CELT document L201041

Vita Sancti Findani

Unknown author

Edited by Reidar Th. Christiansen

Vita Sancti Findani

1. Incipit Vita Sancti Findani Confessoris

 p.148 225v

(http://www.e-codices.unifr.ch/en/bke/0002/225v/small) Cum Deus omnipotens electos suos, quos ad vitam ante mundi constitutionem predistinavit aeternam, diversis huius mundi curis occupatos ac varia studia sectantes, ineffabili misericordia ad perfectioris vitae instituta perducere soleat, modis quidern diversis, ex purissimo tamen elementiae suae fonte manantibus: nobis quoque haud absurde visum est memorabilis viri, qui nostris imitabilia fecit exempla temporibus, predicabilem  226r (http://www.e-codices.unifr.ch/en/bke/0002/226r/small) verbis compendiosis conscribere mentionem, quatenus et nobis haec sepe legentibus et posteris aliquid ad profectum suum afferant utilitatis.

Vir igitur quidam nomine Findan, genere Scottus, civis provintiae Laginensis, quibus occasionibus ad perfectionem vitae pervenerit, quibusque temptationibus ac laboribus sit frequenter attactus, hinc enarrare, Deo favente, conabimur. Predicti ergo viri sororem gentiles qui Nordmanni vocantur, plurima Scottiae insulae, quae et Hibernia dicitur, loca vastantes, inter alias feminas adduxere captivam. Tunc pater ipsius filio suo Findano precepit, ut accepta pecunia sororem redimeret et ad patrem reduceret. Qui, sumptis secum comitibus pariter et interprete, iussa patris implere desiderans amoremque fraternum pio corde conservans, in eodem mox itinere a paganis tentus atque in vincula coniectus necnon et ad naves ipsorum, quae proximo in litore stabant, est sine mora perductus. Ipso vero die et nocte sequenti catenis ligatus, sine cibo potuque permansit. Mane vero Nordmannis consilium ineuntibus, atque aliquibus, quibus mens sanior erat et, ut credimus, a Deo instigata humanitas, referentibus, quod illuc venientes pro aliis redimendis vi teneri non debuissent, inde ipse hoc modo liberatus est. Igitur piissimus Dominus famulum suum adhuc in laicali habitu constitutum  p.149 sciens inter omnia postea sihi devotissime serviturum, iam tunc liberare dignatus est de manihus hostium. Vice quoque alia, cum multitudo hostium eorundem eum in quandam domum fugientem insequeretur, et ipse post ostium latitaret, nemo ex illis ipsum reperire poterat, quamvis circa ipsum huc illucque discurrerent.

Nec hoc silendum arbitramur, qua occasione peregrinationem susceperit et eam laudabiliter adimplere conatus fuerit. In eadem Laginensium provintia inter duos principes grandis orta est seditio. Unius ergo principis miles fuit pater Findani predicti, qui de contraria parte hominem occidit. Quod audiens princeps contrariae partis, nimia succensus ira, continuo domum patris Findani, magno stipatus exercitu, omnia illius ipsumque ferro flammaque perditurus adivit. Venientesque noctu, domum armis cinxerunt, ignemque ad tecta iacientes, patrem ipsius Findani de ignibus foras progredientem iugulavere; Findanum vero in alia domo manentem cum similiter ignibus circumdedissent, et se pro foribus viriliter defendentem apprehendere nequiverunt; sed ipse per medios ignes et hostes, divina videlicet eum gratia protegente, parum lesus elapsus est. Fratrem vero eius, qui in eadem domo fuerat, occiderunt. Inde igitur inter utramque gentem magnae concitatae sunt inimicitiae inexorabilesque discordiae. Sed post haud longum temporis intervallum interventu quorundam fidelium, pecunia non modica Findano suisque data, utraque pars in pacem rediit. Eodem vero anno hostes Findani timentes, ne vindicta super eos veniret, et dolor paternus in corde Findani revivisceret, pariterque eum exstirpare volentes, hoc modo dolos in corde meditati sunt. Inito consilio, Findano preparavere convivia in locis mari contiguis; ad quae Findano invitato, Nordmanni venientes et de medio convivarum ipsum rapientes, sicuti cum inimicis eius eonsiliati sunt, artissimis vinculis conligavere et secum pariter abduxere. Iuxta morem ergo suum dominus eius Nordmannus, quia necdum ad patriam  226v (http://www.e-codices.unifr.ch/en/bke/0002/226v/small) suam redire cupiebat, alii illum vendidit, et mox ille tertio, atque ipse quarto. Qui, sociis collectis, patriam revisere desiderans, hunc secum cum aliis in captivitatem duxit.

 p.150

Cum ergo media aequoris spatia navigando transissent, ecce occurrerat quaedam classis eiusdem gentis, et unus de his in navem, qua Findanus erat, ascendens, interrogavit insulae qualitatem, et qualiter ibi erga illos accidisset. In ipsa autem navi erat quidam, cuius fratrem ille qui hoc inquisivit occiderat. Et continuo ab eo cognitus ac simul interemptus est. Quod ipsius socii videntes, pugnae se preparaverunt, et duae naves acri certamine diu dimicaverunt. His ita litigantibus, Findanus in vinculis constitutus domino suo ac sociis sese erigens auxilium ferre volebat. Intervenientibus autem ceterarum populis navium et bellantes ab invicem sequestrantibus, eo modo navis, qua Findanus inerat, absque lesione recessit. Dominus ergo eius recordatus devotionis, qua sibi etiam vinculatus subsidium ferre volebat, ac fidem talem remunerari cupiens, mox eum vinculis absolvit et bene sibi cum eo futurum esse pollicitus est.

His ita gestis, ad quasdam venere insulas iuxta Pictorum gentem, quas Orcades vocant. Illis igitur de classi in terram descendentibus et corpora reficientibus atque per insulas huc illucque discurrentibus pariter et ventum prosperum expectantibus, Findanus et ipse, licentia percepta, loca insulana coepit disquirere ac de salute sua atque fuga anxia mente cogitare. Ignotis igitur in locis saxum ingens reperiens, sub illo se statim occultare curavit; quam rupem aestus maris increscens subire solebat. Quid igitur ageret, quo se verteret, ignorabat. Hinc eum pontus urgebat, illinc hostium timor circa eum discurrentium et super saxum, quo latebat, ambulantium et undique illum ex nomine suo vocantium, vehementer angebat. Malens itaque rabiem ponti sufferre quam in manus hominum universam beluarum ferocitatem exsuperantium incidere, spretis undarum molibus, die illo nocteque sequenti in ipso loco ieiunus permansit. Crastina autem hostibus in alia ipsius insulae parte manentibus, recedenteque maris aestu, qui fores speluncae contingens, interdum quoque flatu ventorum actus, fluctus ire compellebat in antrum, Findanus exsurgens manibusque per loca dumosa metu paganorum repens, exitum, diligentissime  p.151 omnia perlustrans, invenire cupiebat. Putabat autem, terram esse continuam ab hominibus habitatam. Finem vero insulae cernens, deprehendit una parte magno mari cinctam, alia sinu haud modico circumdatam. ltaque cuncta corporis firmitate destitutus nimiaque valitudine, quam ex vinculis fameque contraxerat, obsessus, aquis se credere non audebat. Per tres itaque dies continuos insulam peragrans exitumque queritans, duplicato labore, herbis tantummodo et aqua sustentatus, ibi mansit. Tertia tandem luce, cum monstra marina inmensaque delphinum corpora prope litus ludere volutarique conspiceret, divina preventus clementia, haec secum tacita mente pertractans, has imo cum lacrimis fudit de pectore preces: “Deus, qui et haec bruta animalia et me hominem creasti, quique illis mare pervium et me terris tuta figere donasti vestigia, solita mihi pietate in presenti tribu 227r (http://www.e-codices.unifr.ch/en/bke/0002/227r/small) latione succurre! Tibi, Domine, ab hac hora corpus et animam meam devoveo servituram, et numquam ad mundanas animum retorquebo inlecebras; te propter limina apostolorum petam, et peregrinationem suscipiens, ad patriam nequaquam sum reversurus. Totis viribus tibi deinceps famulabo, teque sequens lumina retrorsum flectere nolo.”

Hac igitur constantia fidei armatus, omnibus ut erat vestibus indutus, inmisit se in aquas. Mira dicturus sum: ita continuo divina pietas vestes eius rigidas fecit, ut his sustentatus mergi nequiverit et quasi ipsarum natatione, ut sibi videbatur, per tumidos fluctus inlesus veheretur ad terras. Ascendens igitur altissima montium cacumina, sicubi villas vel tecta fumantia cernere posset, exiguo herbarum victu binos iterum duxerat dies. Cum ergo tertia terris inluxisset aurora, ecce homines eminus vidit ambulantes; quos cum vidisset, alacritate mentis exultans, licet ignotos, adire non dubitavit. Tunc illi susceptum eum ad vicinae civitatis duxerunt episcopum; qui et ipse in Hibernia insula litteralibus erat studiis inbutus et eiusdem linguae notitia salis eruditus. Cum quo per biennium moratus, multis humanitatis atque largitatis eius beneficiis est usus.

Ipse autem Findanus promissionis suae rccordatus, collectis  p.152 sociis, acceptaque licentia sui episcopi, Galliarum partes paravit adire. Hinc Martini sedem petens, postea Franciam, Alamanniam Langobardiamque peragrans, proprio demum pedum labore Romam pervenit. Inde reversus, quendam nobilem virum in Alamannia adivit; cum quo in clericatu 4 annis permansit, per singulos abstinentiae virtute proficiens et nova exempla semper ostendens. Tunc senior eius in proprio monasterio quod Rinouva vocatur eum monachizari fecit anno dominicae incarnationis 800, aetatis vero suae 51. Ubi per quinquennium singulos virtutum gradus ascendens, tandem maiore profectus amore succensus, in artissimo loco se reclusit et inaudita corpus abstinentia perdomuit.

1. Findanus cum recludi voluisset et instantibus precibus pro hoc Domini voluntatem scire laboraret, vox huiuscemodi ad eum delapsa est: “Iskét duit ódia anath erécin dabdane.” “Licet tibi a Deo post alios remeare.”

2. Cum permissu abbatis sui quartam partem panis in cottidianum victum sibi ut ceteris fratribus deputati uno anno et in altero, maiorem iam adgrediens parcitatem, dimidiam et in tercio terciam, quarta sibi solummodo parte reservata, libens pauperibus erogavit.

3. Pro lectisterniis lapides velatos adhuc inter fratres pausans corpori occulte subposuit atque paulolum requievit, donec cunctis quiescentibus secreto se in orationem dedisset. Accidit, ut quadam nocte consuetudinariis incumbens orationibus, daemonem in similitudine hominis cuiusdam mirae magnitudinis, ore aperto, linguaque emissa, manibus expansis, oculis minacibus videret, et cum impetum in eum facere vellet, facto signo crucis, evanuit; ipse tamen interritus matutinalia coram altari in modum crucis stans expectavit officia.

4. Reclusus iam, cum tanta fames cum urgeret, ut panem totum et plus manducare vellet in natale sancti Patricii, quae tunc forte advenerat, Deum sedulo rogavit, ut huiuscemodi ingluviem ipsius interventu a se auferret; qui mox post orationem et lacrimas, quas incomparabiliter etiam in  227v (http://www.e-codices.unifr.ch/en/bke/0002/227v/small) levibus rebus fundere  p.153 solebat, tale oraculum aure percepit propria lingua prolatum: “Ataich Crist ocus Patric Artmache farafeil tám nakísel; theilc bruth is tart dúit, teilc coil farkysel.” 1, et ex hoc edacitatis vicium minime sensit.

5. Item foris positus priori anno, quo claustrum erat ingressurus, omnibus noctibus stans in ecclesia in oratione pernoctavit. Igitur priori nocte, antequam sancti Blasii reliquiae illuc de Roma venissent, more solito in basilica orans, vidit subito corporalibus oeulis columbam super altare consedisse sensimque inde in criptam volantem disparuisse. Crastina ergo super ipsum altare easdem posuere reliquias, super quod Dei famulo ante apparuit haec avis asstitisse.

6. Foris positus, procedenti quoque tempore, cum similiter noctu intra basilicam solus existeret, ut predicti martyris suffragia his verbis imploraret, dicens: “Sancte Blasi, qui peregrinus his locis, sicut et ego, esse cognosceris, pro meis ad Deum intercede peccatis!” Cum haec ingeminans lacrimas inore suo uberrime fudisset, stans ante altare, quo sanctae positae fuerant reliquiae, non inclinatus, sed erectus, sed tamen, ut referre solebat, obtutibus paulisper obtenebratis, vocem audivit huiuscemodi: “Sedes tua in caelo, iam dimissis peccatis, parata est.”

7. Iterum in artissimo loco constitutus, de quo, cum oportunum fuerit, pleniter expedire conabimur, cum mane diei futuri reliquiae sepe memorati martyris ab eodem loco in vicinum saltum deportandae fuissent, prefatus Dei famulus magno exarsit desiderio, ut ipsius martyris reliquias propriis efferre humeris mereretur, cum iam dudum in eodem loco positus voto se constrinxisset inde numquam se exiturum. Ut igitur Dominus desiderium pauperis, ut ait per prophetam, exaudiens adimpleret ac famuli devotissimi vota rata esse concederet, eadem nocte visus est sibi pontem Rheni fluminis, per quem de ipso monasterio exitur, cum copiosa multitudine transisse, columbam quoque humeris suis insedisse, et eam se, ut cupiebat, humeris deportasse; inde alios petere, iterumque sibi volantem adesse. Ceterum ostensionem loci ipsius in Favariensi monasterio adhuc  p.154 degenti et de hac perfectione iam meditanti nobis ipse referens, licet impulsus ac pene coactus, hoc etiam intimavit, eadem videlicet loca aquis esse circumdata et frequenti circuitu plures efficientia insulas.

8. In natale sancti Columbae iterum temptatione afflictus et in dubitatione positus, si parvam annonam, quae ad victum cottidianum, sicut aliis monachis, ipsi quoque dabatur, pauperibus erogare debuisset; reputabat enim secum, ne, si cibos de aliorum labore sibi oblatos pauperibus erogasset, hinc Deum offenderet. De hac igitur re Domini voluntatem per intercessionem sancti Columbae precibus et lacrimis requirebat; cui tale continuo responsum voce suavissima Divinitas direxit: “Cucenn dochách cukenn det fadén, maith det fadén maith dochách.”

9. Primis quoque diebus, quo poenalem locum, quem in hoc mundo pro Dei amore delegerat, intrare illum contigit, gulae nimium vicio temptatus est. Nam usque ad horam, qua ceteri reficiebantur, expectare nequaquam poterat, sed etiam, donec euangelium legeretur, a cibo abstinere nequiverat. Qua suggestione  228r (http://www.e-codices.unifr.ch/en/bke/0002/228r/small) vehementer affectus et ultra quam credi potest erubescens, ad solita confugit auxilia. In festivitate quippe sancti Aidani episcopi audivit, cum illius imploraret adminicula, huiuscemodi vocem: “Ainmne ilao ocus innaidchi, nilonge colonge céle dé remut no fer fas sruithiu;” qua voce statim temptatio ipsa sedata est.

10. Inclusus vero tantam multitudinem spirituum immundorum noctu conspexit, ut terram simul et arbores, quas Rhenus hinc inde cingit, implere viderentur. Cumque diu horrisonas darent voces, sancti viri precibus disparuerunt et ulterius illi nusquam comparuerunt.

11. In festivitate quippe sanctae Brigitae virginis non modicam pauperum turbam, ut sibi moris erat, collegit; carnem totam quam habuit iuxta numerum adgregatorum particulatim incidi precepit; hoc autem facto, eece tanti pauperes ut aderant inprovise venerunt. Vir vero beatus in adventu eorum Deo gratias agens, particulas quas ad numerum prius commeantium  p.155 parare iussit, in Dei largitate confisus, qui quinque panes inter 5 milia virorum multiplicavit, distribui fecit; sed, licet numerus geminaretur egenorum, et niliil de carnibus vel ab illo vel a quoquam adderetur, unicuique tamen sua particula ex eadem caruncula inveniebatur.

12. Findanus igitur patronus noster artissimo loco inclusus, qui situs est ad septemtrionalem partem basilicae sanctae Mariae genitricis Dei et domini nostri lesu Christi, 22 annos incomparabiliter corpus perdomuit. Nam post primum supradictorum annum cilicio indutus erat, calore ignis numquam refectus, non pausans in lectulo, balnei lenitatem devitans, ieiuniis, vigiliis orationibusque indesinenter insistebat. Pane vero post primum annum ingressionis eius, et post sedecim ab omnibus quae mandi possunt, extra pisciculis et his paucissimis, se Domino confortante, abstinuit; aliaeque prefati sanctissimi viri virtutes, quae multis sciendo veraciter testibus sunt prenotatae, in alio miraculorum volumine ex parte videntur fore cum cautela exaratae.

Document details

The TEI Header

File description

Title statement

Title (uniform): Vita Sancti Findani

Title (translation, English Translation): Life of St Fintan

Editor: Reidar Th. Christiansen

Responsibility statement

Electronic edition compiled by: Beatrix Färber

Proof corrections by: Beatrix Färber

Funded by: School of History, University College, Cork

Edition statement

1. First draft.

Extent: 2910 words

Publication statement

Publisher: CELT: Corpus of Electronic Texts: a project of University College, Cork

Address: College Road, Cork, Ireland—http://www.ucc.ie/celt

Date: 2012

Distributor: CELT online at University College, Cork, Ireland.

CELT document ID: L201041

Availability: Available with prior consent of the CELT project for purposes of academic research and teaching only. The Latin text on which this electronic edition is based is in the free domain.

Notes statement

We are very grateful to Emer Purcell, M. Phil., for calling our attention to this story and making available a copy to CELT. We are also grateful to Donnchadh Ó Corráin for supplying manuscript details for the Latin version.

Source description

Manuscript sources

  1. St Gall, Stiftsbibliothek, C. 23, 10th to 11th century.
  2. Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Augiensis 84, 11th century.
  3. Engelberg, Stiftsbibliothek, Cod. 2, olim 1/4, 1143–1197. Manuscript description see P. Benediktus Gottwald, Catalogus Codicum Manu Scriptorum qui asservantur in Bibliotheca Monasterii O.S.B. Engelbergensis in Helvetia, Freiburg im Breisgau 1891, 4–11. The manuscript is available on the Internet at (http://www.e-codices.unifr.ch/en/list/one/bke/0002.

Edition

  • Oswald Holder-Egger, Monumenta Germaniae Historica Scriptores vol. 15 (Hanover 1887; reprinted 1992) 502–506. (Reprinted in Christiansen, 148–155)

Literature

  1. James F. Kenney, The Sources for the Early History of Ireland: an introduction and guide, vol. 1 (New York: Columbia University Press 1929) 602.
  2. Paul Holm, 'The slave trade of Dublin: ninth to twelfth centuries', Peritia 6 (1986) 317–345.
  3. Donnchadh Ó Corráin, 'The Vikings in Scotland and Ireland in the ninth century', Peritia 12 (1998) 296–339.
  4. Donnchadh Ó Corráin, 'The Vikings in Ireland', in: Anne-Christine Larsen, The Vikings in Ireland (Roskilde: The Viking Ship Museum 2001) 17–29.
  5. Emer Purcell, 'Ninth-century Viking entries in the Irish Annals: no 'forty years' rest', in: John Sheehan and Donnchadh Ó Corráin (eds), The Viking Age: Ireland and the West: Proceedings of the 15th Viking Congress, Cork, 2005 (Dublin 2010).

The edition used in the digital edition

‘The People of the North’ (1962). In: Lochlann‍ 2. Ed. by Alf Sommerfelt,

You can add this reference to your bibliographic database by copying or downloading the following:

@article{L201041,
  editor 	 = {Reidar Th. Christiansen},
  title 	 = {The People of the North},
  journal 	 = {Lochlann},
  editor 	 = {Alf Sommerfelt},
  address 	 = {Oslo},
  publisher 	 = {Universitetsforlaget},
  date 	 = {1962},
  volume 	 = {2},
  pages 	 = {137–164: 148–155}
}

 L201041.bib

Encoding description

Project description: CELT: Corpus of Electronic Texts

Sampling declarations

The present text represents pp. 148–155 of the article. The English translation is available in a separate file. Footnotes are integrated into the electronic edition.

Editorial declarations

Correction: Text has been checked and proofread twice. All corrections and supplied text are tagged. Text supplied by the editor to the original is marked sup resp="RTC".

Normalization: The electronic text represents the edited text.

Quotation: Direct speech is rendered q.

Hyphenation: Soft hyphens are silently removed. Words containing a hard or soft hyphen crossing a page-break or line-break have been placed on the line on which they start.

Segmentation: div0=the Life; page-breaks are marked pb n=""/. The Latin text contains numbered paragraphs. This numbering is not replicated in the English translation (CELT file T201041), and therefore it was not used in structuring the file divisions of the TEI-XML file.

Standard values: Dates are standardized in the ISO form yyyy-mm-dd. (There are no dates in the text.)

Reference declaration

A canonical reference to a location in this text should be made using “section”, eg section 1.

Profile description

Creation: By monks in monastic scriptoria c.900–c.1000

Language usage

  • The text is in Latin. (la)
  • Some words are in Old Irish. (ga)
  • The supplied title is in English. (en)

Keywords: religious; prose; medieval; St Findan; Vikings

Revision description

(Most recent first)

  1. 2012-06-11: File proofed (2); preliminary SGML and HTML files created. (ed. Beatrix Färber)
  2. 2012-06-09: Header created; file parsed. (ed. Beatrix Färber)
  3. 2012-06-08: File proofed (1); basic structural and content encoding applied. (ed. Beatrix Färber)
  4. 2012-06-08: Text scanned in. (data capture Beatrix Färber)
  5. 2012-04-30: Article donated to CELT. (donation Emer Purcell)

Formatting

For details of the markup, see the Text Encoding Initiative (TEI)

page of the print edition

folio of the manuscript

numbered division

 999 line number of the print edition (in grey: interpolated)

underlining: text supplied, added, or expanded editorially

italics: foreign words; corrections (hover to view); document titles

bold: lemmata (hover for readings)

wavy underlining: scribal additions in another hand; hand shifts flagged with (hover to view)

TEI markup for which a representation has not yet been decided is shown in red: comments and suggestions are welcome.

Other languages

T201041: Life of St. Findan (in English Translation)

Source document

L201041.xml

Search CELT

  1. n="1">glossed above line in Engelberg Codex: obsecra Christ et Patricium nomine ciuitatis(?) 🢀

CELT

2 Carrigside, College Road, Cork

Top