  3. 2017-06-30: Header modified, bibliographical items added. File proofed (2); file parsed. SGML and HTML files created. (ed. Beatrix Färber)
  4. 2017-06-26: TEI Header created. (ed. Beatrix Färber)
  5. 2017-04-16: MS word converted to txt. (ed. Natasha Dukelow)
  6. 2017-04-13: Text proofed in MS word format (1). (ed. Natasha Dukelow)
  7. 2017-03-16: Text scanned. (Text capture Natasha Dukelow)

Index to all documents

Standardisation of values

CELT Project Contacts

More…

Formatting

For details of the markup, see the Text Encoding Initiative (TEI)

page of the print edition

folio of the manuscript

numbered division

 999 line number of the print edition (in grey: interpolated)

underlining: text supplied, added, or expanded editorially

italics: foreign words; corrections (hover to view); document titles

bold: lemmata (hover for readings)

wavy underlining: scribal additions in another hand; hand shifts flagged with (hover to view)

TEI markup for which a representation has not yet been decided is shown in red: comments and suggestions are welcome.

Other languages

T300002-001: The Journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land (in English Translation)

Source document

L300002-001.xml

Search CELT

  1. Words and letters enclosed in square brackets are not in the MS. The numerous scribal blunders and the errors of Nasmith and Golubovich have only rarely been registered. The parchment of the first four folios has become much rubbed and wrinkled along the middle of the pages and down the inner (binding) margin, and a number of letters have become hardly legible or almost illegible. In the upper margin of f 1a is the note: Liber fratris Symonis prioris Norwic, for which see above, p. 2. 🢀

  2. Cf. Threni Jerem. iii, 7. 🢀

  3. Cf. Gen. xxiv, 63. 🢀

  4. Isai. xlviii, 10. 🢀

  5. Cf. II Reg. ii, 18. 🢀

  6. Discursu MS.; cf. Zach. vi, 7. 🢀

  7. For the chronology, see above, p. 3. In the Ms. CCCXXII. 🢀

  8. The first letter is illegible. 🢀

  9. Beumareys MS. 🢀

  10. The first four letters are illegible. 🢀

  11. quem MS. and edd. 🢀

  12. Only the first three letters are legible. 🢀

  13. alias MS. 🢀

  14. This famous relic was brought to Amiens in 1206. 🢀

  15. Cf. Joh. xix, 34, where the name of the soldier is not recorded. 🢀

  16. Pinum MS. and edd. 🢀

  17. Diuonem MS. 🢀

  18. Dunonem MS. 🢀

  19. The MS. has Geun or Seun🢀

  20. Sagonem MS. and edd., but below Sagona correctly. 🢀

  21. .X. non. MS., which is meaningless, cf. above, p. 15, for the confusion of X and V. 🢀

  22. Memertius MS. 🢀

  23. Auinianensem MS. 🢀

  24. Salenam MS. and edd. 🢀

  25. Bobinet edd. 🢀

  26. Cf. Job xxxviii, 31: Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturipoteris dissipare? Cf. also below, c. 52. Pliades MS. 🢀

  27. In the edd. for impulsus we find in procellis🢀

  28. Agulyam MS., but below (c. 17), correctly Ragusia 🢀

  29. cassie MS. 🢀

  30. kassie MS. 🢀

  31. thesaloniam MS. and edd. 🢀

  32. Cyngum MS. and edd. 🢀

  33. Cf. Theoduli Ecloga v, 37, and above, p. 5. 🢀

  34. ferro edd. 🢀

  35. munire MS., inveniri edd. 🢀

  36. Cf. Prov. xxvi, 11. 🢀

  37. Symon has derived this information from the Doctrina Machumet; cf. Bibliander's edition, Bâle, 1543, tom. i, p. 190, ll. 45-46, and above, p. 12. 🢀

  38. This comes from the Latin translation of the Koran; cf. Bibliander's volume Machumetis Alcoran (Bâle, 1543), tom. i, Azoara ii, p. 15, ll. 21-36, and above, p. 12. For the correct version, cf. Rodwell, The Koran, (1909), c. ii, 183, p. 357. 🢀

  39. I have not succeeded in tracing these scurrilous stories about Mahomet to any written source. Probably many tales concerning the morals of the Prophet were in circulation among the Christians of Alexandria and Cairo. 🢀

  40. The MS. has clearly denuo and not demio as given by the edd. Golubovich suggests gremio. So corrupt is the text printed by Bibliander that no assistance can be obtained from it. 🢀

  41. Cf. Alcoran, ed. Bibliander, Az. xi, p. 37, ll. 33-40. 🢀

  42. Cf. ibid., p. 37, ll. 7-14. 🢀

  43. Cf. Doctrina Machumet, ed. cit., p. 196, ll. 34-38. 🢀

  44. Doctrina, p. 196, 1. 40-197, ll. 3, 9-12. Allehbut is lib-al-hut. 🢀

  45. Ibid., p. 197, ll. 35-41. 🢀

  46. Jerem. 1, 6. 🢀

  47. Id. x, 21. 🢀

  48. Cf. Joan. vi, 39, and Luc. xxii, 42. 🢀

  49. In the MS. and edd. etytica sive saracenica🢀

  50. eius MS. 🢀

  51. Jac. V, 16. 🢀

  52. For quoniam the edd. give throughout quia or quum, a spelling not found in the MS. (cum four times only). 🢀

  53. unde edd. In the MS.: u(with superscript m) 4 ē. 🢀

  54. Cf. below, c.40. 🢀

  55. continue MS. corrected in the margin to communiter. 🢀

  56. Cf. above, c. 31. 🢀

  57. Cf. Alcoran, Az. xxvii, p. 94, ll. 24-25: orationes autem voce mediocri funde. 🢀

  58. Cf. Alcoran, Az. ii, p. 14, ll. 5-6. 🢀

  59. Ibid., Az. xii, p. 38, ll. 29-35. 🢀

  60. All this passage is missing in Bibliander's edition. It is, however, in the Arabic original (c. xxiv, v. 31), cf. Rodwell, The Koran (1909), p. 446. 🢀

  61. Cf. Alcoran, Az. iii, p. 17, ll. 10-13. 🢀

  62. Cf. De Doctrina, pp. 197-8. 🢀

  63. Wyon MS. 🢀

  64. Ant. Jud., 1, i, 3. 🢀

  65. Cf. Burchard, p. 87, poma naranges🢀

  66. consurgens MS. 🢀

  67. phionis edd. 🢀

  68. pro MS. 🢀

  69. Psal. lxxvii, 44. 🢀

  70. Psal. civ, 29. 🢀

  71. Cf. Exod. ii, 3-10. 🢀

  72. Cf. above, c. 33. 🢀

  73. Julii MS. 🢀

  74. cannafustulis MS. 🢀

  75. Psal. Civ, 35. 🢀

  76. In the MS. ī followed by a blank space of six or seven letters. 🢀

  77. See below, c. 53. 🢀

  78. Cf. Gen. xxviii, 17. 🢀

  79. sconsis MS. 🢀

  80. Gen. xvi, 9. 🢀

  81. Gen. xvi, 10. 🢀

  82. Gen. xvi, 12, tabernacula🢀

  83. There is no previous reference to the price of flowers in Egypt. 🢀

  84. Cf. above, p. 6. 🢀

  85. Below, c. 53. 🢀

  86. Isai. iv, 1. 🢀

  87. Cf. Alcoran, Az. viii, pp. 29, 1. 46-p. 30, 1. 5 🢀

  88. Perhaps a reference to the Locarium, cf. above, pp. 3, 21. 🢀

  89. Cf. cc. 43 sq. 🢀

  90. akaris MS. and edd. 🢀

  91. Cf. Job xxxviii, 31, and above, c.14. 🢀

  92. Cf. above, c.47. 🢀

  93. cellis basis MS. and edd. 🢀

  94. Cf. above, cc. 34, 36. 🢀

  95. Cf. cc. 31, 32, 34. 🢀

  96. In the MS.; ihū itanos. In the edd. Christianos 🢀

  97. Cf. 1 Macc. vi, 30-46. 🢀

  98. Gen. xli, 53-57. 🢀

  99. Cf. c.48. 🢀

  100. Edd. Useque inclusive. The meaning is not clear. 🢀

  101. There is here some confusion, for these words are not in the text, c.48 sq. 🢀

  102. carteras MS. and edd. 🢀

  103. In the MS. and edd. XI kal. novembr.; cf. above, p. 15. 🢀

  104. Perhaps for perservatum🢀

  105. In the MS. and edd. 3 dietas, but see above, p. 9 n. 🢀

  106. Cf. above, c. 64. 🢀

  107. propria MS. 🢀

  108. Cf. above, cc. 28, 35. 🢀

  109. Alcoran, Az. lxxii, p. 172, ll. 11-15. 🢀

  110. Ibid., Az. lvii, p. 157, ll. 11-17. 🢀

  111. adoptionis MS.; adortionis edd. 🢀

  112. Alcoran, Az. xviii, p. 60, ll. 21-23. 🢀

  113. inhumanitus edd.; cf. p. 8211. 🢀

  114. naaman MS. 🢀

  115. Cf. Ezech. i, 4, and xxxix, 2. 🢀

  116. Above, c. 1. 🢀

  117. Cf. above, c.64. 🢀

  118. Jerem. xxii, 23. 🢀

  119. Cf. Job, xxx, 31. 🢀

  120. Psal. cxxxvi, 2. 🢀

  121. Cf. Psal. Ci, 8. 🢀

  122. lecto MS. 🢀

  123. Psal. cxxv, 5. 🢀

  124. Thren. ii, 18. 🢀

  125. Job. iii, 25. 🢀

  126. Psal. lxxvi, 3. 🢀

  127. Cf. Baruch, iv, 23. 🢀

  128. Prov. iii, 12. 🢀

  129. Psal. lxx, 16. 🢀

  130. Philipp. ii, 15. 🢀

  131. Psal. cix, 4. 🢀

  132. 2 Esdr. Viii, 10. 🢀

  133. Cf. above, c. 64. 🢀

  134. Psal. cxviii, 105. 🢀

  135. Cf. Riscani, Firmani arabici, Jerusalem, 1930, and Hoade, Western Pilgrims, Jerusalem, 1952. 🢀

  136. Cf. below, c. 93. 🢀

  137. canniter MS. 🢀

  138. In the MS. Delbeys🢀

  139. Prearare is not in Du Cange, but exarare, to write, is common. 🢀

  140. Cf. above, c. 81. 🢀

  141. Above (c. 77) Symon mentions two boys. 🢀

  142. Sea-birds, not an Arabic coin as stated by Golubovich, op. cit., iii, p. 467. 🢀

  143. Cf. above, c. 40. 🢀

  144. Cf. above, c. 34. 🢀

  145. pedagogium MS 🢀

  146. Cf. above, cc. 22, 82, 83. 🢀

  147. Cf. above, p. 19. 🢀

  148. Matth. xxiv, 2. 🢀

  149. Zach. ii, 4. 🢀

  150. Jerem. Thren. i, 2. 🢀

  151. Cf. Matt. xxvii, 51-52. 🢀

  152. supercorum MS.; Armenorum Golubovich; cf. above, p. 21. 🢀

  153. Marc. xvi, 3. 🢀

  154. Cf. Bartholomei Anglici Opus de Rerum Proprietatibus, xiv, 37; cf. above, p. 21. Symon's meaning is not quite clear. 🢀

CELT

2 Carrigside, College Road, Cork

Top